1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Sensus quintae conclusionis est, non omni creato et increato dari conceptum communem, quia saltem enti reali, et rationis, nullus communis est, et ultimis differentiis cum aliis nihil esse commune, jam dictum est, conclus. 2. Sexta conclusio explicat definitionem conceptus datam Theoremate praecedenti. Septima dividit conceptum objectalem, in simplicem et simpliciter simplicem, de quibus Doctor 1. distinct. 3. quaest. 2. num 21. Conclusione octava dividit conceptum in primo diversum et differentem ; ille cum alio collatus, in nullo cum eo convenit, hic sic : ille est irresolubilis, hic non.
5. Creato, et increato nullus idem conceptus per se communis erit.
6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi habere relationem actualem ad intellectum, sive intellectum ad ipsum, sive utrumque ad utrumque.
7. Omnis conceptus per se unus, aut est omnino simplex, cujus scilicet aut nihil concipitur, aut totus, aut non est omnino simplex.
Tamen incomplexus dicatur resolubilis, quia plures conceptus essentialiter includit, quorum alter sine toto concipi potest de non per se uno, qui dicitur aggregatus, ut homo albus ; et de quarto, qui dicitur complexus ; et de quinto, qui dicitur discursivus; inferius quaere.
8. Omnis conceptus ad quemcumque non omnino eumdem comparatus, aut est primo diversus ab illo, si cum illo in nullo conceptu conveniat.
Aut differens, si in aliquo conveniat, et in aliquo differat ; aut ordinatus, puta si unus totum alium includat, et non e converso, dicatur alter includens, alter inclusus; solus resolubilis differens est, et includens ; primo diversus et inclusus potest esse tam simplex, quam resolubilis.
ANNOTATIONES.
Sequitur illa particula : Conceptuum resolutio, etc. quae potest poni nona principalis, ut notavimus, vel octava seu decima, secundum alias supputationes ; si enim tantum enumerentur conclusiones, erit octava principalis vel septima, et hoc ponendo additionem supra recte notatam. Enumeratio ista varie habetur, et generat hic ut praedixi, maximam ambiguitatem ; omnia tamen moderari possunt judicio lectoris solerlis. Nam eadem facilitate, qua sic, vel sic partiuntur, possunt et aliter partiri, dummodo veritas sententialis habeatur. De numeris et ordine minus refert: praemissis namque definitionibus et petitionibus, adducit conclusiones, et in hac particula possunt notari septem, vel octo per ordinem conclusiones ut habes, quot tamen sunt conclusiones, tot particulae possent assignari. Placuit nihilominus ex conformitate, convenientia et dependentia conclusionum, plures sub una particula, capitulo, vel Theoremate principali collocari, ulinfra magis dicetur. Prima ergo conclusio est de statu in processu divisivo, seu resolutorio ponendo, quam confirmabis ex primo Posteriorum, et ex quinto principali supra, et ex quarto Metaphysicae. Quam probat in commento notanter ex dictis, et aliis propositionibus specialibus faecundissimis adjunctis, quas roborat sententiis Aristotelis, et specificat in allegando Aristotelem, ad differentiam Metaphysicae Avicennae. Ubi adverte, quam caute et sincere loquitur in illis propositionibus adjunctis in commento. Dicit enim primo potentia finita, ad differentiam potentiarum vitalium Dei. Deinde addit simul propter instantiam de successione cognitionis infinitorum. Vide 3. dist. prim. et 2. et 1. quaest. 4. et 14. dist. 3. Addit ulterius per se primo, propter instantiam de cognitione rerum in Verbo, et accidentali cognitione oppositi in objecto, et virtuali effectuum in causa, et sic de aliis. Tange tamen instantias, ubi supra in 3. et dic consequenter bene ponderando. Quaere in 4. in materia de beatitudine. Vide Franciscum et Ocham, et alios. In aliquibus originalibus non ponitur haec conclusio hic, sed tamen magis placet ut posuimus, ut in sequentibus patebit. De actibus intelligendi, propter dicta in commento, quaere super libros de Anima, et alibi pluries ut nosti.
Deinde ponit conclusionem, seu propositionem secundam, Nullum conceptuum unum, etc. quae negat. convenientiam omnium conceptuum in aliquo univoce dictos seu in quid de eis, quam expedite et pulchre probat in commento, quam etiam habet 3. dist. prim. quaest. 3. et 4. Metaph. et super lib. de Anima. Quaere Avicennam 5. Metaph. cap. 6. vide sequaces hujus, et specialiter Petrum de Aliaco 3. dist. prim. quaest. I. Et Francisc. in prologi Conflat, et alios. Excipit enim a praedicatione quidditativa, seu in quid, entis differentias ultimas, et ejus passiones, ubi supra in primo. Sed an passiones inferiorum, et differentiae individuales, debeant similiter excipi, dubium est ; sed de differentiis individualibus facilius est determinare, cum non sint entitates quidditativae, sed hypostaticae, quare nec includunt, nec includuntur quidditative. Possunt etiam intelligi sub differentiis ultimis, quia sunt ultimae realitates. Vide 3. dist. 2. q. 6. de convenientia et differentia earum cum. specificis. Forte tamen Doctor ibi tacuit eas, quia nondum determinavit in Sententiis de eis, et propter repugnantiam opinionum, tetigit tantum communiter nota. De passionibus vero inferiorum ad ens secundum varias opiniones varie esset dicendum. Nam qui passiones tales ponunt per se in praedicamento Qualitatis, habent tenere ens includi quiddilative in eis ; qui vero aliter sentiunt, utpote quod sint respectus quidam transcendentes aptitudinales, reductive tanium in Praedicamento sui subjecti, ut communiter ponunt Scotistae, adhuc etiam probabiliter possunt dicere idem, cum per absolutum et respectivum tamquam per quidditates dividatur ens, loquendo maxime de respectivo quidditativo, sed ad oppositum posset objici multipliciter, de quo alias.
De modis etiam intrinsecis dubium est, quia etiam Doctor ubi supra tacuit eos, circa quod notavi prius super Metaphysica, quemdam modum dicendi Doctoris, 1. et 4. Metaph. de modis ut quid, et ut modus acceptis. Satis tamen secure dici posset, quod cum modi tales, ut habet ipse 8. dist. prim. non sint proprie aliae formalilates, seu conceptus a quidditatibus, quarum sunt modi, nec per consequens aliquid formaliter, seu quiddilative includentes. Quod enim non est quid, vel formalitas, quomodo alicui dicto in quid, seu formaliter, subjicitur? cum talia sint praedicata, qualia permiltunl subjecta? Sed hujus ambiguitatis ulterior discussio habel fieri ubi supra. Quaere Franciscum, et alios Formalistas, et in omnibus Ocham, nunc ad oppositum, nunc ad propositum, omnia sane ad mentem Doctoris dijudicando.
Prima probatio conclusionis in commento posset (licet subtilis, et efficax sit) habere instantiam ad hominem ; quia non obstante simplicitate divina, ubi summa simplicitas habetur, ens quidditative de Deo, per te praedicatur, et per modos qui quasi conceptus qualitalivi sunt, ad ipsum contrahitur: quare ergo non eodem modo de ultimis differentiis diceretur, et contraheretur ad eas? Considera bene, ponderando plura. Quaere 8. dist. prim. q. 2. et 3. et in Francisco ; hoc enim motivum multum facit pro intentione Francisc; in prol. Conflatus.
Secunda probatio bona est, licet haberet evasionem, recurrendo ad realitates et modos ut prius. Ubi adverte, quod littera debet esse conjuncta, et dependens ibi: Contra secundam petitionem, etc. et non nola, seu principium objectionis, ut in pluribus originalibus reperitur.
Tertia etiam probatio patitur instantiam ad hominem, ubi supra in primo, juxta regulam Scoticam ibidem: Commune videlicet ad duo inferiora, quorum unum denominat alterum, particulariter sine nugatione denominat seipsum. Exemplum de animali rationali, in quorum utroque, ut ponitur ab aliquibus, includitur quidditative ens ; similiter cum dicitur, homo albus, et sic de aliis. Sed tu considerabis diversitatem hinc inde, et processum in infinitum, et resolutionem in realitates et conceptus, et sic faciliter instantiae omnes de modis evadentur. Singularissime enim et ingeniosissime tribus probationibus ostendit veritatem conclusionis, licet Ocham conetur in omnibus objicere, alterius tamen et loci, et temporis, est haec diutius prosequi. Attende, quod in aliquibus originalibus, post commentum hujus conclusionis, adduntur duo corollaria, quae tamen infra post quartam conclusionem habes : Conceptui generis, etc. sed ubique salis bene currunt, hic videlicet et ibi ; quare legantur, ubi placuerit lectori.
Ulterius sequitur tertia conclusio : Conceptuum stabit, etc. Nam cum in prima ostendit statum in resolvendo, et in secunda, quod non ad unum saltem in quid, licet bene ad unum aut in quid, aut saltem identice seu denominative, a priori dictum: in hac tertia tangit limitationem resolutionis ex parte termini ad quem ipsius, ostendens quod non oportet tot esse conceptus primos, quot resolutiones, sed ad aliquot primos fit omnium resolutio, semper enim pluralitas superflua, ubi paucilas salvat apparentia. Et in commento recurrit ad prius dicta, et littera est varia in diversis originalibus, et ibi: per quid etiam essent distincti, etc. usque ad finem est Extra, vel penitus superflua, quia prius in commento 2. habetur. Adverte cum dicit: Ad quot inquirant respicientes, etc. quod ibi posset fieri longa investigatio ; sed in sequentibus magis explicabit ista. Posset breviter distingui de resolutione ad primos conceptus, vel in genere videlicet, vel extra genus. Primo modo, possent poni tot primi conceptus in quid et in quale, quot sunt generalissima et prima contractiva eorum. Secundo modo possunt poni duo, vel tres primi tantum : unus in quid, ut entis ; alius in quale, ut primi modi entis, vel alii duo duorum modorum ; sed ex parte modorum posset fieri altercatio, et similiter ex parte passionum, quis videlicet primus, quis secundus, et quae entis prima divisio, de quo alias. Saltem veritas conclusionis habetur, quia primae divisiones entis sunt terminatae, et contractiva prima ejus sunt in determinato numero ; igitur aliquot primi conceptus, quorum supputationem dimisit ad judicium boni viri, ne micrologus videatur. Quaere 8. dist. prim. hujus, et in prolog. Conflat. in Francisco et in Tractatu de transcendentibus, et apud Formalistas. Posset enim probabiliter dici, quod ad hos duos secundum ens reale fit ultima resolutio omnium extra animam, et ad hos alios ens rationis, omnium, quae actu collativo derelinquuntur. Alibi spero, Deo disponente, altius investigare hanc ambiguitatem.
Deinde ponit quartam conclusionem de diversitate primo determinabilis et determinantis, determinans et determinabile, etc. Ubi notanter dicit in prima parte conclusionis : Conceptum per se unum, propter convenientiam eorum in conceptu per accidens tali, non tantum perseicum, et hoc etiam extendendo per accidens, ut scis. In secunda etiam parte notanter ait, per se alterius, etc. propter identificam inclusionem et illimitationem, et maxime in transcendentibus. Vult breviter, quod determinans et determinabile sunt primo diversa,
quia nec unum alterum, nec ambo tertium per se saltem, includunt. Ubi adverte, quod hic posset fieri instantia ad hominem, quia, ut habet 3. dist. prim. q. 3. ens praedicatur in quid de aliqua differentia, ideo non potest esse genus, ut exponit singularissime Philosophum 3. Metaph. text. com. 10. si igitur intelligatur conclusio universalis negativa, ut egregie habet in commento, videtur falsa, aut repugnantia in dictis. Ideo, ut instantia excludatur, ponatur particularis negativa, ita quod non de quocumque determinante, sed de ultimo, vel saltem nec re, nec realitate, alio a determinabili intelligatur. Nota etiam quod specificavit tertiam probationem secundae, si intelligeretur universalis negativa, eo quod aliae duae non ita essent ad rem; sed qualiter tertia etiam non concluderet, tetigi supra, famose enim currit, et hoc hic sufficiebat. Rectius vero ponitur particularis negativa, et logice et realiter loquendo. Cum dicit in commento, et tertia probatione, potest omitti ly et, ut in pluribus habetur, vel subintelligi ly hoc. Multa hic curiosa adducat lector curiosus, bene ponderando.
Consequenter ponit duo corollaria (quae tamen, ut prius notavi, in aliquibus originalibus, imo communiter sequuntur commentum secundae conclusionis, hic tamen satis recte locantur) quorum primum est : Conceptui generis et differentiae, etc. Quod intellige (utlimitavi conclusionem) quoad utramque ejus partem. Videtur loqui plerumque hic de communi limitato, seu sumpto ab aliqua re, vel realitate una ; sed generaliter loquendo, propositio est vera ut particularis negativa, licet non ut universalis. Quod additur ibidem, similiter de materia et forma, sive sit pars textus, sive ut commentum, habet ambiguitatem ; quia 3. dist prim. et 8. dist. ejusdem, videtur tenere quod ens univoce, et in quid praedicatur de materia, et forma. Potest dici expedite, quod illa similitudo debet attendi quoad secundam partem corollarii, non quoad primam. Vel si contendas, quod universaliter intelligitur, dic quod loquitur de primo diversis re vel realitate, non autem conceptu reali. Vel aliter, et redit in idem, quod loquitur de diversis se totis subjective, non autem objective. Et sic habet concordari id, quod habet in 2. dist. 12. quaest. 1. ubi idem quod hic de diversitate materiae a forma tenet, cum his quae dicit in primo ubi supra. Sessor doctrinae Scoticae, nisi stabiliter et caute aequitaverit, de facili cespitabit;tota ergo et totaliter videatur ejus doctrina, aliter interpreti et praecipitium imminet et ruina. Aliud corollarium, scilicet Differentia superior, etc. patet ex intentione super 7. Metaph. q. 17. et 11. dist. 4 q. 3. et alibi saepe; sed instantias ibi tetigi et alibi, et quia ad alia festino, hic plura omitto. Diligens lector omnia supplebit.
Deinde introducit quamdam cavillationem, seu evasionem, ibi : Cum sit haec usque, etc. et sequitur immediate commentum 4. in aliquibus, ponendo corollaria, ubi prius supra, sed satis habetur hic bene ad propositum. Et merito appellat respondentem protervum, quia apparet ex responsione manifeste. Potius enim videretur primo diversitas determinabilis et determinantis in abstracto quam in concreto, cum in concreto unum praedicetur de alio, et ambo de tertio: in abstracto vero minime ; verbi gratia, haec conceditur, Rationale est animal, et e contra, et haec : Socrates est rationale, et animal, etc. haec autem negatur communiter, Rationalitas est animalitas, licet garruli Nominales non vereantur eam concedere. Respondeo tamen, illa videtur habere aliqualem apparentiam ex dictis hujus q. 1. primo Metaph. et q. 1. 4. ejusdem, et quaest, penultima 6. de quocumque sumpto ut quid, etc. Sed de hoc ibi aliquantulum pertractavi, nec ad noc recte vadit responsio, sed ad simplicem identitatem quidditativam determinantis et determinabilis abstractive sumpturum, quod tamen omnino falsum est. Quaere m Logicalibus, et super 7. Metaph.
et 3. et 8. dist. prim. et 3. dist. 2. et alibi plerumque, maxime de Genere et Differentia. De quidditate autem et modo, videtur fere idem. Vide notanter 6. quaest. Quodlib.
Quod ibi tangit in impugnatione responsionis, de identitate concreti et abstracti, quaere in quaestionibus Antepraedicamentorum q. 8. egregie, et instantias ponderabis, ut nosti. Vide super lib. Elenchorum q. 16. et 9. Metaph. q. 3. ubi haec aliqualiter pertractavi, et super Porphyr. quaest, ultima , et in 4. dist. 11. q. 1. art. 3. singularissime; hic enim loquitur de concreto pro formali tantum accepto, ubi etiam pondera ad finem argumentationis, qualiter, ut notavi, reducit argumentum ad oppositum. Plura alia hic adducat lector.
Ulterius sequitur : Creato, et increato, etc. ubi assignavimus quintam conclusionem, licet in aliquibus originalibus, sit littera dependens ex praecedentibus jam declaratis, potest tamen recte poni conclusio, vel principium particulae, seu Theorema tis principalis. Ubi adverte, quod haec posset distingui sicut illud primum corollarium supra, determinans determinabile, etc. videlicet in universalem, vel in particularem. Particularis enim affirmativa, et particularis negativa possunt esse simul verae, maxime in terminis non essentialibus, ut nosti. Licet igitur alicui creato, et alicui increato sit conceptus communis univocus univoce dictus, non tamen omni, ut prius dictum est. Et hic intelligo creatum extensive, pro quocumque alio a Deo, et sic forte entia rationis possent dici creata, de quibus manifeste, patet veritas conclusionis, comparatis ad entia realia, sive creata, sive increata. Licet quidam imaginentur univocationem entis utrique, hoc tamen non est ad mentem hujus, ut patet in Logicalibus et Metaphysica, et 29. dist, prim. Et si instantiae possent alibi inveniri, vide 3. et 13. quaest. Quodlib. et 24. dist. prim. in Reportatis, et super 5. Metaph. et alibi. Pondera etiam cum dicit, Per se communis, etc. propter idenlificam praedicationem, et analogiae unitatem seu communitatem. Quaere ubi supra notavi saepe. Intelligo propositionem sic ad mentem Doctoris : Non omni creato, et increato aliquis idem conceptus, etc. nisi loquatur famose hic, quod probabiliter posset dici.
Deinde sequitur illa propositio : Conceptuum dico, quae est explicativa definitionis conceptus superius assignatae, et non habetur in omnibus originalibus, et posset ibi assignari una particula principalis, seu Theorema. Posset etiam appellari communis animi conceptio, vel ad majorem expressionem ponitur. Quomodocumque, propositio est notabilis, ut patet. Ubi pondera multiplicem acceptionem conceptus, ut supra notavi, videtur hic accipi, ut objectum, non quomodocumque, sed ut habet esse in intelligentia, non tantum in memoria; ideo dicit, non ut forma, etc. ubi plura tangat lector de conceptu entis, et correspondentia ejus, et sic de aliis. Vide ea, quae notavi super quaest. 4. hujus in Antepraedicamentis. In commento declarat se breviter et subtiliter, quantum ad illam particulam, esse, videlicet intellectu, actu, ubi ponit disjunctivam trium partium, et ultima pars probabiliter dari potest. Vide optime q. 13. Quodlib. de his relationibus, et 5. Metaph. et alibi saepe, ut nosti. Considera etiam an tales relationes sint reales, vel rationis, ubi supra et alibi saepe, et adde ibi plura ad propositum, bene masticando et maxime relationes, quae sunt durae digestionis.
Consequenter addit aliam, in qua tangit multiplicem acceptionem concep:us objectalis. Omnis conceptus, etc. Secundum enim triplicem actum intellectus, posset assignari triplex conceptus, et primus subdividitur inper se,etper accidens. Per se etiam in omnino simplicem et in simplicem. Vide 9. Metaph. ad finem, quaere 3. dist. prim. quaest. 4. et in praecedentibus, et supra hic. Conceptus etiam complexus potest multipliciter subdividi, et similiter discursivus. Quaere in Logicalibus, vide Franc. in prolog. prim. Conflat. et alios,
ut nosti. Quinque ergo conceptus tangit, sed de duobus primis ad propositum intendit, quoad alios se ad sequentia remittit. Quaere in Metaphysica, et aliqualiter infra hic et alibi pluries. Adverte, quod tota littera posset poni textus, sed satis bene assignatur commentum ut habes, licet posset inchoari ibi: dicatur resolubilis, etc. Quaere 6. Metaph. plura ad propositum explicandum. Pondera etiam notanter differentiam inter conceptum aggregatum, vel per accidens, et conceptum complexum, ex littera, et adde ut scis.
Ultimo ponit 8. ut assignavimus : Omnis conceptus, etc. In qua comparat conceptus inter se secundum diversitatem, differentiam et ordinem, valde signanter, et tota littera posset poni textus, vel saltem usque ibi: Dicatur alter, etc. cujus fundamenta possunt haberi 5. Metaphys. in Aristotele, et in isto et alibi saepe. Littera satis clara est usque ibi : primo diversus et inclusus, etc. si teneatur ly, et, copulative. Hoc ideo dico, quia conceptus primo diversus videtur omnino irresolubilis ; bene enim verum est, quod conceptus inclusus potest esse simplex, et resolubilis, sed de primo diverso est dubium. Si ly, et, teneretur disjunctive, nulla ambiguitas esset, sedloquH tur forte de primo diversis subjective, seu praedicamenlaliter, non autem objective seu transcendenter. Quaere 5. Met. et alibi plerumque.