Posito quomodo sancti praeparant se ad susceptionem gloriae caelestis, placendo deo et proficiendo proximo, hic consequenter ostendit quomodo praeparant se ad hoc idem, abdicando a se carnalem affectum.
Et circa hoc tria facit.
Primo ponit abdicationem carnalis affectus; secundo excludit instantiam, ibi et si cognovimus, etc.; tertio concludit intentum, ibi si qua ergo in christo, etc..
Dicit ergo primo: ex quo ergo adeo certi sumus de gloria aeterna, ita quod nos ex hoc neminem secundum carnem novimus.
Ubi nota, quod secundum carnem est quaedam determinatio, et potest dupliciter exponi, secundum quod dupliciter constructio fieri potest.
Uno modo, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc accusativo neminem, et sic exponit Glossa: neminem secundum carnem, id est carnaliter viventem, approbamus. Ex quo enim quilibet debet mori, non approbamus eum, qui carnaliter vivit. Et hoc modo accipitur caro Rom. VIII, 9: vos autem in carne non estis, etc.. Alio modo: neminem secundum carnem, id est secundum carnales legis observantias viventem, novimus, id est approbamus. Et hoc modo accipitur caro Phil. III, 4: qui confidunt in carne, id est, in carnalibus legis observantiis, etc.. Tertio: neminem secundum carnem, id est secundum carnis corruptionem, novimus, id est reputamus.
Licet enim fideles adhuc carnem corruptibilem gerant, tamen in spe iam habent corpus incorruptibile. Unde non reputant se secundum quod modo carnem corruptibilem habent, sed secundum quod habituri sunt corpus incorruptibile. Hoc modo accipitur caro I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum dei non possidebunt.
Alio modo potest construi, ut ly secundum carnem, construatur cum hoc verbo novimus.
Et sic est sensus: dico quod ex quo non debemus nobis vivere, sed ei qui pro nobis mortuus est, itaque nos ex hoc neminem secundum carnem novimus, id est non sequimur in aliquo carnalem affectum, nec aliquem hoc modo reputamus. Et hoc modo accipitur illud Deut. XXXIII, 9: qui dixerit patri suo et matri: nescio vos, etc.. Et sic ly secundum carnem, refertur ad cognoscentem; sed in prima expositione referebatur ad cognitum.
Quia vero aliquis posset dare instantiam de christo, quod saltem cognovisset eum secundum carnem, ideo consequenter hoc removet dicens quod si cognovimus, etc..
Circa hoc sciendum est quod Manichaeus adducebat verba ista pro se in fulcimentum sui erroris. Ipse enim dicebat christum non habuisse verum corpus, nec fuisse ex semine David natum. Et sic Augustinus dicit in libro contra faustum: si quis contra eum allegaret verbum apostoli ad Rom. I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et illud I Tim. III, 16: et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, etc., et II Tim. II, 8: memor esto dominum iesum christum resurrexisse a mortuis ex semine David, etc., respondebat, quod apostolus aliquando fuerat huius opinionis, scilicet quod fuisset ex semine David et quod verum corpus habuisset, sed postea hanc opinionem mutavit et correxit se hic. Unde dicebat et si cognovimus secundum carnem christum, id est si fuerimus aliquando huius opinionis, quod christus habuisset veram carnem, sed nunc iam non novimus, id est modo mutavimus illam opinionem et non credimus ita.
Quod quidem dupliciter improbat Augustinus.
Primo quia de eo, quod falso putamus, nullus dicit novimus, sed opinamur.
Cum ergo apostolus utatur hic hoc verbo cognovimus, videtur quod non aliquando falso putaverit. Secundo quia supra apostolus dicit neminem novimus secundum carnem.
Si ergo verum esset quod dicit Manichaeus, apostolus nullum cognosceret habere verum corpus, quod est falsum. Est ergo falsum quod Manichaeus dicit.
Et ideo aliter exponendum secundum veritatem, et dupliciter. Uno modo, ut sumatur hic caro pro corruptione carnis, I Cor. XV, 50: caro et sanguis, etc., et tunc est sensus: et si cognovimus aliquando christum secundum carnem, id est habere eum carnem corruptibilem ante passionem, sed nunc iam non novimus, scilicet eum habere carnem incorruptibilem, quia Rom. VI, 9 dicitur: christus resurgens ex mortuis iam non moritur, etc..
Alio modo secundum Glossam, ut ly si aliquando secundum carnem christum cognovimus, referatur ad statum Pauli ante conversionem ad christum; quod vero sequitur sed nunc iam non novimus, referatur ad statum eius post conversionem.
Et sic est sensus: et ego et alii Iudaei infideles aliquando, id est ante conversionem meam, cognovimus christum secundum carnem, id est secundum quod carnaliter opinati sumus de christo, scilicet eum esse tantum hominem et quod venit tantum ad carnales observantias legis; sed iam, id est postquam conversus sum, non novimus, id est haec opinio cessavit, immo credo quod sit verus deus et quod non sit colendus per carnales observantias. Unde dicebat Gal. V, V. 2: si circumcidimini, christus nihil vobis proderit.
Potest et aliter exponi, ut hoc quod dicit et si cognovimus, etc., dicat apostolus in persona omnium apostolorum christi; et sic videtur respondere ultimae expositioni huius, quod dicitur neminem cognovimus.
Unde sciendum est quod Augustinus, exponens illud Io. XVI, 7: expedit vobis, ut ego vadam, ubi ratio domini ad hoc subditur: si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos, dicit, quod hoc ideo erat, quia discipuli carnaliter amantes christum afficiebantur ad ipsum, sicut carnalis homo ad carnalem amicum, et sic non poterant elevari ad spiritualem dilectionem, quae etiam pro absente multa facit pati. Ut ergo radicaretur in eis affectus spiritualis, qui est a spiritu sancto, et cessaret carnalis, dixit eis dominus: pax vobis, etc.. Hoc ergo apostolus, in persona omnium discipulorum, commemorans dixit et si cognovimus, id est si adhaesimus christo aliquando, scilicet quando nobiscum erat praesentia corporali, secundum carnem, id est secundum carnalem affectum, sed iam non novimus, id est iam iste affectus cessavit a nobis per spiritum sanctum, qui datus est nobis.
Consequenter cum dicit si qua igitur in christo, etc., ex praemissis concludit quemdam effectum esse consecutum, scilicet novitatis in mundo. Et ideo dicit si qua igitur, id est si aliqua, in christo, id est in fide christi, vel per christum, nova creatura est facta. Gal. V, 6: in christo iesu neque praeputium, neque circumcisio, etc..
Ubi notandum quod innovatio per gratiam dicitur creatura. Creatio enim est motus ex nihilo ad esse. Est autem duplex esse, scilicet esse naturae et esse gratiae. Prima creatio facta fuit quando creaturae ex nihilo productae sunt a deo in esse naturae, et tunc creatura erat nova, sed tamen per peccatum inveterata est. Thren. III, 4: vetustam fecit pellem meam, etc.. Oportuit ergo esse novam creationem, per quam producerentur in esse gratiae, quae quidem creatio est ex nihilo, quia qui gratia carent, nihil sunt. I Cor. XIII, V. 2: si noverim mysteria omnia, etc., charitatem autem non habeam, etc.. Iob XVIII, V. 15: habitent in tabernaculo illius socii eius, qui non est, id est peccati. Augustinus dicit: peccatum enim nihil est, et nihili fiunt homines cum peccant.
Et sic patet, quod infusio gratiae est quaedam creatio.
Si ergo aliqua creatura facta est nova per ipsum, vetera transierunt ei. Hoc quidem sumptum est Lev. XXVI, 10, ubi dicitur: novis supervenientibus vetera proiicietis.
Ex quo sic argumentatur: si omnia nova facta sunt et secundum legem novis supervenientibus vetera sunt proiicienda, ergo si qua creatura est, vetera transierunt ei, id est transire debent ab eo. Vetera autem quae transire debent sunt legalia. Rom. VII, 6: serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae. Item errores gentilium. Is.
C. XXVI, 3: vetus error abiit. Item corruptiones peccati. Rom. VI, 6: vetus homo noster, etc..
Quibus quidem in nobis transeuntibus, virtutes contrariae his vitiis debent in nobis innovari.
Apoc. XXI, 5: et dixit qui sedebat in throno: ecce nova facio omnia.