LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De lapidibus pretiosis incipientibus ab A.
Supponamus autem nomina praecipuorum lapidum, et virtutes secundum quod ad nos aut per experimentum, aut ex scripturis Auctorum devenerunt . Non autem omnia quae de eis dicuntur referemus, eo quod ad scientiam non prodest. Scientiae enim naturalis non est simpliciter narrata accipere, sed in rebus naturalibus inquirere causas. Ut autem in Latina lingua competentius ordo servetur, secundum ordinem alphabeti prosequamur nomina lapidum, et virtutes corum eo modo quo mos est Medicis describere simplices medicinas.
In primo capitulo ergo ab A incipientes, novem famosi apud Philosophos inveniuntur lapides, Abeston videlicet, Absinthus, Adamas, Agathos, Alabandina, Alecterius, Amandinus, Amethystus, et Andromanta.
Abeston autem coloris est ferrei, qui secundum plurimum in Arabia invenitur : cujus virtus mirabilis narratur, et in templis deorum est manifesta : eo quod semel accensus, vix unquam poterit extingui, eo quod naturam habet lanuginis quae vocatur pluma salamandrae cum modico humido unctuoso pingui inseparabili ab ipso, et illud fovet ignem accensum in ipso.
Adamas autem, sicut superius fecimus mentionem, lapis est durissimus, parum crystallo obscurior, coloris tamen lucidi fulgentis, adeo solidus ut neque igne neque ferro mollescat vel solvatur. Solvitur tamen et mollescit sanguine et carne hirci, praecipue si hircus aliquandiu ante biberit vinum et petrosillum, vel siler montanum comederit : quia talis hirci sanguis etiam ad frangendum lapidem in vesica valet infirmis de calculo. Solvitur etiam lapis iste, quod mirabilius videtur, plumbo propter multum argentum vivum quod est in ipso. Hic autem lapis penetrat ferrum et caeteras gemmas omnes, praeter chalybem in quo retinetur. Non trahit autem ferrum, eo quod sit proprius locus generationis ejus, ut qui- dam mendose dixerunt. Major autem quantitas istius lapidis adhuc inventa est magnitudo avellanae. Nascitur autem in Arabia et Cypro secundum plurimum : sed Cyprus est magis mollis et obscurus. Et quod mirabile videtur multis, hic lapis quando magneti superponitur, ligat magnetem et non permittit ipsum ferrum trahere. Major autem virtus ejus est in auro vel argento vel chalybe. Dicuntque magi, quod lacerto sinistro alligatus, valet contra hostes et insaniam et indomitas bestias et feros homines et contra jurgia et rixas et contra venena et incursus phantasmatum et incuborum. Hunc autem lapidem diamantem etiam quidam vocant, etiam quidam ferrum attrahere mentiuntur.
Absinthus est de genere gemmarum coloris nigri, rubeis virgulis, et aliquando guttulis. Hujus autem virtus videtur esse imitans abestinum : absinthus enim permanet calidus per septem dies vel amplius propter eamdem causam quae dicta est de abestino lapide.
Agathes autem lapis est niger cum albis venis, et quodammodo istius speciei lapidis invenitur alius modus ejusdem speciei qui est similis corallo. Et tertium genus quod secundum plurimum in Creta insula nascitur, quod habet in nigro venas croceas. Et quartum genus Indicum est varium quasi sanguineis guttis respersum. Et primum quidem genus aptum est ad formas quae lapidibus inscuh puntur : propter quod plurimi lapides habentes capita regum insculpta , nigri sunt : et cum jacet ad caput dormientis, fertur ostendere multa simulacra somniorum. Tertium autem genus quod Creticum est, facit, ut ait Avicenna, vincere pericula, et vires confert corporibus, gratum et placentem facit, ut dicit Evax rex Arabum, et persuasorem, et coloris boni facit hominem et facundum, et munit eum contra adversa. Genus autem Indicum visum fovet et valet contra sitim et
venenum. Cum autem accenditur, odoriferum est valde.
Alamandina a loco in quo secundum plurimum generatur, sic vocatur, hoc est, ab Epheso quae Alabandina vocatur alio nomine : est autem ruborem habens fulgentem, et est lapis clarus fere ut sardinus.
Alecterius est gemma quae vocatur lapis galli, et est albus nitens crystallo obscuro similis. Extrahitur autem ex ventriculo gallinacii postquam fuerit ultra quartum annum : et quidam dicunt, quod post nonum extrahitur, et est melior qui extrahitur gallo decrepito. Maxima autem hujus quantitas est inventa accidere ad quantitatem fabae. Virtus autem ejus est excitare venerem, gratum et constantem victorem et discretum facere, oratoriam tribuit facultatem, amicos conciliat,et tentus sub lingua sitim exstinguit vel reprimit : et hoc ultimum expertum est.
Amandjnus vero gemma est coloris varii. Dicit autem Evax quod venenum omne aut extinguit aut reprimit, et vincere facit adversarios, et prophetiam et interpretationem somniorum facit intelligi et etiam aenigmatum.
Amethystus est gemma multum communis, et est quasi coloris purpurei et transparentiae aliquantulum obscurae : et inveniuntur in ista specie multae differentiae, sed quinque sunt magis notae per differentias obscuritatis omnes acceptae. Nascitur autem in hac specie in India. Est autem melior ad sculpendum, eo quod aliis est minus durus. Operatur autem contra ebrietatem, ut dicit Aaron, et facit vigilem, et maias reprimit cogitationes, et bonum in scibilibus confert intellectum.
Andromanta lapis est coloris argentei, qui secundum plurimum in mari Rubro nascitur : et est quadratus ut tessera, et durus sicut adamas. Virtutem habet contra furorem et facilem animi concitationcm, et tristitiam et gravitatem.