LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a littera quae dicitur B.
Balagius qui et palatina dicitur, esgemma coloris rubei, valde lucidae matet riae, et substantiae valde transparentis : et dicitur foemina carbunculi, habens debilem colorem et virtutes ejus remissas, sicut foemina se habet ad marem. Et quidam dicunt quod est domus ejus, et ideo palatium carbunculi vocatur. Generatur enim frequenter carbunculus in loco isto : et jam visum est hoc nostro tempore, quod in lapide uno exterior pars fuit balagius, et interior carbunculus : propter quod Aristoteles hunc lapidem dicit esse de genere carbunculi.
Borax, ut quidam dicunt, lapis est qui ita dicitur a buffone, quod in capite ipsum portat : et est duorum generum. Unum album aliquantulum fuscum, aliud nigrum. Quod si vivo palpitanti buffone extrahitur, in medio habet oculum quasi caeruleum, de quo dicunt quod glutitus sordes purgat intestinorum et superfluitates, et temporibus nostris extractus est de buffone parvus viridis. Aliquos etiam vidimus buffones habentes in se depictos, qui de hoc genere dicebantur : vulgariter autem crapodinae dicuntur hi lapides.
Beryllus autem est lapis coloris pallidi lucidi transparentis : et ideo superius diximus quod quando involvitur, in eo videtur moveri aqua : secundum pluri- mum generatur in India sicut multae aliarum gemmarum. Sunt autem multa genera et modi in specie lapidis istius, sed melius esse fertur qui magis pallet, et plures habet guttas, quae videntur in ipso manere. Fertur autem operari contra pericula hostium et contra lites, et reddere invictum. Mitem etiam in moribus dicitur efficere et ingenium bonum dare. Medicorum etiam quidam dicunt quod valet contra pigritiam et hepatis dolores, et contra suspiria eteructationes, et quod valet oculis humidis. Expertum est enim quod quando rotundus est, et oculo solis opponitur, adurit, et ignem accendit. Dicunt etiam aurifices quod conjugium conciliat inter maritum et uxorem.