SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Supra apostolus commendavit ministerium apostolatus, hic consequenter ipsum ministerium, sibi commissum ad utilitatem subditorum, exequitur. Et circa hoc duo facit.

Primo hortatur eos in generali ad omnia, quae communiter sunt necessaria ad bonam vitam; secundo hortatur eos de quodam speciali suffragio fiendo sanctis in ierusalem, et hoc VIII cap., ibi notum autem vobis facimus, fratres, etc..

Circa primum autem duo facit.

Primo hortatur eos ad bona praesentia; secundo commendat eos de bonis in praeterito factis, et hoc VII cap., ibi has igitur habentes promissiones, etc..

Circa primum tria facit.

Primo hortatur in generali, quod gratia dei non utantur in vanum; secundo ostendit gratiam dei eis esse collatam, ibi ait enim: tempore accepto, etc.; tertio docet eos in speciali modum utendi dicta gratia, ibi nemini dantes ullam offensionem, etc..

Dicit ergo primo: ex quo facultas adest nobis ad bene operandum, et haec est gratia dei, nos autem ad hoc pro christo legatione fungimur; ideo, adiuvantes, nos, scilicet praedicationibus, exemplis et exhortationibus.

Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre, etc.. Vel, adiuvantes, scilicet deum. I Cor. III, 9: adiutores dei sumus.

Sed contra Is. XL, 13: quis adiuvit spiritum domini, etc.. Non ergo bene dicitur, adiuvantes deum.

Responsio: quod iuvare deum potest intelligi, vel ei vires ministrare ad aliquid agendum, et sic nullus iuvat deum, nec iuvare potest; vel eius mandatum exequi, et sic sancti homines deum iuvare dicuntur, exequendo eius mandata.

Nos, inquam, sic iuvantes, hortamur vos, Rom. XII, 8: qui exhortatur, etc.. Hoc scilicet exhortamur, ne in vacuum gratiam dei recipiatis, quasi dicat: ne receptio gratiae sit vobis inutilis et vacua, quod tunc contingit, quando ex perceptione gratiae quis non sentit fructum. Qui quidem duplex est, scilicet remissio peccatorum. Is. XXVII, 9: hic est omnis fructus, etc.. Et ut homo iuste vivendo perveniat ad gloriam caelestem. Rom.

C. VI, 21: habetis fructum vestrum. Quicumque ergo gratia percepta non utitur ad vitandum peccata, et consequendum vitam aeternam, hic gratiam dei in vanum recipit.

Phil. II, 16: non in vacuum cucurri, etc..

Et ne aliquis dubitaret de perceptione huius gratiae a deo, ideo consequenter apostolus probat eos iam recepisse gratiam hanc, vel paratam habere ad recipiendum, dicens ait enim: tempore, etc.. Et circa hoc duo facit.

Primo inducit auctoritatem prophetae; secundo inductam adaptat ad propositum, ibi ecce nunc tempus, etc..

Dicit ergo primo: dico quod paretis vos ad fructuose percipiendum gratiam, quae vobis est collata, vel parata. Ait enim, dominus per Isaiam XLIX, 8: tempore accepto, etc..

Circa quod sciendum est quod dominus dicitur facere nobis gratiam, vel exaudiendo nos in petitionibus nostris, vel iuvando in operationibus nostris; sed exaudit, ut percipiamus quod petimus. Iac. I, 5: si quis indiget sapientia, postulet, etc.. Adiuvat, ut perficiamus quod operamur. Ps. Xciii, 17: nisi quia dominus adiuvit me, etc.. Et haec duplex est gratia, praeveniens scilicet et cooperans, vel subsequens, quae quidem necessaria est nobis ad obtinendum.

Et primo gratiam praevenientem quam optare debemus, ut simus accepti a deo. Ps.

XXXI, 6: pro hac orabit ad te omnis sanctus.

Et quantum ad hoc dicit in tempore accepto, id est acceptionis et gratificationis; hoc enim tempore accepto fit, quod gratis fit.

Rom. IV, 6: beatitudinem hominis cui deus accepto fert iustitiam, etc.. Exaudivi te, id est acceptavi te. Vel tempore accepto, id est in tempore gratiae. Et hoc modo gratia praeveniens dicitur illa, per quam liberamur a peccatis. Gratia vero subsequens dicitur per quam virtutes nobis ex perseverantia in bono conferuntur.

Secundo necessaria est nobis gratia cooperans; et hanc petebat Ps. XXII, 6: et misericordia eius subsequatur me, etc.. Et quantum ad hoc dicit in die salutis adiuvi te.

Tempus enim ante christum non fuit dies, sed nox. Rom. XIII, 12: nox praecessit, etc..

Sed tempus christi dicitur dies, et non solum dies, sed dies salutis. Ante enim non erat salus, quia nullus ad finem salutis perveniebat, scilicet ad visionem dei, sed modo, quando iam nata est salus in mundo, homines salutem sequuntur. Matth. I, 21: vocabis nomen eius iesum. Ipse enim salvum faciet populum, etc.. I Petr. IV: operamini vestram salutem. Et hoc fit auxilio gratiae cooperantis, qua per nostra opera pervenimus ad vitam aeternam. Phil. II, 13: deus est qui operatur, etc..

Consequenter auctoritatem inductam adaptat ad propositum, dicens ecce nunc, etc., quasi dicat: haec quae dixit dominus de tempore gratiae per prophetam, implentur modo, quia ecce nunc tempus acceptabile, id est gratificationis, per quam exaudimur a deo, quia iam venit plenitudo temporis, scilicet incarnationis christi, gal.

C. IV, 4. Et hoc quantum ad primam partem auctoritatis Ps. Lxviii, 14: tempus beneplaciti deus. Ecce nunc dies salutis, in quo scilicet, adiuti gratia cooperante, possumus operari ad consequendum salutem aeternam.

Io. IX, 4: me oportet operari, etc.. Gal. VI, V. 10: dum tempus habemus, etc..

Consequenter cum dicit nemini dantes, etc., docet modum utendi gratia eis collata. Et primo in generali, qualiter scilicet in vacuum non recipiatur; secundo in speciali, ibi in multa patientia, etc..

Dicit ergo: sic utendum est gratia, ut dantes nemini ullam offensionem.

Nam gratia ad duo datur, scilicet ad vitandum mala, et ad operandum bona.

Et ideo duo docet, ut scilicet vitemus mala, et quantum ad hoc dicit nemini dantes, etc..

Quod potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad apostolos, quasi dicat: nos adiuvantes vos exhortamur; nos, dico, nemini ullam dantes offensionem, quia si per malam vitam aliquos offenderemus, vituperaretur ministerium nostrum, et contemneretur praedicatio nostra. Rom. II, 24: nomen dei per vos blasphematur. Gregorius: cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur.

Unde publicus et famosus peccator cavere debet sibi ne praedicet, alias peccat.

Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit deus, etc..

Alio modo, ut referatur ad subditos, quasi dicat hortamur vos ne in vacuum, etc.; vos, dico, nemini dantes ullam, etc.; id est, non facientes aliquid unde alii scandalizentur.

I Cor. X, 32: sine offensione estote, etc..

Rom. XIV, 13: non ponatis offendiculum, etc..

Et ratio huius est ut non vituperetur, etc..

Id est ita irreprehensibiliter vos habeatis, ut ministerium nostrum, id est apostolatus noster, non vituperetur. Quando enim subditi male se habent, vituperium est praelatis.

I Petr. II, 12: conversationem vestram inter gentes, etc.. Vel ut non vituperetur commune ministerium, quo ad vos et nos, qui sumus ministri dei. Nos, dico, sumus ministri dei ad exequendum voluntatem eius in nobis, et in aliis. Sed vos ad exequendum voluntatem eius in vobis tantum. Is. Lxi, 6: vos sacerdotes domini vocabimini, etc..

Consequenter cum dicit sed in omnibus exhibeamus, etc., docet eos modum utendi percepta gratia quantum ad bona operanda.

Dicit ergo: nemini demus ullam offensionem, sed exhibeamus nos, et vos, opere et sermone, in omnibus quae ad virtutes pertinent, tales, quales debent esse ministri dei, ut scilicet conformemur nos deo faciendo eius voluntatem. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. I Cor. IV, V. 1: sic nos existimet homo, ut ministros, etc..

Consequenter cum dicit in multa patientia, etc., ostendit in speciali quomodo nos debemus exhibere sicut dei ministros in usu gratiae collatae. Et hoc quantum ad tria.

Primo, quantum ad exteriorem operationem; secundo quantum ad maiorem devotionem, ibi os nostrum patet, etc.; tertio quantum ad infidelium vitationem, ibi nolite iugum ducere, etc..

Circa primum tria facit, secundum tria in quibus consistit operatio exterior.

Primo enim consistit in sufferentia malorum; et quantum ad hoc dicit in multa patientia, etc..

Secundo in operatione bonorum, et quantum ad hoc dicit in castitate, etc..

Tertio in mutua cooperatione bonorum ad mala, et quantum ad hoc dicit per arma iustitiae, etc..

Est ergo necessaria in malis sustinendis virtus patientiae. Unde dicit in multa patientia, etc.. Ubi tria facit.

Primo inducit ad patientiam. Et hoc quia in Ps. Xci, 15 s. Legitur: bene patientes erunt, ut annuntient. Et quantum ad hoc dicit in multa patientia. Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Lc. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras.

Dicit in multa, id est propter multas tribulationes quae occurrunt.

Secundo ostendit materiam patientiae in generali, et hoc dupliciter, scilicet in superventione malorum; unde dicit in tribulationibus, Rom. XII, 12: in tribulatione patientes; Act. XIV, 12: per multas tribulationes, etc.. Et in defectu necessariorum; unde dicit in necessitatibus, scilicet eorum quae sunt necessaria ad vitam. Ps. XXIV, 17: de necessitatibus, etc..

Tertio ostendit materiam patientiae in speciali. Et primo in his, quae pertinent ad tribulationes, quae sunt voluntariae, et hoc quantum ad tribulationes, quae pertinent ad animam, et sic dicit in angustiis, scilicet cordis, quando scilicet sic arctatur adversis, ut non pateat via evadendi. Hebr.

C. XI, 37: angustiati, afflicti, etc.. Item inquantum ad tribulationes, quae sunt in corpore, et sic dicit in plagis, scilicet illatis ab aliis, et carceribus, Act. XVI, 23: cum multas plagas ei intulissent, etc.. Infra XI, 23: in carceribus abundantius, in plagis supra modum, etc.. In seditionibus, scilicet totius populi commoti. Act. XIX, 40: periclitamur argui seditionis hodiernae, etc..

Secundo in his, quae pertinent ad necessitates.

Necessitas autem aliquando est voluntaria.

Et sic dicit in laboribus, propria manu operando apud Corinthios, quia avari erant, ne eos gravaret sumptibus; et apud thessalonicenses, quia erant otiosi, ut daret exemplum exercitii. Act. XI: ad ea quae mihi opus erant, etc.. In vigiliis, propter praedicationes. Infra XI, 27: in vigiliis.

In ieiuniis, aliquando voluntariis aliquando involuntariis propter penuriam. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, etc..

Sed contra est quod dicitur matth.

C. XI, 30: iugum meum suave est. Hic vero dicitur in tribulationibus multis, etc.. Non ergo suave, sed gravissimum.

Respondeo. Haec sunt in seipsis aspera, sed propter amorem et interiorem fervorem spiritus dulcorantur. Unde Augustinus: omnia grandia et immania, facilia et prope nulla facit amor.