LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De nominibus lapidum a quarta littera quae est D incipientium.
Diamon fertur autem quidam lapis daemonis vocari lapis bicolor, ut arcus daemonis qui iris vocatur. Et conferre hunc dicunt febricitantibus, et venenosa pellere.
DIAGODOS autem lapis pallidus dicitur esse aliquantulum beryllo similis : dicitur autem in tantum phantasmata excitare, quod magi maxime hoc utuntur, tamen applicatus defuncto in tantum vires amittit, quod mortem horrere perhibeatur. Horum autem ratio quae potest haberi, ex libris magorum Hermetis, et Ptolemaei, Thebith, Bencherath habetur, de quibus non est praesens intentio.
Dyonysia lapis est niger ut ferrum, intermicans rufaeis guttis et spirat vinum : et odore ipsius viiii fugatur ebrietas, quod mirabile multis apparet.Causa autem est, quia vinum non odore sed vapore oppi-1 anxio inducit debilem ebrietatem : lapidis autem odor simplex aperitivus est et expulsivus vaporis vini.
Dracomtes autem lapis est a capite draconis extractus, et fertur ab Oriente ubi sunt dracones magni. Est autem virtus efficax ejus sicut et boracis, quando de vivo dracone adhuc palpitante extrahitur. Insidiantur autem draconibus dormientibus, et subito scisso capite draconis adhuc palpitante, evellunt lapidem. Animae enim actus multa confert his etiam superfluitatibus quae generantur in animalibus : et mortis corruptio alterat ea quando naturali morte corruptis humoribus moriuntur, vel quando mortua et corrupta occisa jacuerunt. Ego autem in partibus Alamaniae in Sucvia vidi lapidem super quem convenerant plusquam quingenti serpentes inter montes in quodam prato : et cum transitum faceret ibidem dominus terrae, sui milites evaginatis gladiis sciderunt serpentes in multa frusta, in fundo tamen quidam magnus serpens jacuit in multas partes scissus : et sub capite serpentis inventus est lapis niger formatus ut pyramis abscissa, non perlueidus in circuitu colore pallido , pulcherrimum habens descriptum serpentem. Et hunc lapidem mihi ab uxore illius nobilis praesentatum cum capite serpentis ejusdem ego habui. Dicitur autem venenum fugare, praecipue quae sunt ex incessibus venenatorum animalium : victores etiam dicunt efficere.