1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solvit argumenta in oppositum ; communem tamen opinionem asserit, ibi et in Report. et 1. d. 2. p. 2. q. 3. 4. et d. 5. q. 2. et d. 13. et d. 28. q. 3. et Quodl. 3. et 4. Decima sexta habet non distingui personas per se primo, relationibus oppositis, quia Filius est persona filiatione, quae non opponitur spirationi passivae : unde si non produceret Spiritum sanctum, distingueretur tamen ab eo, de quo Doct. 1. d. 11. q. contra D. Thom. 1. p. q. 36. art. 2. Decima septima patet ex controversia Graecorum, negantium Spiritum sanctum a Filio procedere, quod non negaront si esset veritas demonstrabilis naturaliter, ex revelatis constat tamen procedere, Doct. 1. d. 12. q. 2.
15. Non potest probari si sint tantum tres, quod tantum relative distinguantur.
Tum, quia si essent tria absoluta, adhuc illiraitatio essentiae esset ratio quarejpsa esset communicabilis ab illis, sicut et a tribus relativis numero distinctis. Tum, quia prius agit quam referatur, et per consequens prius est.
16. Non potest probari quod personae tantum distinguantur relationibus oppositis.
Tum ex proxima ; tum, quia quaelibet relatio si constituit, distinguit constitutum a quolibet alio : si non constituit, illa duarum, quae prima est in supposito, in illo priori distinguit.
17. Non potest probari tertiam personam procedere simul a duabus personis.
Tum ex praemissa ; tum etiam ex parte communicantis omnia essentialia in altero, etiam in ambobus. Tum ex parte communicati posterius naturaliter communicatione. Per consequens non sequitur Spiritum sanctum non distingui a Filio, si non procederet ab eo, nec etiam a Patre, si non immediate ab ipso.