LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a littera septima quae est G.
Gagates est kacabre. quem quidem lapidem degenere gemmarum ego re- puto. Invenitur autem in Libya et Britannia juxta littus maris, et abundanter invenitur in mari quod attingit Aquilonarem partem Theotoniae. Etiam in Anglia frequenter invenitur, et est duplicis coloris, nigri videlicet et crocei : sed croceum est perlucidum fere sicut topasion. Invenitur etiam glaucum et declinans ad pallidum conjunctum cum citrino colore. Confricatum autem trahit paleas, et incensum ardet sicut thus : dicitur autem quod confert hydropicis, et Auidos firmat dentes, ut aiunt. De expertis autem est, quod lotum cum aqua et per suffumigationem mulieribus inferius suppositum, provocat menstrua. Fertur etiam quod fugat serpentes, et valet etiam contra stomachi et ventris subversionem, et contra phantasmata melancholica quae quidam daemones vocant. Aiunt autem de expertis esse, quod si colatura et ejus lotura cum rasura detur virgini, bibita retinebit eam, quod non minget. Si autem non est virgo, statim minget : et sic debet probari an aliqua sit virgo. Dicunt etiam valere contra laborem parturientis.
Gagatugnica est lapis diversi coloris sicut pellis capriolae, cujus virtutem Avicennam dicit esse, quod victores reddat se gestantes. Expertum autem dicunt esse in Alcide principe quodam, quod quoties hunc lapidem secum habuit, semper vicit in terra et mari : quoties autem caruit, fertur hostilius succubuisse.
Gelosia dicitur esse lapis habens figuram grandinis et colorem, duritiae adamantis similis. Et tantae fertur hunc esse frigiditatis, ut ab igne vix vel nunquam calefieri possit. Cujus causa est nimia pororum constrictio non permittens inde ignem ingredi. Aiunt etiam hunc iram et luxuriam et caeteras hujusmodi calidas passiones et desideria mitigare,
Galajucides quam quidam Galarictidem vocant lapis est similis cineri, et secundum plurimum invenitur in Nilo et Acheloo fluviis : hic tritus dat saporem lactis : et succus ejus in ore clausus turbat mentem. Dicitur etiam in libro de ligaturis physicis, quod alligatus collo, replet ubera lacte : et alligatus femori, facit faciles partus. Aiunt etiam pastores aegypti., quod si vespere contritus cum sale mixta aqua ovile circumspergatur, ubera ovium replentur lacte, et fugatur ab eis scabies : generaliter etiam dicitur contra scabiem valere.
Gegolitus lapis est, ut fertur, orientis ossis olivae similis. Cujus virtutem esse dicunt, quod tritus et cum aqua haustus, lapidem frangit et educit de vesica et renibus,
Gerachijjem. lapis est, ut fertur, nigri coloris : probatur autem veritas hujus lapidis sic, quod gestans lapidem totum corpus suum unctum melle, muscis et vespis exponit : et si infactus manet ab eis,lapis est verus : et si deponat lapidem, statim muscae et vespae super mel cadunt et sugunt. Aiunt autem quod in oro portatus, facit bene judicare opiniones et cogitationes. Fertur etiam, quod gestantem se hominem amabilem et gratiosum reddit.
Guanatus, sicut Constantinus Aristotelem refert dicero, de genero est carbunculi. Est autem lapis rubeus et perlucidus, in colore similis balaustiis qui sunt fiores malorum granatorum. Est autem rubeus ali quantulum obscurior quam carbunculus, et cum substernitur ei niger color in sigillis, tunc magis rutilat : et invenitur in hoc genere quidam modus, qui inter ruborem aspersum habet violae colorem : propter quod hoc genus violaceum dicitur et est pretiosior omnibus aliis granatis : dicitur laetificare cor et pellere tristitiam, et secundum Aristotelem est calidus et siccus. Et quod quidam dicunt hunc esse de genere hyacinthi, est falsum. Invenitur autem hic lapis secundum plurimum ejus in aethiopia, et aliquoties juxta Tyrum inter arenas maris.