LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a nona littera quae est K.
Kagabre est idem, ut diximus, quod gagates : sed tamen quidam dicunt quod Kacabre melius est, cum tamen nec colore nec virtutibus discrepet ab ipso. Kacabres autem lapis est similis crystallo : de quo ferunt quod eloquentiam dat et honorem et gratiam, et quod valet contra hydropisim.
Kacaman lapis est frequenter albus in toto vel in parte. Varius enim est in colore, frequentissime invenitur immixtus onyxine. Virtus ejus autem fertur esse ex imaginibus et sculpturis quae inveniuntur in ipso, et ex sigillis de quibus in sequentibus habebitur tractatus.