Hic, assignata ratione quare gaudet apostolus de ipsorum tristitia, consequenter inducit conclusionem suam, in qua duo facit.
Primo enim ostendit intentionem suam quam habuit in scribendo; secundo manifestat gaudium quod habuit de ipsorum correctione, ibi ideo consolati, etc..
Dicit ergo primo: ex quo incontaminati estis, igitur apparet quod et si scripsi vobis, per epistolam increpando, non scripsi propter eum tantum qui fecit iniuriam, incestu maculando cubile patris sui, ut dicitur I Cor. V, 1; nec propter eum tantum qui passus est, scilicet propter patrem, quasi non propter zelum vindictae solum; sed hoc feci ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam pro vobis habemus, id est ut sciretis quam solliciti simus pro vobis.
Et hoc dico coram deo, ut sit iuramentum, id est deo teste. Vel ad manifestandam coram vobis deo, scilicet de omnibus, sollicitudinem nostram. Col. II, 1: volo vos scire quam sollicitudinem, etc..
Vel aliter: non scripsi tantum propter eum qui fecit iniuriam, ut scilicet corrigeretur, vel propter eum qui passus est ut placaretur, sed ad manifestandam, etc., ut scilicet vos, qui indignati fuistis pro contumelia et poena inflicta fornicatori, reconciliaremini deo.
Consequenter concludit gaudium quod habuit de eorum correctione, cum dicit ideo et consolati sumus, etc., quasi dicat: quia hoc consecutus sum, ex eo quod scripsi, scilicet quod estis correcti, ideo consolati sumus, id est consolationem accepimus. Gaudium enim hominis est cum consequitur quod cum desiderio intendit. Supra I, 12: abundantius autem, etc..
Consequenter cum dicit in consolatione autem, etc., ponit secundam causam suae consolationis, quae sumitur ex devotione quam ostenderunt ad titum.
Et circa hoc tria facit.
Primo ponit gaudium suum de gaudio titi conceptum; secundo gaudii rationem assignat, ibi et si quid apud illum, etc.; tertio materiam gaudii titi assignat, ibi reminiscentis omnium vestrum, etc..
Dicit ergo primo: gavisi sumus, de correctione vestra, autem, id est sed, in consolatione nostra abundantius magis gavisi sumus, quam turbati fuerimus de tribulatione, super gaudio titi. Vel magis gavisi sumus, id est magis gaudium attulit consolationi nostrae gaudium titi. Et hoc quia refectus est spiritus eius. Tunc enim reficitur animus praelati, quando subditi eius sunt obedientes ei et eum reverentur. Ad philem.: refice viscera, etc..
Refectus, inquam, ab omnibus vobis, quia omnes vel correcti estis, vel est spes correctionis.
Rationem autem huius gaudii assignat quantum ad duo. Unum est ex parte apostoli, quia scilicet ipse inventus est verax.
Nam apostolus commendaverat Corinthios tito, antequam iret ad eos. Quia vero nunc ita invenit titus, sicut apostolus dixit, gaudet apostolus verba sua vera fuisse, et hoc est quod dicit et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, commendando vos. Dicit autem gloriatus sum, quia gloria apostoli erat bonum illorum. Non sum confusus, id est non erubesco me falsa dixisse. Quando enim aliquis invenitur mendax, confunditur.
Eccli. XXXVII, 20: ante omnia sermo verax, etc.. Sed sicut omnia in veritate vobis locutus sum, id est sicut praedicavi vobis veritatem, ita gloriatio nostra quae fuit ad titum de vobis, veritas facta est, id est inventa est vera.
Alia ratio est ex parte Corinthiorum. Nam amici desiderant, ut illi quos diligunt, ab omnibus diligantur. Quia ergo titus diligebat Corinthios propter eorum devotionem, ideo de hoc apostolus gaudebat. Et ideo dicit apostolus et viscera eius, etc., quasi dicat: non solum gaudeo quia inventus sum verax, sed etiam quia viscera eius, id est viscerosa charitas eius, et nimius amor abundantius, quam antea, in vobis esset, ex quo vidit profectum vestrum; vel abundantius quam in aliis. Eph. VI: induite vos sicut electi dei, etc..
Materiam autem gaudii manifestat ex duobus, scilicet ex obedientia et reverentia.
Ex obedientia quidem cum dicit reminiscentis omnium vestrum obedientiam, qua obedienter sibi obtemperastis. In quo etiam et laudavit vos. I Reg. XV, 22: melior est obedientia, etc.. Eccli. III, 1: filii sapientiae ecclesia iustorum. Ex reverentia autem cum dicit quomodo cum timore, scilicet filiali, non servili, cum timore animi et tremore corporis excepistis eum. Gal. IV, 15: testimonium enim vobis, etc..
Et quia ita habuistis vos ad eum, gavisus sum, quia verax inventus sum, et ipse diligit vos. Unde gaudeo quod in omnibus confido in vobis, non solum in bona voluntate sed etiam in bonis operibus in futuro, quod bene vos habeatis. Hebr. VI, 9: confidimus de vobis meliora et viciniora saluti.