LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a duodecima littera quae
est N. Nitrum etiam accedit ad lapidis coagulationem : est autem subpallidum et perspicuum, et hujus virtus probata est,quod dissolvit et attrahit. Et valet contra icteritiam et est de genere salis.
Nigomar idem est quod alabastrum, quod quidem est de genere marmorum tamen quia virtus ejus est mirabilis, in-
ter lapides pretiosos ponitur. Et expertum est de hoc, quod frigiditate sua conservat aromatica unguenta. Et ideo pyxides de hoc lapide fecerunt Antiqui. Conservat etiam frigiditate sua corpora mortuorum a faetore excellenti : et ideo monumenta et mausolea antiqua de hoc lapide inveniuntur : est autem albus nitens. Aiunt etiam quod victoriam dat et amicitiam conservat.
Nusae. Sunt quidam qui dicunt quod lapis sit ita vocatus, et quod sit de genere lapidum buffonis, et in multis invenitur buffonibus. Et sunt duo genera: unus subalbidus sicut si lac intraverit sanguinem et vicerit eum, ideo sanguinis obscuras venas dicunt in eo apparere : et alter est niger,et aliquando in eo depingitur buffo sparsis pedibus ante et post. Dicunt etiam quod si ambo simul includantur praesente veneno, eos adurere manum tangentis. Probationem autem hujus lapidis esse dicunt, quod exhibitus buffoni vivo, buffo elevatur contra eum, et tangit eum si potest. Dicitur etiam quod praesente veneno varius efficitur qui subalbidus est.