Hic inducit Corinthios ad dandum eleemosynas exemplo christi, dicens: volo comprobare ingenium vestrum bonum ad dandum, scilicet pauperibus, et hoc facere debetis exemplo christi. Enim, id est quia, scitis gratiam domini nostri iesu christi, quam quidem humano generi contulit. Io. I, V. 17: gratia et veritas per iesum christum, etc.. Et haec dicitur gratia, quia quidquid filius dei poenalitatum nostrarum assumpsit, totum gratiae est imputandum, quia nec praeventus alicuius bonitate, nec alicuius virtute coactus, nec inductus sua necessitate.
Est autem gratia ista quoniam propter nos egenus factus est. Et dicit egenus, quod plus est quam pauper. Nam egenus dicitur ille, qui non solum parum habet, sed qui indiget seu eget; pauper vero ille qui parum habet. Ad significandum ergo maiorem paupertatem dicitur egenus factus est, scilicet in temporalibus. Lc. IX, 58: filius hominis non habet, etc.. Thren. III, 19: recordare paupertatis, etc..
Est autem factus egenus, non ex necessitate, sed ex voluntate, quia gratia ista iam non esset gratia. Et ideo dicit cum dives esset, scilicet in bonis spiritualibus. Rom. X, V. 12: idem deus dives in omnes, etc.. Prov.
C. VIII, 18: mecum sunt divitiae, etc.. Dicit autem esset, non fuisset, ne videretur christus amisisse divitias spirituales cum assumpsit paupertatem. Sic enim assumpsit hanc paupertatem quod illas inaestimabiles divitias non amisit. Ps. XLVIII, 3: simul in unum dives et pauper. Dives in spiritualibus, pauper in temporalibus.
Causam autem quare voluit fieri egenus, subdit cum dicit ut illius inopia divites essemus, id est ut illius paupertate in temporalibus, vos essetis divites in spiritualibus.
Et hoc est propter duo, scilicet propter exemplum et propter sacramentum.
Propter exemplum quidem, quia si christus dilexit paupertatem, et nos, exemplo suo, debemus diligere eam. Diligendo autem paupertatem in temporalibus, efficimur divites in spiritualibus. Iac. II, 5: nonne deus elegit pauperes in mundo, divites in fide, etc.. Et ideo dicit ut illius inopia, etc..
Propter sacramentum autem, quia omnia quae christus egit vel sustinuit, fuit propter nos. Unde sicut per hoc quod sustinuit mortem, liberati sumus a morte aeterna et restituti vitae, ita per hoc quod sustinuit inopiam in temporalibus, liberati sumus ab inopia in spiritualibus, et facti divites in spiritualibus.
I Cor. I, 5: divites facti estis in illo in omni scientia, etc..
Consequenter cum dicit consilium in hoc do, etc., inducit eos ad dandum ex parte eorum. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit ipsorum utilitatem, quae ex hoc provenit; secundo ostendit quod hoc etiam ab ipsis volitum est, scilicet ut darent eleemosynas, ibi qui non solum, etc..
Dicit ergo: considerans hoc beneficium, consilium vobis do, id est hortor vos ad hoc, scilicet ad dandum eleemosynas, scilicet non solum propter utilitatem sanctorum, qui sunt in ierusalem, sed et propter utilitatem vestram. Prov. XXVII, 9: boni amici consiliis anima dulcoratur, etc..
Et hoc quia utile est vobis. Bonum enim pietatis plus est utile facienti, quam illi cui fit, quia faciens reportat inde commodum spirituale, recipiens vero temporale. Et sicut spirituale praeferri debet temporali, sic in operibus pietatis utilitas dantis praefertur utilitati accipientis. I Tim. IV, 8: pietas ad omnia valet.
Hoc autem non solum eis est utile sed etiam ipsi hoc voluerunt, et ideo dicit quia non solum, etc.. Ubi tria facit.
Primo commemorat bonum principium in eis; secundo hortatur eos ad debitum finem, ibi nunc vero et facto, etc.; tertio exponit quoddam quod dixerat, ibi si enim voluntas, etc..
Dicit ergo: vere debetis libenter dare eleemosynas, quia non solum est vobis utile, sed etiam hoc ipsum velle sponte coepistis, scilicet dare eleemosynas, a priori anno, quo scilicet veni ad vos. Vel a priori anno, id est praecedenti. Quasi dicat: plus est velle, quam facere, iuxta illud Eccli. XVIII, V. 16: verbum melius est quam datum, etc..
Et ideo debetis esse prompti ad dandum.
Et quia estis prompti ad dandum, ideo nunc quod habuistis in animo perficite facto, alioquin illa voluntas esset frustra.
Io. IV: non diligamus verbo, neque lingua, etc.. Phil. I, 6: qui coepit in vobis, etc.. Et huius ratio est, ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, id est discretio voluntatis. Secundum Glossam, prompta est, ita sit prompta discretio perficiendi.
Vel, aliter, ut animus sumatur pro voluntate.
Et tunc dicitur: quemadmodum prompti fuistis ad volendum, ita prompti ad perficiendum.
Et hoc ex eo quod habetis, id est secundum facultatem vestram.
Consequenter exponit hoc quod dicit ex eo quod habetis, dicens si enim, etc., quasi dicat: dico quod debetis esse prompti ad dandum, et in hoc non intendo vos gravare, ut scilicet detis supra facultates vestras, quia forte voluntas prompta ad hoc inducit vos, sed in hoc opus non potest imitari voluntatem. Et ideo dicit: ex eo quod habetis, enim, pro quia, si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est.
Et huius ratio est, quia voluntas acceptatur in perfectione operationis; opus autem non perficitur, nisi ex eo quod habetur. Et ideo dicit secundum quod habet, accepta est.
Tob. IV, 9: si multum tibi fuerit, abundanter tribue, etc..
Consequenter cum dicit non enim ut aliis, etc., removet suspicionem quamdam.
Possent enim dicere isti: si damus eleemosynas pauperibus sanctis, qui sunt in ierusalem, ipsi otiosi vivent, et nos damna patiemur, et sic efficiemur miseri. Ideo apostolus primo hanc suspicionem excludit; secundo suam intentionem manifestat; tertio vero confirmat per auctoritatem.
Et removet suspicionem, cum dicit non enim ut aliis, etc.; quasi dicat: non enim ita moneo vos eleemosynas dare, ut aliis sit refrigerium, dum otiose viverent de eleemosynis vestris, vobis autem sit tribulatio, id est paupertas, quia vos affligeremini.
Sed numquid peccant illi qui dant omnia aliis, et ipsi postea paupertate affliguntur? et videtur quod sic per haec verba apostoli.
Respondeo. Dicendum est, secundum Glossam, quod melius esset totum dare pauperibus, et affligi pro christo. Illud autem quod dicit hic, condescendendo fecit, quia infirmi erant, et forte deficerent, si egestate premerentur.
Intentionem suam manifestat, cum dicit sed ex aequalitate, etc., quasi dicat: non intendo tribulationem vestram, sed quamdam aequalitatem, ut scilicet vestra abundantia, etc.. Quod potest exponi tripliciter.
Primo de aequalitate quantitatis; secundo de aequalitate proportionis; tertio de aequalitate voluntatis.
De aequalitate quantitatis, quia isti, scilicet Corinthii, abundabant in temporalibus et deficiebant in spiritualibus; sancti vero, qui erant in ierusalem, abundabant in spiritualibus et deficiebant in temporalibus.
Vult ergo ut fiat inter eos aequalitas quantitatis, ut scilicet illi qui abundant in temporalibus, dent medietatem omnium illis, qui deficiunt in eis, et isti dent medietatem spiritualium eis, ut sic sint aequaliter divites. Et ideo hoc potius dicit, ut scilicet ex aequalitate quantitatis, id est dimidia parte bonorum vestrorum, in praesenti tempore, quod breve est, vestra abundantia, terrenorum, suppleat illorum inopiam, qui deseruerunt omnia mundi, et ut illorum abundantia, scilicet in spiritualibus, sit supplementum vestrae inopiae in spiritualibus, id est ut sitis participes vitae aeternae. Lc. XVI, 9: facite vobis amicos, etc.. Eccli. XIV, 15 s.: in divisione sortis da et accipe; da temporalia et accipe spiritualia.
De aequalitate autem proportionis exponitur sic, et melius. Vos, Corinthii, habetis abundantiam temporalium, sancti qui sunt in ierusalem abundantiam spiritualium.
Volo ergo ex quadam aequalitate, non quae sit secundum quantitatem, sed secundum proportionem, ut scilicet sicut illi sustentantur eleemosynis vestris, ita vos ditemini precibus illorum apud deum. Sicut enim illi non ita ditantur de bonis vestris temporalibus, sicut vos estis divites, ita nec vos bonis illorum spiritualibus ditemini sicut illi. Et ideo dicit sed ex aequalitate, etc., praedicta vestra abundantia terrenorum, illorum, scilicet sanctorum, inopiam, in temporalibus, suppleat, ut et illorum abundantia in spiritualibus, etc..
I Cor. IX, 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, etc..
De aequalitate autem voluntatis exponitur sic: sed ex aequalitate, etc., id est volo quod sit in vobis aequalitas voluntatis, ut scilicet sicut illi habent voluntatem communicandi vobis ea in quibus abundant, ita vos habeatis voluntatem communicandi illis ea in quibus abundatis.
Consequenter confirmat hoc per auctoritatem. Unde dicit sicut scriptum est, scilicet Ex. XVI: qui multum, scilicet collegerat de manna, id est qui amplius habuit quam gomor, non abundavit, id est non habuit ultra sufficientiam suam; et qui modicum, non minoravit, id est non defecit ei, quia omnes aequaliter abundabant, ut dicitur Ex. XVI. Et sic nec qui plus collegerat, plus habuit, nec qui minus paraverat, reperit minus.