LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus a decima sexta littera quae est R.
Radaim lapidem et donalidem eumdem aiunt : dicunt autem, quod niger est lucens. Ferunt autem, quod quando capita gallorum comedere dantur formicis, quod aliquando post tempora multa in capite maris galli hic lapis invenitur. Ferunt etiam hunc valere ad quodlibet impetrandum.
Ramai quod in medicinalibus invenitur et alchimicis, quod idem est quod bolusarmenus. Est autem lapis subrubeus. Hujus autem virtus pro certo experta est, quod e constrictiva ventris, et praecipue sanguinis disynteriae et menstruorum.