LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De incipientibus ab V littera.
VARACH quod dicitur sanguis draconis, secundum Aristotelem lapis est. Quidam autem medicorum dicunt quod est succus cujusdam herbae. Sed quod dicit, ostenditur in pulvere cujus superficies nitet et aspera est sicut comminutus lapis: est autem rubeus valde. Valet autem contra quemlibet fluxum, et praecipue sanguinis : et ex eo et argento vivo fit algala.
Vernix est lapis qui dicitur armenicus. Est autem coloris subpallidi, et valet certissime contra melancholiam, et contra vitium splenis et hepatis, et contra cardiacam passionem.
VIRITES est gemma quam supra periritem diximus. Color autem ejus est fulgens ut ignis, ut supra diximus : leniter et reverenter vult tangi, aut adurit tangentis manum. Nimirum quia etiam noctiluca animal aliquando adurit manum, sicut ego ipse expertus saepius.