THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

Scholium.

Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis ; per finem intra, intelligit operationem, quae est finis quo ; et cum dicit eum eo perfectiorem esse, quo est pauciorum, puto loqui de operationis objecto, et juxta hoc operatio immediate Deum attingens, est perfectissima quia ipse est maxime unus. Forma intra, id est, intrincece perficiens, eo perfectior quo pauciorum, qua ratione forma ultima compositi, est perfectior aliis, quia maxime unius per se : aliae autem etsi unum per se constituant, tamen in ordine ad ultimam id faciunt, unde sunt suorum compositorum et ultimi compositi. Forma extra, id est, species superior vel idea, quo plura mensurat, vel repraesentat eo perfectior est. Quod forma caeli non tollat omnium formarum privationem a materia, quodque haec sit ejusdem rationis cum materia sublunarium, docet bene 2. d. 14. q. 1. ubi etiam habet caelum non esse absolute incoruptibile, quia ejus materia capax est alterius cujuscumque formae, si agens naturale posset eam introducere.

1. Finis intra, et extra.

2. Extra quanto perfectior, tanto plurium.

3. Intra quanto perfectior, tanto pauciorum.

4. Forma intra, et extra.

5. Intra quanto perfectior, tanto pauciorum.

6. Extra, plurium.

7. Haec duplex, exemplaris et realis unitiva.

8. Haec duo concurrunt in Deo, tamen alibi separantur. I

Ars artificiatorum et albedo colorum, neutra est virtus activa de se: unde Deus tripliciter habet omnia in se, effective, unitive et exemplariter; propter medium est, quod non est plus perfectionis in ipso, et in creatura quam in ipso tantum.

9. Materia et efficiens quanto priora, tanto plurium materiatorum et effectuum.

10. Forma et finis extra, plurium, patet.

11. Intra, plurium in eodem ordinatorum ad finem.

Et informatorem, sive perfectorum, non plurium suppositorum.

12. Forma auferens omnem privationem a materia constituit compositum incorruptibile.

Verbi gratia de caelo. Nota si materia non est nata recipere aliam formam nisi A, A potest tollere omnem privationem talis materiae, quia suam tollit, et non potest ibi esse alia, nisi apta esset recipere aliam, tunc compositum est incorruptibile sic per transmutationem materiae ad aliam formam. Si autem materia sit apta nata recipere tam B quam A, A quantumcumque sit perfecta, non potest tollere privationem B, nisi quatenus habeat in se perfectionem B, et hoc non potest esse secundum actum proprium B, neque perfectiori modo ; solum enim infinitum in perfectione potest habere totam perfectionem alterius in se excellentius quam alterum habeat in se, alioquin entia formaliter differrent per privationem. Igitur nulla forma causata potest a materia apta nata aliam recipere, omnem pri vationem tollere simpliciter; igitur nec simpliciter auferre corruptibilitatem compositi, ex parte mutabilitatis materiae. Tamen forma aliqua secunda potest tollere corruptibilitatem talis compositi ex parte formae, quia scilicet, non est aliud agens quod possit super hoc compositum vincere, et ita nec ipsum corrumpere. Similiter aliquo modo ex parte ordinis materiae ad formam, nam materia ad talem formam maxime naturaliter inclinatur, ad alias minus naturaliter, ita quod naturalius quiescit sub hac, cum privatione aliarum quae sunt minus malae quam sub aliis, et ad quas minus inclinatur, et cum quibus est privatio hujusmodi, quae est majus malum. Tamen istud secundum licet concludat corruptionem compositi talis, esse corruptionem simpliciter, ut dicitur primo de generatione, sive tristem, propter hoc non concludit eam esse impossibilem ; quia tunc nunquam corrumperetur homo in cadaver. Ista videntur ostendere quod materia caeli non est nata aliam recipere, si caelum est naturaliter incorruptibile secundum 12. praesertim cum anima intellectiva sit perfectior forma quam forma caeli, et magis habeat in se perfectiones aliarum unitive, licet non effective ; et tamen animae intellectivae propter operationes, quarum est principium, congruit talis materia quae sit nata recipere aliam formam, unde materia caeli non congrueret ejus operationibus.

ANNOTATIONES.

Sequitur illa particula : Finis intra, etc in qua prosequitur de causa finali principaliter, et aliis intercalariter. Inferius iterum in speciali prosequitur seorsum de materia et forma, et ratio ordinis hic (licet processus Doctoris voluntarius sit, sicut communiter in aliis Auctoribus in materia indifferenti habetur) potest assignari talis. Nam primo ponit specialia documenta generaliter, tamen de causis seorsum, deinde de omnibus conjunctim prosequitur in particula sequente. In speciali vero prius de efficiente quam de fine, sermonem fecit, quia etsi causalitas finis sit prima, quod tamen problema est, diminuta tamen est respectu efficientis, et quoad esse posterior. Ideo nedum in causando, sed in essendo et prosequendo Doctor causas hic considerat. Collige ergo simul esse et causare, et sic efficiens primum et finis sequitur. Nam ipsius causalitas est movere metaphorice efficiens, praesupponitur igitur mobile, et maxime cum motivum tale dependet a mobili tali; causae vero extrinsecae praecedunt intrinsecas, maxime in causando, elsi non semper in essendo omnes, quare patet ordo. Intrinsecarum vero inter se nunc materia prior, nunc forma, secundum diversas considerationes de eis, et secundum hoc patet processus Doctoris. Quaere 2. Phys. et 5. Metaph. De ordine causarum vide Albertum et alios antiquos. Vide etiam supra 5. Metaph. et alibi apud istum ad haec. Istae propositiones possunt appellari, vel petitiones, vel conclusiones, vel aliter ut placuerit, communiter enim non assignantur conclusiones, nec aliquis apponitur numerus ad ipsas. Numerus etiam earum poterit assignari, vel major, vel minor quam posuimus, quia non refert, dummodo veritas habeatur, paucitas vel pluralitas numerorum, vel sectionum, quas etiam faciles salis, breviter pertransibo.

Prima est de duplici fine : sed videtur quod male dicit aliquem finem esse intra, cum de ratione finis sit esse extra. Hic introducatur multiplex acceptio finis. Quaere 2. de Anima text. c. 37. et 5. Metaphys. text. com. 5. Vide supra 5. Metaph. copiose in hoc et in aliis, et2. Physic. Vide etiam in prolo. q. 1. 3. et 4. et prima dist. 1. q. 2. et 48. dist. 4. q. 2. et 49. dist. ejusdem. q. 8. de modis variis capiendi finem. Breviter, finis extra potest intelligi vel in causando. vel in terminando, vel utroque modo. Finis intra potest appellari operatio, vel forma rei. Vide 2. Physic. text. com. 12. et inde,et specialiter text. com. 23. Posset etiam finis propinquus appellari intra respective loquendo.

Deinde comparat hoc fines inter se, ubi assignavimus duas propositiones, qua tamen possent poni partes primae, ut volueris, quarum prima clara est, discurrendo in universo. Secunda vero, loquendo de forma, patet, quia formae communiores perficientes, et communitates praedicationis imperfectiores sunt, ut patet de generica, specifica et numerali ; sed accipiendo pro operatione, posset habere instantiam, nisi intelligatur objective, sed ibi etiam pateretur instantiam in divinis, et ubique si aeque perfecte, vide 1. d. 2. q. 6. adhaec, et considera pro et contra.

Deinde ponit uniformem distinctionem de forma, et comparat membra eodem modo, ubi ut prius potest ponderari instantia, quomodo recte dicitur forma extra, cum forma sit causa intrinseca, ubi adde multiplicem acceptionem formae ut nosti: unde Grammatici ponunt versus quosdam differentiales tales.

Semper inest forma, verbis tamen appropriatur.

Nec non nominibus forma trahit esse figuram. Quaere supra 7. Metaphys. et 5. ejusdem, et 2. Physicor. et alibi plerumque in antiquis et modernis, et specialiter apud Formalistas. Breviter, forma intra est forma perficiens, vel partis, vel forte quidditatem declara?, seu totius. Forma vero extra est duplex, ut consequenter dicit, et quinque propositiones, quas ibi distinctas ordinavimus, habent inter se dependentiam, et possunt reduci ad unam, vel ad duas, vel poni seorsum, ut volueris.Formae enim extra possunt dici species superiores, mensurantes inferiores in universo. Vide 8. Metaphys. text. com. 10. et 12. Metaph. text. com. 52. et inde. Ideae rerum etiam possent poni forma extra, secundum aliquos, ita quod finis extra, et forma extra, aliquando coincidunt pro substrato, vel materiali saltem, sicut proportionabiliter intra suo modo, ubi plura addat lector solers.

Vide supra in tract. de Primo principio, et 2. dist. 1. quaest. 1. ad haec plura, ubi attende consequenter, quod addit qualiter concurrunt in Deo, illi duo modi accipiendi finem extra, secus in creaturis. Exemplum de anima unitive continente potentias suas et de arte, quae est accidens ejus et forma exemplaris, et sic in aliis ponderabis, sed Doctor exemplificat infra in littera de arte et colore. De alia parte, qualiter scilicet in Deo concurrunt, clarum est: imo videtur quod non sunt in Deo aliud, vel quod forma exemplaris ibi reducitur ad causalitatem effectivam. Vide 2. dist. 1. q. 1. in principio solutionis, optime ad propositum. Communiter tamen Theologi ponunt in Deo triplicem causalitatem. Vide in 2. in principio. et 35. dist. 1. et alibi saepe. Deinde exemplificat in creaturis de forma exemplari et reali unitiva. Caste tamen declarabis illam continentiam unitivam, quia dissimile potius. Exempla tamen ponimus, stricte enim loquendo, aliud est esse mensuram, aliud continere unitive, extensive loquitur.

Deinde cum dicit, quod neutra est virtus activa, instantia posset esse de arte, quia ponitur pertinere ad idem genus causae cum artifice. Et similiter posset argui de forma unitive continente plerumque. Sustinebis tamen id quod dicit, quia singularissimum. Licet enim albedo possit poni activa, respectu immutationis sensus, vel generationis speciei sensibilis, non tamen respectu nigredinis, et sic de aliis. Similiter de arte dicendum, ubi nota valde id quod dicit ex se, et applica ad artem, et artificiata, et artificem, et sic solve consequenter instantiam supra. Quod addit postea de modo triplici habendi omnia in Deo, declara ut prius notavi, moderando, et quaere ubi supra remisi. Cum ultimo addit propter medium, id est, secundum modum habendi omnia in Deo, scilicet unitive. Declara sicut supra conclus. 12. in commento notavi, et ibi expresse ponit. Deinde comparat materiam et efficiens ad materiata et effecta, ubi assignavimus nonam propositionem, ubi alio modo supputando poteris aliter ponere. Et hoc secundum prioritatem et posterioritatem, pluralitatem et paucitatem hinc inde proportionaliter, et de se clara littera et ad experientiam communis.

Consequenter redit ad formam et finem extra et intra, per comparationem ad formata et finita, hinc inde proportionabiliter plurificata. Ubi breviter differentia est, quod hujusmodi extra respiciunt pluralitatem suppositorum seu naturarum, intra vero pluralitatem partium potentiarum,seu virium ejusdem suppositi, ubi tange instantiam ex commento ultimae conclusionis, particulae praecedentis, ubi adverte, quod nunc famose, nunc propriis fundamentis adhaerendo, plerumque in hoc tractatu loquitur.

Ultimo ponit singularem propositionem de forma constituente compositum incorruptibile, et videtur famosa secundum opinionem communem concedentem materiam esse in caelo, et cum hoc caelum esse incorruptibile, unde exemplificat de caelo. Declarat consequenter singularissime quando forma tollit omnem privationem materiae, et quando non. Et licet Aegidius Romanus in tractatu de materia caeli, voluerit quod forma caeli tollit omnem privationem materiae caeli, de mente tamen hujus hoc non est verum. Quaere in 2. d. 14. q. 1. cui sententiae hic concordat, nisi dicatur, ut Godfred. Quodl. 5. q. 2. et Ilenricus Quodlib. 4. q. 16. et Thomas I. part. scil. q. 66. dicunl, quod materia caeli est alterius rationis a materia horum inferiorum, quod ibidem impugnat iste, et in q. 15. de Anima. Vide eum in Quodlibetu q. 2. contra Henricum aliqualiter ad propositum.

Adverte notanter in littera, quando aliquid potest continere perfectionem alterius in se, et quale sit sic continens, et quomodo corruptibilitas et incorruptibilitas intelliguntur advenire alicui ratione materiae et formae, et quando non, optime. Ubi attende in textu cum dicit, Tamen forma aliqua secunda potest tollere, etc. quod ly secunda, non habetur communiter in originalibus, nec est necessarium ; potest tamen intelligi per comparationem ad formam primam infinitam.

Pondera ulterius, quod addit de ordine et inclinatione materiae ad formam nobiliorem, quod satis ambiguum est et examinabis diligenter. Quaere 1. et 2. Physicor. et 1. et 2. de Generatione, et primo caeli, et alibi saepe. Ubi consequenter attende cum dicit, cum privatione aliarum, quae sunt minus naturales sibi. Et ut quaedam originalia habent, vel ut habetur in aliis, quae sunt minus malae, etc. quod utraque littera potest stare, si secundum leges, quae magis placet, loco privatione, pone privationibus. Deinde limitat ultimo dicta de inclinatione materiae, et inferi inconveniens notabile de corruptione hominis, si dicta essent simpliciter vera, eo quod anima intellectiva est nobilissima forma, inter omnes perficientes materiam, supposito quod caelum non sit animatum, et si esset etiam, nisi poneretur alteritas rationis in intellectiva. Igitur maxime inclinatur materia ad animam intellectivam, sed nihilominus corrumpitur homo. Ubi pulchre nota differentiam inter continentiam animae intellectivae respectu aliarum formarum et formae caeli, quia haec unitive ad bonum intellectum, ut supra notavi, illa vero effective. Sed posset quis dubitare, quare perfectior forma non est plurium effectiva, ut quo? et esset bona difficultas et argumentum apparens pro anima caeli, ut quidam tenent. Ad quod solvendum, recurrendum est ad influentiam partium et corporum caelestium varietatem, et exlensivam potius perfectionem quam intensivam. Quaere considerationes Philosophorum et Theologorum ut scis, ut ubi. Ad motum etiam multi currunt hic, sed parum valet. Non semper perfectus est plurium productivum, patet de Angelo et rana. Quaere altius.

De causa incorruptibilitatis caeli, vide primo Caeli text. com. 101. et sequentibus, sed caste declarabis. Quaere 3. dist.

2. q. 7. et 22. dist. 3. et alibi in doctrina hujus, ad haec.

Adverte etiam cum dicit in littera, si caelum incorruptibile, quod in aliquibus sequitur in textu secundum K et communiter, et posset referri ad ea quae supra exposui in illa particula, In essentialiter ordinatis, etc. ubi fuit sermo de isto K, vel potest referri ad hanc conclusionem supra hic, Forma auferens etc. quae potest dici K, supponendo quod essent tantum decem propositiones in hac particula, quae notantur per decem primas litteras alphabeti. In aliquibus vero ponitur ibi duodecim, et hoc potest bene stare, referendo ad eamdem conclusionem, sustinendo assignationem numeri conclusionum, ut posuimus esse convenientem. Posset etiam referri illud K ad primum dictum, in hoc commento, de causa incorruptibilitatis ex parte materiae, sicut ut supra notavi, posuit K ad primam probationem, ibi et vel. 2. ad aliam: forte habuit aliquam phantasiam specialem ad hujusmodi characteres plusquam ad alios, ut convenit. Quod ultimo addit de materia hominis et caeli, declara ut nosti. Vide 2. de Anima, et alibi saepe. Quaere in dissolutione duarum quaestionum difficilium, 2. Caeli text. com. 60. et inde. Ibi etiam tangit quotalionem ex Philosopho 1. de generatione. De corruptione simpliciter, quaere text. com. 11. et sequentibus; et additur (licet non communiter) sive tristem, et est magis ad propositum quam illud de corruptione simpliciter, non tamen habetur primo de Generatione, sed posset elici in 2. de Gen. text. com. 59. melius tamen 3. Ethicorum. cap. 11. sed ad propositum bene est, 2. Topicorum. cap. finali. et 5. Metaph. text. com. 6. Aliqui vero habent loco tristem, secundum quid, quod bene habetur primo de Generatione, sed alia littera magis placet. Ista digressio licet brevis, est valde fructuosa, et nullibi ita ad unguem dixit.