1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.
1. Conceptuum resolutio statum habet.
8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.
25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.
30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.
9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.
18 In omni genere est unum primum.
Scholium.
Nota ideo causam ut sic, aequivocam dici, quia finis non est causa realis, reliquis tribus causa est univoca. De divisione causae in quatuor genera, vide eum de primo princ. cap. 1. et 2. et 1. d. 3. q. 7. num. 3. alia divisio causae in modos, clara est. Prima conclusio evidens est, quia nihil realiter dependet a se, vel refertur a se. Quomodo causa sit prior et simul cum effectu, vide Doctorem fuse hoc tractantem 5. Metaph. q. 2. conclus. 7. Bene explicat in commento, quando causa est perfectior causato; juxta hoc ergo explica quod dixit cap. 2. de primo princip. Post conclusionem nonam, nullam causam totalem esse aequalem causato, sed forte id est de additione ibi posita, ut in Scholio3. notavi, concl. 8. et 9. docet quando causae sunt, et non sunt sibi invicem causae, de quo 2. Physic. text. 30. et 5. Met. text. 2. Optime explicat concl. 10. quando causae coincidunt ex Phil. quod ait efficientem et materiam non coincidere, intellige de materia prima, quia cum secunda coincidit, ex ipso i. dist. 3. q. 7. num. 29. Undecimam, scilicet oppositorum oppositas esse causas, puto locum tantum habere in forma et efficienti naturali, quia eadem materia, efficiens liberum et finis, possunt habere oppositos effectus. Conclusione duodecima, quod causa indeterminata naturalis, debet ab alio determinari, secus de voluntate : hic nota ubique Doctorem aversari praedeterminationes physicas, vide eum 9. Met. q. 12. et ultima et ibi Scholium ultimum, de quo etiam theoremate sequenti in fine.
1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.
Non est definitio, quia aequivocum est causa, sed notificatio. Nota quod praepositiones diversae appropriate significant circumstantias diversarum causarum, ex materiae, per formae, a vel ab efficientis, propter vel pro, finis.
Quatuor sunt genera causarum, materia, forma, finis et efficiens.
Nota, materia et forma sunt principia intrinseca et partes causati, et ita nullius simplicis sunt tales causae; finis et efficiens extrinseca, et sunt cujuslibet alterius a Deo ; quomodo tamen finis sit causa 5. Metaph. quaest. 1.
Nota pro solutione quaestionis motae in commento conclusionis 6. si relatio causae praecederet causationem, non videretur dividi per actum et potentiam, de differentia 5. Metaph. quaestio est.
Nihil est causa suiipsius.
Ex definitione causae probatur.
2. Causa naturaliter est prior causato.
Non intelligitur de relationibus. quae simul sunt natura, sed de his quae subsunt.
Contra : finis posterior. Item, ista relatio prior in quo fundatur? non in relatione causae ; igitur, etc. Nota quod in productis per motum materia et efficiens tempore praecedunt, for.na nunquam sed simul ; finis quandoque simul ; quandoque posterior.
Probatur per argumentum divisivum, aut sic, aut simul, aut post. Secunda duo membra improbantur ex definitione naturaliter dupliciter, sicut natura duplex, vel secundum materiam, sic imperfectiora priora secundum naturam, vel secundum formam, sic perfectiora priora.
3. Causatum dividitur in quatuor genera, et in modos tot, quot et causa.
Patet ex definitione causae, quia correlativa similiter multiplicantur: ergo causae communis causatum commune, propriae proprium, et e converso, et sic de aliis differentiis .
4. Causa non dicitur per se ad effectum.
Ex definitione, similiter ex tertia conclusione, sed ad causatum. Efficiens vero ad effectum, sicut materia ad materiatum, forma ad formatum, finis ad finitum.
5. Est alia relatio causati ad quatuor causas.
Sic de toto et parte, forte probatur, quia e contrario cujuslibet causae ad ipslim, est alia relatio, patet ex quarta ; tamen una relatio non potest esse sine alia, non enim potest esse materiatum, nisi sit formatum, nec est effectum nisi sit finitum.
6. Relationes causae, et causati sunt transcendentes.
Probatur : quia non fundantur super rem alicujus generis determinati, ideo non reducuntur ad ali quem modum 5. Metaph. text. com. 20. praeceditne relatio causae ipsam causationem fundatam super essentiam quae causat?
7. Causa perfectior est causato.
Falsum est in materia, in aliis verum, ubi causalitatem concomitatur perfectio; et forte falsum est de forma, quia pars: et fine intrinseco, quia accidens: et efficiente univoco: igitur falsum simpliciter ; sed accidentaliter verum in efficiente aequivoco, et fine extrinseco.
8. Nihil est causa et causatum respectu ejusdem, in eodem genere causae.
Probatur ex petitione prima.
9. Causae possunt sibi esse invicem causae in diverso genere causalitatis, non in eodem.
Prima pars probatur ex definitione : quia per efficiens est finis, et e converso ; per materiam est forma, et e contrario, hoc dubium, per finem est quaelibet aliarum. De hoc post. Secunda pars probatur ex octava.
10. Causae non coincidunt necessario, possunt tamen coincidere aliquae aliquando.
Prima pars probatur inductive. Secunda pars exponitur 2. Physic. text. com. 70. et circiter, nunquam ma teria inquantum materia coincidit cum aliis; nec aliae inquantum aliae: sed aliae tres possunt, forma et finis in idem numero, finis inquam motus, non finis formati. Unde non ejusdem est forma et finis: nec intrinsecus, nec extrinsecus efficiens tamen eisdem in idem specie.
11. Oppositorum oppositae sunt causae; alterius, altera causa; perfectioris, perfectior causa.
Intellige in causis praecisis, nunquam verum est in materia, nisi forte de proxima, in qua est dispositio, quae est necessitans ad formam talem et sic necessitans, ut sit ipsa causa materialis, talis compositi constituendi, per talem formam.
12. Causa indeterminata ex se, nunquam est causa alicujus determinati nisi aliud sibi addatur.
Non per extrinseca, quia determinatio causati est per determinationem in causa, sicut causatum per causam. Ratio intelligitur de indeterminata contingentia nata, oritur 35. sub. sed contingentia infinita, contra voluntas.