SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 6

Hic consequenter enumerat mala sponte assumpta, quae sustinentur in domibus. Et enumerat tria mala opposita tribus bonis, quae sunt necessaria ad vitam domesticam. Primum bonum est requies somni, secundum est sustentatio cibi, tertium est fomentum vestis.

Requiei ergo somni, opponit laborem et vigilias. Quantum ad laborem dicit in labore, scilicet manuum. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, etc.. Et ideo dicit supra VI, V. 5: in laboribus, quia, ad litteram, ut dictum est supra, manu sua victum quaerebat.

Et II Thess. III, 8: nocte et die laborantes, etc.. Quantum ad laboris defectum dicit aerumna, quae est defectus et languor consequens ex labore, vel ex morbo naturali. Ps.

C. XXXI, 4: conversus sum in aerumna, etc..

Quantum vero ad vigilias dicit in vigiliis multis, vel in vacando praedicationibus de nocte, vel operi manuali. Act. XX, 7 dicitur quod protraxit sermonem usque ad mediam noctem.

Sustentationi vero cibi opponit duplicem subtractionem cibi, unam quae est ex necessitate; unde dicit in fame et siti, quia scilicet, ad litteram, deficiebat sibi aliquando cibus et potus. I Cor. IV, 11: usque in hanc horam, etc.. Aliam quae est ex voluntate, unde dicit in ieiuniis multis, scilicet voluntarie assumptis, et propter exemplum bonum et propter macerationem carnis.

I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, etc..

Sed contra, Matth. VI, 33: haec omnia adiicientur vobis, scilicet temporalia. Quare ergo in fame et siti? respondeo. Dicendum est quod quando expedit, adiiciuntur nobis, scilicet temporalia, et propter utilitatem nostram, sed aliquando expedit carere eis.

Fomento vero vestis opponit duo, unum ex parte naturae, unde dicit in frigore, aliud ex parte inopiae, unde dicit et nuditate, scilicet ostensus sum, scilicet minister christi. I Cor. IV, 11: nudi et instabiles, etc.

Supra VI, 4: in necessitatibus, etc..

Consequenter cum dicit praeter illa, etc., enumerat mala assumpta interiora, quae causantur ex sollicitudine cordis pro pseudo.

Bonus autem praelatus dupliciter affligitur pro subditis. Et primo sollicitudine conservationis subditorum, secundo pro defectu ipsorum.

Et istam duplicem afflictionem passus est apostolus. Primam cum dicit praeter illa, quae extrinsecus, etc., quasi dicat: praeter omnia quae exterius patior et passus sum, angit me gravius interior afflictio, scilicet sollicitudo subditorum. Et ideo dicit instantia omnium ecclesiarum magna est et multum gravat, quia multum sollicitat. Lc. X, 41: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima, etc.. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.

Secundam afflictionem passus est pro defectu subditorum, et hoc dupliciter, scilicet pro defectu spiritualium; unde dicit quis infirmatur, scilicet in fide et bono, et ego non infirmor? in corde dolens de eo, sicut de me. I Cor. IX, 22: factus sum infirmis infirmus, etc.. Ier. IX, 1: quis dabit capiti meo aquam, etc.. Item pro defectu corporalium; unde dicit quis scandalizatur, malo poenae, id est quis patitur tribulationes, et ego non uror? igne compassionis. Iste est ignis, quem dominus venit mittere in terram, Lc. XII, 49.

Et attende, quod congrue utitur hoc verbo uror, quia compassio procedit ex amore dei et proximi, qui est ignis consumens, dum movet ad sublevandas miserias proximorum, et purgat ex affectu compassionis, et per quem nobis peccata relaxantur: charitas autem illius compassionis operit multitudinem peccatorum.

Vel, aliter, aliquando enim labitur homo in peccatum ex seipso, et tunc infirmatur; aliquando autem ex malo exemplo aliorum, et tunc scandalizatur. Lc. XVII, 1 et matth.

C. XVIII, 7: vae homini illi per quem scandalum venit, etc..

Deinde cum dicit si gloriari oportet, etc., confirmat quaedam dictorum superius.

Vel dic quod supra loquitur quantum ad mala, quae pertulit commendabiliter, hic autem quantum ad mala, quae vitavit prudenter. Sed quia vitare pericula, quae surgunt propter fidem, videtur pertinere ad infirmitatem, ideo primo praemittit, quod in illis, quae infirmitatis sunt, vult gloriari; secundo proponit iuramentum ad confirmationem dicendorum, ibi deus et pater, etc.; tertio ostendit modum vitandi, ibi Damasci, etc..

Proponit ergo primo de quibus gloriatur, si debet gloriari, dicens si, pro quia, oportet gloriari, quae sunt infirmitatis meae gloriabor; quasi dicat: alii gloriantur in genere et in aliis mundanis rebus. Phil.

C. III, 19: gloria in confusione, etc.. Et ego etiam coactus gloriatus sum in eis. Tamen si gloriari oportet, gloriabor in infirmitatibus meis. Infra XII, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc..

Secundo subdit, quod non mentitur invocans testimonium divinum per modum iuramenti, ut credatur sibi, dicens deus et pater, etc.. Ubi tria ponit: unum per quod inducit ad amorem, unde dicit, deus, Ier. X, 7: quis non timebit te, etc.. Aliud per quod excitavit ad amorem, unde dicit: pater, Iac. I, 17: omne datum optimum, etc.; Mal. I, 6: si ego pater, ubi est amor meus? vel, secundum aliam litteram, honor meus.

Tertium per quod movet ad reverentiam et laudem; unde dicit qui est benedictus deus in saecula, supra I, 3: benedictus deus et pater, etc..

Iste ergo tam reverendus, tam diligendus, tam timendus scit, quod non mentior, scilicet in his quae dixi et dicturus sum. Supra c. I, 18: non enim est apud nos est, et non, etc..

Consequenter cum dicit Damasci praepositus, etc., ostendit quanta mala vitavit, et hoc in quodam particulari periculo.

Ubi sciendum est, quod apostolus primo coepit praedicare christum in Damasco, ubi dum pergeret christianos capere, prostratus est et ad fidem conversus. Et ideo Iudaei ad praepositum illius civitatis, qui erat ibi pro aretha rege, confugerunt, ut Paulum caperent et occiderent. Et ideo ille faciebat custodiri nocte et die portas civitatis, ut dicitur Act. IX, V. 24. Christiani autem, qui erant ibi, volentes servare Paulum, eum submiserunt in sporta per murum, et sic evasit.

Hunc ergo modum evadendi tangit apostolus, dicens: vere non mentior de hoc quod dico etiam modo, nam Damasci praepositus, qui sub aretha rege, genti Damascenorum praeerat, custodiri faciebat, inductus a Iudaeis, civitatem Damascenorum, ad hoc scilicet ut me comprehenderet, et comprehensum assignaret Iudaeis, ne amplius praedicarem; sed ego per fenestram submissus sum per murum, et sic effugi manus eius, scilicet praepositi. Et hoc fuit de mandato domini dicentis Matth. X, 23: si vos persecuti fuerint, etc.. Sic michol David deposuit per fenestram, ne caperetur a Saule, I reg.

C. XIX, 2. Sic Rahab exploratores demisit cum fune per fenestram, ios. II, 15.

Sed hic obiicitur contra apostolum, primo, quia videtur quod non fuerit sufficienter confisus in domino, sed fugit.

Respondeo. Dicendum est, quod quamdiu adest humanum auxilium, homo non debet confugere ad auxilium divinum, quia hoc esset tentare deum, sed debet illo uti auxilio quantum potest. Apostolo autem nondum deerat humanum auxilium.

Secundo obiicitur, quia Io. X, 12 dicitur: mercenarius autem et qui non est pastor, videt lupum venientem, et fugit. Unde videtur quod non fuerit bonus pastor.

Respondeo. Dicendum est, quod aliquando quaeritur persona praelati tantum, aliquando cum praelato totus populus. Quando ergo quaeritur praelatus solus, tunc debet committere curam alteri, et absentare se. Et sic fecit hic Paulus. Et ideo dicit Glossa quod licet fugeret, tamen fuit ei cura de ovibus, bono pastori in caelo sedenti eas commendando, et utilitati eorum se, per fugam, praeservando.

Quando vero quaeritur totus grex, tunc debet praeponere utilitatem et salutem gregis saluti corporis sui.

Nota autem, quod est quaedam fuga humilitatis, quando quis fugit honores, sicut christus fugit Io. VI, 15, cum vidisset quod vellent eum eligere in regem. Sic Saul cum electus fuit in regem, abscondit se domi, I Reg. X, 22. Quaedam vero fuga est cautelae, quando scilicet fugit pericula, ut praeservetur ad maiora. Sic helias fugit propter iezabel, III Reg. XIX, 3; et sic apostolus hic fugit manus praepositi.