LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Quae sit libri intentio, et dicendorum ordo.
Tempus autem est nunc consequenter de metallorum naturis inquirere post lapidum investigatam naturam : quia metallorum generatio frequenter in ipsis lapidibus, tanquam lapidum substantia sit quasi locus proprius metallicae generationis. In hoc libro sicut in praecedentibus Aristotelis tractatum non vidi nisi per excerpta quaedam, quae diligenter quaesivi per diversas mundi regiones. Dicam igitur rationabiliter aut ea quae a Philosophis sunt tradita, aut ea quae ex- pertus sum. Exul enim aliquando factus fui, longe vadens ad loca metallica, ut experiri possem naturas metallorum. Hac etiam de causa quaesivi in alchimicis transmutationes metallorum, ut ex his innotesceret aliquatenus eorum natura et accidentia eorum propria. Est autem optimum genus hujus inquisitionis et certissimum : quia tunc per causam uniuscujusque rei propriam res cognoscitur, et de accidentibus ejus minime dubitatur. Nec est difficile hoc cognoscere sicut nec de lapidibus scientia difficulter investigatur : quia causae eorum sunt manifestae, et corpora eorum non sunt diversa, sed homogenia per totum, et non sicut alia corpora quae propter sui diversitatem por anatomiam non in toto possunt investigari et sciri. Post lapidum autem cognitionem ponimus tractatum de metallis: quia sicut diximus, lapis semper fere invenitur locus generationis esse metallorum. Ego enim ipse aurum purum inven-
tum vidi in lapide durissimo, et aurum vidi immixtum substantiae lapidis : et similiter argentum ego ipse inveni immixtum in lapide, et purum in alio lapide, quasi esset vena currens per lapidem, distincta a substantia lapidis. Similiter autem expertus sum de ferro et aere et stanno et plumbo, sed haec a substantia lapidis non vidi distincta, sed ab expertis in talibus pro certo didici, quod frequenter distinct a, a substantia lapidis inveniuntur sicut inveniuntur auri grana inter arenas. De transmutatione autem horum corporum et mutatione unius in aliud non est physici determinare, sed artis quae vocetur alchimia. Similiter autem in quibus locis et montibus haec inveniantur, et quibus indiciis, partim est scientiae naturalis, et partim est scientiae magicae, quae vocatur de inventione thesaurorum. Signa ergo quibus haec loca generationis metallorum dignoscuntur, inferius ponemus : et de alio modo inventionis istorum corporum magis connitcmur: eo quod scientia illa non demonstrationibus, sed. quibusdam occultis et divinis nititur experimentis. Sicut autem processimus in libro de naturis lapidum, ita procedemus et hic, primo in communi quaerentes quaecumque de natura metallorum videbuntur esse inquirenda : et in hoc complebimus librum tertium Mineralium nostrorum. In quarto enim quaeremus de metallis in speciali secundum omnes septem species ipsorum, et in hoc complebimus scientiam de Mineralibus quae sunt prima homogenia mixta inter corpora naturalia, sicut diximus in fine Meteororum. Tandem autem loquemur de mediorum natura, et complebimus in eis totam istius scientiae de Mineralibus intentionem. Non enim dubium est lapidum naturam minus distare ab elementis quam naturam metallorum : propter quod fit facilioris commixtionis, et proxima eorum materia videntur esse elementa a se invicem aliquid passa : sed non sic est in metallis, sed quemadmodum in animalium corporibus praecedere humorum temperantiam oportet in materia, ita ante formas metallorum contemperantias oportet praeexistere sulphurus et argenti vivi, et depurationem istorum, et forte salis et auripigrnenti et aluminis et quorumdam aliorum. Hac igitur ratione potissime scientia lapidum, metallorum praecedit scientiam : et talem ordinem naturae etiam nos sequi congruum esse videtur.