Posito primo raptu, ponitur consequenter secundus raptus. Et duo facit: primo ponitur raptus, secundo raptus excellentia, ibi audivit arcana, etc..
Sed notandum, quod Glossa dicit istum raptum esse alium a primo. Et si bene consideretur, bis legitur aliquid de apostolo, ad quod possunt isti duo raptus referri. Nam Act. IX, 9 legitur de eo quod stetit tribus diebus non videns et nihil manducans, neque bibens, et ad hoc potest referri primus raptus, ut scilicet tunc fuerit raptus usque ad tertium caelum. Sed Act. XXII, 17 legitur quod factus est in templo in stupore mentis, et ad hoc refertur iste secundus raptus.
Sed hoc non videtur verisimile, quia quando in stupore mentis factus fuit, missus iam fuerat in carcerem apostolus; sed hanc epistolam scripsit apostolus diu ante, unde prius scripta fuit haec epistola, quam apostolus fuisset in stupore.
Et ideo dicendum est, quod differt iste raptus a primo, quantum ad id in quod raptus est. Nam in primo raptus est in tertium caelum; in secundo vero in Paradisum dei.
Si vero aliquis tertium caelum acciperet corporaliter, secundum primam acceptionem caelorum superius positam, vel si fuerit visio imaginaria, posset similiter dicere Paradisum corporalem, ut diceretur quod fuerit raptus in Paradisum terrestrem.
Sed hoc est contra intentionem Augustini, secundum quem dicimus, quod fuit raptus in tertium caelum, id est visionem intelligibilium, secundum quod in se ipsis et in propriis naturis videntur, ut supra dictum est. Unde secundum hoc oportet non aliud intelligere per caelum, et aliud per Paradisum, sed unum et idem per utrumque, scilicet gloriam sanctorum, sed secundum aliud et aliud.
Caelum enim dicit altitudinem quamdam cum claritate, Paradisus vero quamdam iucundam suavitatem. In sanctis autem beatis et Angelis deum videntibus sunt excellenter haec duo, quia est in eis excellentissima claritas, qua deum vident, et summa suavitas, qua deo fruuntur. Et ideo dicuntur esse in caelo quantum ad claritatem, et in Paradiso quantum ad suavitatem. Is. Lxvi, 14: videbitis et gaudebitis, etc..
Fuit ergo utrumque collatum apostolo, ut scilicet sublimaretur ad illam altissimam claritatem cognitionis, et hoc significat cum dicit ad tertium caelum, et ut sentiret suavitatem divinae dulcedinis, unde dicit in Paradisum.
Ps. XXX, 20: magna multitudo dulcedinis tuae, etc.. Apoc. II, 17: vincenti dabo manna absconditum, etc.. Et ista dulcedo est gaudium de divina fruitione, de qua Matth. XXV, 21 dicitur intra in gaudium domini tui.
Sic ergo patet terminus raptus, quia in Paradisum, id est in eam dulcedinem, qua indeficienter reficiuntur illi, qui sunt in caelesti ierusalem.
Sequitur consequenter ipsius raptus excellentia, quia audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et hoc potest dupliciter exponi. Uno modo, ut ly homini construatur cum licet et loqui; et sensus est: audivit arcana verba, id est percepit intima cognitione, secreta de dei essentia quasi per verba, quae scilicet verba non est licitum ut homini dicantur.
Alio modo, ut ly homini construatur solum cum non licet, et tunc est sensus: audivit verba, etc., quae verba non licet homini loqui, homini scilicet imperfecto.
Sciendum autem, quod secundum Augustinum, Paulus est raptus ad videndum divinam essentiam, quae quidem non potest videri per aliquam similitudinem creatam.
Unde manifestum est, quod illud quod Paulus vidit de essentia divina nulla lingua humana potest dici, alias deus non esset incomprehensibilis.
Et ideo secundum primam expositionem dicendum est audivit, id est consideravit arcana verba, id est magnificentiam divinitatis, quam nullus homo potest loqui.
Dicit autem audivit pro vidit, quia illa consideratio fuit secundum interiorem actum animae, in quo idem est auditus et visus, secundum quod dicitur Num. XII, 8: ore ad os loquitur ei et palam, etc.. Dicitur autem illa consideratio visio, inquantum deus videtur in hoc, et locutio, inquantum homo in ipsa instruitur de divinis.
Et quia huiusmodi spiritualia non sunt pandenda simplicibus et imperfectis, sed perfectis, secundum quod dicitur I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, ideo, secundo modo, exponitur quod secreta, quae ibi audivit, non licet mihi loqui homini, id est imperfectis, sed spiritualibus, inter quos loquimur sapientiam. Prov. XXV, 2: gloria dei est celare verbum, id est hoc ipsum, quod necesse est celare magnalia dei, pertinet ad gloriam dei. Psalmus secundum translationem Hieronymi: tibi silet laus, deus, id est quod incomprehensibilis est verbis nostris.
Deinde cum dicit pro huiusmodi gloriabor, etc., ostendit quomodo se habet ad gloriam. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit se non gloriari de huiusmodi revelationibus; secundo insinuat se habere aliquid praeter illud unde gloriari possit, ibi nam et si voluero, etc.; tertio assignat causam, quare non gloriatur de omnibus, ibi parco autem, ne quis, etc..
Circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit pro huiusmodi autem gloriabor, etc., potest dupliciter legi.
Uno modo, ut apostolus ostendat se esse ipsum pro quo gloriatur, ut scilicet ipse sit qui vidit has visiones; alio modo, ut ostendat quod alius sit qui vidit has visiones.
Sciendum est enim, quod in homine duo possunt considerari, scilicet donum dei et humana conditio. Si ergo aliquis gloriatur in aliquo dono dei, ut a deo accepto, illa est bona gloria, quia sic in domino gloriatur, ut dictum est supra, X, 17. Sed si gloriatur de illo dono, sicut a se habito, tunc mala est gloriatio huiusmodi. I Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? dicit ergo apostolus, secundum hoc: pro huiusmodi, scilicet visionibus et donis dei mihi collatis, gloriabor, pro me autem non, id est non gloriabor inde, quasi a me acceperim, quia a deo habui. Sed si pro me oportet gloriari, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est non habeo unde possim gloriari, nisi de infirma conditione mea.
Si autem exponatur, ut ostendat alium esse, qui vidit, etsi ipse sit, tunc est sensus, ut quasi loquatur de quodam alio, dicens pro huiusmodi gloriabor, id est pro illo homine, qui hoc vidit et qui haec dona recepit, gloriabor; sed pro me, quasi velim manifestare me esse talem, nihil gloriabor, nisi in infirmitatibus meis, id est de tribulationibus quas patior.
Sed quia isti possent sibi dicere: o apostole, non est mirum si non gloriaris, quia non habes unde glorieris; ideo apostolus ostendit quod etiam praeter illas visiones habet aliquid unde possit gloriari, dicens: licet pro huiusmodi homine glorier, et non pro me, tamen etiam bene pro me possum gloriari. Nam, si voluero gloriari, etc., vel pro huiusmodi tribulationibus, vel pro aliis mihi a deo collatis, vel etiam pro infirmitatibus, non ero insipiens, id est non insipienter agam. Et quare? veritatem enim dicam de aliis, de quibus praeter dictas visiones gloriari possum.
Dicit autem non ero insipiens, quia gloriabatur de his quae habebat. Quando enim gloriatur quis de his quae non habet, stulte gloriatur. Apoc. III, 17: dicis quia dives sum, et nullius egeo, et nescis, etc.. Et quia gloriabatur ex causa sufficienti, ut ex praedictis est manifestum.
Consequenter autem cum dicit parco autem, etc., ostendit rationem quare non gloriatur de omnibus si potest gloriari; quae quidem ratio est, ut eis parcat.
Unde dicit parco autem, etc., quasi dicat: possem de pluribus aliis gloriari, sed parco, id est parce glorior, vel parco vobis commendando me, nolens esse onerosus vobis.
Nam talia mihi deus concessit, quae si sciretis, reputaretis me multo maiorem, et haec sunt dona gratuita multa, quae habebat apostolus.
Ex quibus homines huius mundi consueverunt plus commendare homines, et maiores eos reputare quam ex gratum facientibus.
Et ideo dicit: nolo ex gratuitis commendari, et ideo parco, id est non glorior.
Et quare? ne quis existimet me, commendare, vel gloriari, supra id quod videt, etc..
Vel aliter: homo dupliciter cognoscitur, per conversationem et doctrinam suam; apostolus autem nolebat aliqua de se dicere, licet posset, quae excedebant et vitam et doctrinam suam. Et ideo parco autem, ne quis existimet me esse supra id quod videt, de conversatione mea exteriori, aut audit aliquid ex me, id est ex doctrina praedicationis, et exhortationis, et instructionis meae: quia forte crederent eum esse vel immortalem, vel Angelum. Prov. XI, 12: vir prudens tacebit. Prov. XXIX, 11: totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt, etc..
Vel dicit parco autem, etc., pro detractoribus, scilicet pseudo, qui dicebant eum gloriari ex elatione et non ex causa, neque de his quae in ipso erant.
Et ideo dicit parco autem, id est parce glorior, ne quis pseudo existimet me excedere elationis spiritu, supra id, id est in aliquid, quod videt in me, vel audit ex me, id est supra posse meritorium. Ps. Cxxx, 1: domine, non est exaltatum cor meum, etc.. Eccli.
C. III, 20: quanto magnus es, etc..