LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Et est correlativum praecedentium, quare lapis non producitur neque liquatur sicut metalla.
Ex quo ulterius facile quaestio determinatur, qua quaeri consuevit quare lapis non liquatur, sed aes, et metallum ? Adhuc autem lapis comminuitur et calculatur, quod non fit metallo omnino, sed per solum ignem. Hujus enim facile patet solutio. Lapis enim terrae est magis, neque habet humidum ubique protegens terreum, neque habet humidum sic unctuosum sicut metalla : et ideo cum igne optetico ponitur, evanescit humidum aqueum, et lapis redigitur in calcem : et cum siccum in lapide vicerit humidum, omnino est lapis comminuibilis, cum c contrario in metallis humidum vincat siccum et metallum liquabitur. Eadem autem causa est quare lapis non est producibilis malleis, sed metalla malleis producuntur: profecto enim metalla habent unctuosam humiditatem abundantem fortissime, sicut ensis ligaturis secum tenet partes terreas : cumque in ictu mallei de situ suo expellitur pars aquea,cujus semper est cedere tangenti, ut diximus in libro Peri geneseos et in Meteoris, violenter et inseparabiliter secum trahit terrea, et sic continue producitur, et non dividiturpropter viscositatem et optimam et fortissimam permixtionem terrenorum cum mactuosis aqueis. In lapide autem praevalet siccum quod tangenti resisit, et non cedit in seipsum, et cum effectus sicci sit scindi, ad ictum mallei in se cedere non valens, dissiliit et comminuitur. Terrestre autem natans et absorptum in humido in materia metallorum est subtile valde non corruptum neque expressum in toto ab humido, sicut facit frigus extremum, sed potius quasi digestum pepansi, et non coctum optesi, neque assatum optesi, ut tradidit Averroes : est enim humiditas sibi frigida propria et non aliena : et ideo in ipsa decoctum et digestum et sibi connaturale factum, ita quod siccum currit et fluit cum humido, et humidum retinetur cum sicco terreo : sic enim in tali cervice secundum Empedoclem capita colliguntur germanorum. Si autem esset optesi digestum, ut nonnuli imperiti tradunt alchimistarum, esset procul dubio intra et extra humidum, et non totum a
toto traheret humido : contrarium autem esset si optesi esset digestum, ut quidam alii praeter rationem dixerunt: tunc enim extra non esset apprehensum ab humido, sed derelictum et intrinsecum sui paucam haberet humiditatem. Hujus autem signum est, quoniam ea quae non plene digesta sunt, sed molinsim quamdam passa, aut scabrosa inveniuntur, ut ferrum, et aes: aut incompleta, ut plumbum: aut balbutientem habentia sunt commixtionem, ut stannum. Haec autem in sequentibus erunt manifesta.