THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

SCHOLIUM II

Haec concl. 8. tractat de libertate, cujus tres gradus assignat. Primus, quando actio naturalis unius subest voluntati alterius, quomodo omnis actio creatorum, est libera Deo. Secundus, quando libertas est tantum in applicatione, ut in apertione palpebrarum, vel comestione cibi in ordine ad digestionem. Tertius, est etiam quoad continuationem, sed in solis actibus voluntatis, elicitis immediate ; mediate autem in aliis, quatenus voluntas potest alias potentias avertere, de quo 2. dist. 42. q. 4. g. Respondeo ergo n. 10. De hac materia libertatis, vide Doct. 1. d. 1. q. 3. 4. 5. et 2. dist. 6. q. 2. et d. 7. et 25. et 9. Met. q. 12. 14. 15. Replica, quam facit, satis facile solvi potest ex rationibus praemissis. Quod ait in fine, visionem impediri, etiam recepta in oculo specie, propter nimis intensas actiones aliarum potentiarum, experientia patet. Nec obstat quod dicat 2. d. 42. q. 4. n. 10. actus aliarum potentiarum intendi, quando voluntas tendit in earum objecta complacendo in eis, quia id etiam experientia constat: sed si actibus nimis intonsis voluntas sibi complaceret in illis objectis, diminuerentur aliarum potentiarum actus, vel omnino cessarent, ut contingit forte in raptis. De libertate in quo consistat, et an sit in omni actu voluntatis, vide in nostro supplemento de Anima, disp. 3. sect. 14. et 15. Conclusionem decimam habes explicatam Theor. 19. concl. 13. et similiter undecimam ibidem, et concl. praeced. 12. vide Doct. 1. d. 39. num. 15. Sed hic locum habet sensus compositus et divi?us, quia pro instanti, quo vult voluntas in sensu composito, non potest non velle. Quod ait 12. concl. solam voluntatem se applicare ad agendum, habes supra Theor. 19. concl. 12. et Theor. 20. et 9. Met. q. 15. Applicatio autem non est aliud ab actu voluntatis, ut ibi habet, et alias passim.

8. Actio naturalis potest subesse imperio voluntatis.

Sicut omnis actio naturae subest voluntati Dei. Similiter voluntarie quis se praecipitat, vel cadit, et tamen naturaliter. Similiter naturaliter quisvidet praesente objecto, et medio illuminato, et tamen voluntarie. Hic sunt tres gradus. In primo actio naturalis unius, licet necessaria respectu ejus, et nullo modo sub ejus potestate, est sub voluntate alicujus superioris. In secundo idem voluntarie imperat, et naturaliter exequitur, ita quod non exequi non est in potestate sua, cum incepit exequi. In tertio semper actus, et continuatio est in potestate volentis. Nota, actio naturalis dicitur naturalis a forma executiva, per accidens est libera, si subest imperio liberi. Nota etiam, quod nulla actio quomodocumque omnino subsit voluntati, non necessario imperanti eam, est necessaria: ergo naturalis actio, quae subest voluntati mutabili tantum, est ut in pluribus impedibilis. Nota, actio naturalis, quae subest voluntati, non sic est libera, sicut velle ; non enim potest impedire voluntas illam actionem activo et passivo non impeditis, et approximatis quantumcumque tunc imperet oppositum.

Sed potest facere imperando agens non esse approximatum patienti, vel alterum impediri, et per haec actionem illam impediri; suum autem actum proprium potest emittere voluntas non tantum sic, faciendo agens non approximatum patienti, vel alterum impediri, sed sine utroque istorum : sic salvatur illud Augustini 1. Retractationum cap. 9. et 22. Nihil in tam potestate volentis, quam velle, et illud 14. Civit. cap. 23. Animus imperat corpori facilius quam sibi. Primum intelligitur quantum ad actum in se, secundum quantum ad praecedentia actum. Facilius enim animus palpebras imperat claudi, ac sic rem non videri, quam imperet sibi non amare quod amat, vel e contra : magis tamen est in potestate ejus non amare, quia illa actio semper dum est, est in potestate volentis in se, ita ut objecto approximato, puta actu intellectivo, et nec ipso, nec voluntate impedita, dimittatur amatio, non sic visio stantibus omnibus praeexactis ad videre.

Potest etiam primum intelligi de velle quod inest, non de illo quod non inest, quia concupivit anima mea desiderare, quod non desideravit. Secundum verum est antecedenter, tam de velle quod inest, quam quod non inest, volitio tamen impeditur, et propter impedimentum intellectionis, et sine impedimento. Sic voluntas copulat intelligentiam memoriae, et convertit cum imperat uti forma in memoria, vel cum imperat omnia impedimenta amoveri, quibus impediebatur talis visus, qualia potuerunt esse intensae operationes aliarum virtutum, sicut est in dormiente. Sicut etiam species oculo raptim imprimitur, nec tamen videt, quia licet visio sit actio naturalis, et specie recepta, agens et patiens approximetur, tamen visus impeditur agere propter fortem actionem alterius potentiae quam oportet amoveri, et sic intentione visum copulari rei. Nota, hic videtur dare voluntati actionem naturalem, sicut datur arti, per quam potest convenientia activa adhibere passivis, ut sic aliquid naturaliter producatur: igitur cum sic sit actio in potestate, sicut et modus agendi, vel intense vel remisse, et e converso : sicut actio talis termini non est in potestate volentis nisi antecedenter, sic nec ejus intensio ; igitur oculo non impedito, adhibito visibili non impedito, intensissime videbit, et sic de aliis potentiis, quantumcumque voluntas imperet hoc, vel oppositum. Falsum est igitur, quod dicitur de voluntate, Civit. 14. Ideo probatur, quia si potest minus, et minus potest continue diminuendo nihil agere. E converso probatur, quia plus repugnat principio activo omnino cessare, quam minus agere.

9. Agens naturale non impeditum agit secundum ultimum suae potentiae.

Sicut enim agere non est in potestate sua, sic nec intense, nec remisse agere.

10. Agens naturale (multo magis de voluntario) non impeditum, non necessario agit.

Tunc ex octava, tum septima similiter ex decimatertia universali, tamen pro tanto necessario ; quia non est tunc in potestate sua non agere, et ideo ipsum necessitatur, non est necessitas simpliciter. Tamen naturalis tunc determinate semper aget, voluntarium non; neutrum tamen necessario agit nisi in sensu composito.

Contra hanc 10. 9. Metaph. c. 4. T.c.10.

11. Agens non necessarium simpliciter, etiam quando agit, non necessario agit nisi in sensu composito.

Ubi est necessitas concomitantiae non concomitantis : nam in illo nunc, prius est natura potens agere quam agit, et in illo priori naturae, est potens non agere, et inquantum sic, prius causat actionem, non inquantum agens, quia idem causa sit.

12. Nullum agens se applicat ad agendum nisi voluntas, sed aliunde applicatur, aut quando agit, aut in productione agentis.

Quid est ista applicatio? et destructo generante quid facit ipsum ad istam applicationem?