Hic agit de remedio adhibito contra superbiam. Et circa hoc tria facit.
Primo enim ponit remedium adhibitum; secundo manifestat suam orationem de remedio removendo, ibi propter quod ter dominum, etc.; tertio insinuat domini responsionem assignantis rationem de adhibito remedio, ibi et dixit mihi dominus, etc..
Circa primum sciendum est quod plerumque sapiens medicus procurat et permittit supervenire infirmo minorem morbum, ut maiorem curet, vel vitet, sicut ut curet spasmum, procurat febrem; hoc evidenter in se beatus apostolus a medico animarum domino nostro iesu christo factum ostendit.
Christus enim, velut medicus animarum summus, ad curandum graves animae morbos permittit plurimos electos suos et magnos in morbis corporum graviter affligi, et, quod plus est, ad curandum maiora crimina, permittit incidere in minora etiam mortalia.
Inter omnia vero peccata gravius peccatum est superbia. Nam sicut charitas est radix et initium virtutum, sic superbia est radix et initium omnium vitiorum. Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia. Quod sic patet: charitas enim ideo dicitur radix omnium virtutum, quia coniungit deo, qui est ultimus finis.
Unde sicut finis est principium omnium operabilium, ita charitas est principium omnium virtutum. Superbia autem avertit a deo.
Superbia enim est appetitus inordinatus propriae excellentiae. Si enim aliquis appetit aliquam excellentiam sub deo, si moderate quidem appetit, et propter bonum, sustineri potest; si vero non debito ordine, potest quidem alia vitia incurrere, scilicet ambitionis, avaritiae, seu inanis gloriae, et huiusmodi, tamen non est proprie superbia, nisi quando quis appetit excellentiam, non ordinando illam ad deum. Et ideo superbia proprie dicta separat a deo, et est radix omnium vitiorum, et pessimum omnium; propter quod deus resistit superbis, ut dicitur Iac. IV, 6.
Quia ergo in bonis est maxime materia huius vitii, scilicet superbiae, quia eius materia est bonum, permittit aliquando electos suos impediri, ex aliqua sui parte, ut per infirmitatem, vel per aliquem defectum, et aliquando etiam per peccatum mortale, ab huiusmodi bono, ut sic ex hac parte humilientur, quod ex illa non superbiant, et homo sic humiliatus recognoscat se suis viribus stare non posse. Unde dicitur Rom. VIII, 28: diligentibus deum omnia, etc., non quidem ex eorum peccato, sed ex ordinatione dei.
Quia igitur apostolus magnam habebat superbiendi materiam, et quantum ad specialem electionem, qua a domino electus est, Act. IX, 15: vas electionis est, etc., et quantum ad secretorum dei cognitionem, quia hic dicit se raptum in tertium caelum et in Paradisum, ubi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, et quantum ad malorum perpessionem, quia supra XI, 23: in carceribus plurimis, in infirmitatibus, ter virgis caesus sum, etc., et quantum ad virginalem integritatem, quia volo omnes esse sicut et ego, I Cor. VII, 7, et quantum ad bonorum operationem, quia, supra, plus omnibus laboravi, et specialiter quantum ad maximam scientiam qua emicuit, quae specialiter inflat: ideo dominus adhibuit ei remedium, ne in superbiam extolleretur.
Et hoc est quod dicit et ne magnitudo revelationis mihi factae extollat me, in superbiam.
Eccli. VI, 2: non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, etc.. Ps.
Lxxxvii, 16: exaltatus autem humiliatus, etc..
Et dicit, ut ostendat sibi factas fuisse revelationes praedictas, datus est mihi, id est ad meam utilitatem et humiliationem. Iob XXX, V. 22: elevasti me, et quasi super ventum ponens, etc.. Datus est, inquam, mihi stimulus, crucians corpus meum per infirmitatem corporis, ut anima sanetur; quia, ad litteram, dicitur quod fuit vehementer afflictus dolore iliaco. Vel stimulus carnis meae, id est concupiscentiae surgentis ex carne mea, a qua multum infestabatur. Rom. VII, 15: non enim, quod volo, etc.: igitur ego ipse mente servio legi dei, etc.. Unde Augustinus dicit quod inerant ei motus concupiscentiae, quos tamen divina gratia refraenabat.
Iste, inquam, stimulus est Angelus Satanae, id est Angelus malignus.
Est autem Angelus a deo missus seu permissus, sed Satanae, quia Satanae intentio est ut subvertat, dei vero ut humiliet et probatum reddat. Timeat peccator, si apostolus et vas electionis securus non erat.
De remotione autem huius stimuli removendi sollicitus erat apostolus. Unde propter hoc orabat. Et hoc est quod subdit propter quod ter, etc..
Ubi sciendum est, quod infirmus nesciens processum medici apponentis mordax emplastrum, rogat medicum, ut removeat; quod tamen sciens medicus causam quare faciat, scilicet propter sanitatem, non exaudit eum quantum ad voluntatem petentis, magis curans de eius utilitate. Sic apostolus sentiens stimulum sibi gravem esse, ad singularis medici confugit auxilium, ut eum removeat.
Ter enim expresse et devote rogavit, ut deus tolleret ab eo, scilicet stimulum. II par.
C. XX, 12: cum ignoremus quod agere debeamus, etc.. Forte pluries hoc petiit, sed expresse et instanter ter eum petiit, vel ter, id est multoties. Ternarius enim est numerus perfectus. Et vere ipse rogandus est, quia ipse vulnerat, et medetur, iob V, 18. Lc. XXII, V. 40: orate ne intretis in tentationem, etc..
Sequitur responsio domini et dixit mihi dominus, etc.. Ubi duo facit.
Primo ponit domini responsionem; secundo responsionis rationem assignat, ibi nam virtus, etc..
Dicit ergo: ego rogavi, sed dominus dixit mihi sufficit tibi, etc., quasi dicat: non est tibi necessarium, quod infirmitas corporis recedat a te, quia non est periculosa, quia non duceris ad impatientiam, cum gratia mea confortet te; nec infirmitas concupiscentiae, quia non protrahet te ad peccatum, quia gratia mea proteget te. Rom.
C. III, 24: iustificati gratis, etc.. Et vere sufficit gratia dei ad mala vitanda, ad bona facienda, et ad vitam consequendam aeternam.
I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, etc.. Rom. VI, 23: gratia dei vita aeterna.
Sed contra Io. XV, 16: quidquid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis, etc.. Aut ergo Paulus discrete petivit, et tunc debuit exaudiri; aut indiscrete, et tunc peccavit.
Respondeo. Dicendum est quod de una et eadem re potest homo dupliciter loqui. Uno modo secundum se et naturam illius rei; alio modo secundum ordinem ad aliud. Et sic contingit, quod illud quod est malum secundum se, est vitandum: secundum ordinem ad aliud est appetendum. Sicut potio inquantum secundum se est amara, est vitanda, tamen qui considerat eam secundum ordinem ad sanitatem, appetit eam. Ergo et stimulus carnis secundum se est vitandus ut affligens, inquantum vero est via ad virtutem et exercitium virtutis, est appetendus.
Apostolus autem, quia nondum revelatum ei erat illud secretum divinae providentiae, ut ad utilitatem suam cederet, considerabat sibi malum quantum in se est, et ideo petierat suam amotionem, nec in eo peccavit; sed deus, qui ordinaverat hoc ad bonum humilitatis suae, non exaudivit eum quantum ad eius voluntatem; quod tamen sciens, postmodum apostolus gloriabatur cum diceret: libenter gloriabor in infirmitatibus meis, etc..
Et licet non exaudierit eum quantum ad voluntatem, exaudivit tamen eum, et exaudit sanctos suos, quantum ad eius utilitatem.
Unde dicit Hieronymus in epistola ad Paulinum: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut tribuat quod mallemus.
Rationem autem suae responsionis subdit consequenter, cum dicit nam virtus, etc.. Mirus modus loquendi. Virtus in infirmitate perficitur: ignis in aqua crescit.
Intelligi vero potest hoc, quod dicitur virtus perficitur in infirmitate, dupliciter, scilicet materialiter et occasionaliter.
Si accipiatur materialiter, tunc est sensus: virtus in infirmitate perficitur, id est infirmitas est materia exercendae virtutis. Et primo humilitatis, ut supra dictum est, secundo patientiae, Iac. I, 3: tribulatio patientiam operatur, tertio temperantiae, quia ex infirmitate debilitatur fomes, et temperatus efficitur quis.
Si vero accipiatur occasionaliter, tunc virtus in infirmitate perficitur, id est occasio perveniendi ad perfectam virtutem, quia homo sciens se infirmum, magis sollicitatur ad resistendum, et ex hoc, quod magis resistit et pugnat, efficitur exercitatior et per consequens fortior. Et ideo Levit. Legitur et iudic.
C. III, 1 s., quod dominus noluit destruere omnes habitatores terrae; sed aliquos reservavit, ut scilicet filii Israel exercitarentur pugnando cum eis. Sic etiam scipio nolebat destructionem civitatis carthaginensis, ut scilicet dum Romani haberent hostes exterius, non sentirent hostes interiores, contra quos durius bellum est, quam contra exteriores, ut ipse dicebat.
Consequenter ponit apostolus effectum huius responsionis dominicae, dicens libenter gloriabor, etc..
Ponit autem duplicem effectum. Unus est gloriationis; unde dicit: quia virtus mea perficitur in infirmitatibus, igitur libenter gloriabor in infirmitatibus meis, id est mihi ad utilitatem meam datis. Et hoc, quia magis coniungitur christo. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce, etc., Gal. Ult.. Eccli.
C. X, 34: qui in paupertate gloriatur, etc..
Et ratio quod libenter gloriabor, ut inhabitet in me virtus christi, ut scilicet per infirmitates inhabitet et consummetur in me gratia christi. Is. XL, 29: qui dat lapso virtutem, etc..
Alius effectus est gaudii, unde dicit propter quod complaceo, etc.. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit huiusmodi effectum; secundo huius effectus rationem assignat, ibi cum enim infirmor, etc..
Ponit autem effectum gaudii et materiam gaudii. Dicit ergo propter quod, quia virtus christi habitat in me in infirmitatibus et in tribulationibus omnibus, et ideo complaceo mihi, id est multum delector et gaudeo dictis infirmitatibus meis. Iac. I, 2: omne gaudium existimate, fratres, etc..
Defectus autem in quibus propter gratiam christi abundanter delectatur, enumerat. Et primo illos, qui sunt a causa interiori, et huiusmodi sunt infirmitates, et ideo dicit in infirmitatibus.
Ps. XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt, scilicet ad gratiam.
Secundo, illos qui sunt a causa exteriori.
Et hos quidem quantum ad verbum, cum dicit in contumeliis, scilicet mihi illatis. Act. V, V. 41: ibant apostoli gaudentes, etc.; et quantum ad factum, et hoc, vel quantum ad defectum bonorum, cum dicit in necessitatibus, id est in penuriis necessariorum et in paupertate qua premebatur. Et hoc modo accipitur necessitas, cum dicitur Rom. XII, V. 13: necessitatibus sanctorum communicantes.
Vel quantum ad experimentum malorum illatorum, et hoc quantum ad exteriora, Matth. V, 10: beati qui persecutionem, etc.
Cum dicit in persecutionibus, scilicet corporis, quas de loco ad locum et ubique experimur.
Et quantum ad interiora, dicens in angustiis, id est in anxietatibus animi. Dan.
C. XIII, 22: angustiae sunt mihi undique, etc..
Sed materia omnium horum, quae faciunt ad gaudium est, quia pro christo, quasi dicat: ideo complaceo, quia propter christum patior. I Petr. IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, vel fur.
Et huius gaudii rationem assignat, dicens cum enim infirmor, etc., quasi dicat: merito complaceo mihi in illis, quia quando infirmor, etc., id est quando ex his, quae in me sunt, vel ex persecutione aliorum incido in aliquod praedictorum, adhibetur mihi auxilium divinum, per quod confirmor.
Ps. Xciii, 19: consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Ioel III, 10: infirmus dicat, quia ego fortis sum. Supra IV, 16: licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, etc.. Ex. I, 12 legitur, quod quanto plus premebantur filii Israel, tanto plus multiplicabantur.