SUPER II AD COR.

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 4

Posita commendatione sua consequenter apostolus excusat se de his quae dixit, ostendens se coactum hoc dixisse, quae ad gloriam suam pertinent. Et circa hoc duo facit.

Primo imponit Corinthiis causam eiusmodi gloriationis; secundo exponit et manifestat hanc causam, ibi ego enim debui, etc..

Dicit ergo: confiteor quod in his omnibus commendationibus meis factus sum insipiens, id est videtur vobis, quod opus insipientis fecerim, sed hoc non ex me, nec sponte, immo coactus feci, et vestra culpa fuit, quia vos me coegistis, id est dedistis mihi occasionem.

Frequenter enim subditi cogunt praelatos aliqua facere, quae insipienter facta esse iudicari possunt, sed tamen pro loco et tempore sapienter facta sunt.

Hoc autem quod dixerat in communi, scilicet quod ipsi fuerant causa suae commendationis, exponit consequenter, cum dicit ego enim debui, etc.; ubi dicit quod ipsi fuerunt causa suae commendationis, primo omittendo bona quae facere debuissent, in quo exaggerat eorum ingratitudinem; secundo committendo mala, in quo detestatur eorum malitiam, ibi timeo enim ne forte, etc..

Circa primum duo facit.

Primo commemorat quid facere debuissent, ostendens causam, ibi nihil enim minus, etc.; secundo removet ipsorum excusationem, ibi quid est enim quod minus, etc..

Dicit ergo: vere vos me coegistis, quia vos debuissetis facere illud quod ego feci. Unde dicit ego debui commendari a vobis, quod non fecistis quando necesse erat, scilicet quando pseudo vilipendendo me, et praeferendo se reddebant vilem doctrinam et evangelium christi a me praedicatum.

Unde quia vos non commendastis me, ne deperiret fides christi in vobis, prorupi in commendationem propriam.

Sed contra supra III, 1 dicit: numquid egemus commendatitiis epistolis, etc.. Quare ergo voluit commendari ab istis? respondeo. Dicendum est quod apostolus propter se non egebat commendationibus sed propter alios, ut scilicet dum commendaretur, doctrina sua esset in maiori auctoritate, et pseudo confutarentur.

Sed quia possent isti dicere: ideo non commendavimus te, quia non est in te aliquid commendatione dignum, propter hoc apostolus probat eis, quod bene poterant eum commendare, cum dicit nihil enim, etc., ostendens esse in se multa commendatione digna. Et primo quantum ad praeterita bona, quae fecit; secundo quantum ad futura, quae facere intendit, ibi ecce tertio hoc paratus, etc..

Ostendit autem praeterita commendabilia, quae fecit primo in generali, quantum ad omnes ecclesias; secundo in speciali, quantum ad ea, quae egit apud eos, ibi tametsi nihil, etc.; tertio excludit obiectionem, ibi quid est enim, etc..

Dicit ergo: merito debui commendari a vobis, quia multa sunt in me commendatione digna. Nam nihil minus feci ab eis, scilicet Petro et Iacobo et ioanne, qui sunt supra modum apostoli, id est qui videntur a quibusdam digniores apostoli, quam ego sum. Pseudo enim dicebant, quod erant docti a Petro et ioanne, qui fuerunt docti a christo, et quod Petrus et ioannes servabant legalia, unde et ipsi debebant servare.

Sed quia nihil minus feci ab eis, nec quantum ad praedicationem, nec quantum ad conversionem fidelium, ostensiones miraculorum, et perpessionem laborum, immo plus, quia ut supra plus omnibus laboravi, I cor.

C. XV, 10: abundantius omnibus, etc.; ideo magis sum commendandus.

Vel dicuntur supra modum apostoli, scilicet Petrus, ioannes et Iacobus, quia fuerunt primo conversi ad christum. I Cor. XV, 8: novissime autem visus est et mihi, etc.. Si secundum hoc accipiatur, nihil tamen minus fecit eis, quia in modico tempore, et postquam conversus fuit, plus laboravit.

Sed esto quod nihil fecerim quantum ad ecclesias, per quod possem commendari, multa tamen specialia egi apud vos, de quibus potuissetis me commendare.

Et ideo dicit tametsi nihil, id est, dato, quod nihil fecerim in comparatione ad eos, tamen effectus meae virtutis manifeste apparent in vobis, et, primo, quantum ad praedicationem nostram, qua conversi estis ad fidem. Et sum apostolus vester. Et ideo dicit signa apostolatus mei, id est meae praedicationis, facta sunt supra vos, a deo, inquantum credentes conversi estis. I Cor. IX, V. 2: signaculum apostolatus mei vos estis.

I Cor. IV, 15: in christo iesu per evangelium ego vos genui.

Secundo per conversationem, per quam confirmatur fides, quia quando vita concordat doctrinae, maioris auctoritatis est doctrina. Et virtus praedicatoris magis apparet per patientiam.

Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam noscitur. Et ideo dicit in omni patientia.

Tertio quantum ad operationem miraculorum.

Et ideo dicit in signis, etc.. Mc. Ult.

Illi autem profecti, etc..

Et haec tria distinguuntur, quia virtus est commune ad omnia miracula. Nam virtus est ultimum de potentia. Et ideo aliquid dicitur virtuosum, quia ex magna virtute.

Quia ergo miracula fiunt ex magna virtute, scilicet divina, ideo dicuntur virtutes.

Signum vero refertur ad minus miraculum.

Prodigium autem ad maximum.

Vel dicit signa quantum ad miracula facta de praesenti, prodigia quantum ad miracula de futuris.

Vel signa et prodigia dicit miracula quae fiunt contra naturam, sicut illuminatio caeci, suscitatio mortui, etc.. Virtutes vero dicit, quae sunt secundum naturam, sed non eo modo quo natura facit, sicut quod ad impositionem manus statim sanentur infirmi, quod etiam natura facit, sed successive.

Vel virtutes dicit virtutes mentis, sicut est castitas et huiusmodi.

Consequenter excludit obiectionem cum dicit quid enim est quod minus, etc..

Possent enim Corinthii respondere ad praedicta, et dicere: verum est quod multa bona fecisti et magna, et tamen alii fecerunt plura et maiora quam tu, et ideo apud eos et in eorum comparatione nolumus te commendare.

Et ideo hoc excludit, ostendens quod nihil minus fecit quam illi, sed plus. Et ideo dicit quid est enim quod minus habuistis a me prae caeteris ecclesiis, id est quam aliae ecclesiae christi habuerunt per illos quantum ad spiritualia? quasi dicat: nihil; quia ipsi praedicaverunt fidem, et apostolus praedicavit; illi ostenderunt signa et virtutes, et apostolus similiter.

Et non solum non minus habuistis, sed plus, quia alii apostoli vivebant de sumptibus illorum quibus praedicabant; sed apostolus non, quia nihil accepit a Corinthiis.

Et ideo dicit nisi quod ego ipse non gravavi vos, accipiendo vestra, quasi dicat: nihil habuistis minus, nisi hoc forte reputetis minus, quia nihil accepi a vobis, quod tamen plus est. Act. XX, 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, necessaria ministraverunt, etc.. II Thess. III, 8: nocte ac die laborantes, etc.. Is. XXXIII, 15: qui excutit manus suas, etc..

Quod si hoc ipsum reputatis iniuriam, scilicet quod nolui vestra recipere, quod feci, quia non dilexi vos, et videtur vobis quod male fecerim, parcatis mihi. Et ideo dicit ironice loquendo donate, id est parcite, mihi hanc iniuriam. Hoc modo accipitur donare Eph. IV, 32: donantes invicem, sicut et christus vobis donavit.