Posita una causa commendationis, quae provenit ex omissione Corinthiorum, quantum ad ea bona quae facere debuissent, in qua detestatur eorum ingratitudinem, hic consequenter ponit aliam causam, quae provenit ex eorum commissione quantum ad mala quae debuissent vitare, in qua exaggerat eorum malitiam. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit eorum culpam in generali; secundo explanat eam in speciali, ibi ne forte, etc..
Dicit ergo: non solum laudavi me propter hoc, quod vos omisistis me laudare, sed etiam propter periculum vestrum, quod est in hoc quod vos adhaeretis pseudo, quia, dum fovent vos in peccatis, exponunt vos in magno periculo. Et ideo dicit timeo, scilicet ne forte cum venero, ad vos personaliter, non inveniam vos quales vos volo, scilicet iustos sed peccatores et incorrectos, et displiceatis mihi et ego vobis, quia iusto non placent peccatores, inquantum peccatores. Et inveniar talis a vobis, scilicet contristatus et puniens, qualem me non vultis habere. Mali enim odiunt correctionem, et veritatem. Ergo inimicus factus sum vobis, verum dicens vobis? etc., Gal. IV, 16.
Sic patet eorum malitia in generali, scilicet quod timebat ne nondum plene poenituerint.
In speciali etiam manifestat eorum malitiam, cum dicit ne forte contentiones, etc.. Et circa hoc duo facit.
Primo enim enumerat eorum mala praesentia; secundo commemorat praeterita mala, de quibus nondum poenituerunt, ibi ne iterum cum venero, etc..
Sciendum est autem, circa primum, quod Corinthienses post conversionem inciderunt in peccatum carnale, ut patet de illo qui uxorem patris habuit, et de hoc in hac parte correcti sunt per primam epistolam, non tamen plene sed adhuc aliquid in eis remansit, et supra hoc remanserunt in eis multa peccata spiritualia, quae proprie opponuntur charitati.
Charitas vero duo facit. Primo enim facit corda hominum ad invicem consentientia; secundo inducit homines ad mutuum profectum.
Et ideo, peccata spiritualia, e contrario, primo, faciunt homines ad invicem dissentientes; secundo faciunt eos invicem offendentes.
Et ideo primo enumerat peccata spiritualia quae pertinent ad dissensionem; secundo ea quae faciunt ad offensionem, ibi detractiones, etc..
In dissensionibus autem procedit ordine retrogrado. Nam, secundum rectum ordinem, homines primo dissentiunt, inquantum unus vult unum, alius vult contrarium; secundo, ex hoc procedunt ad inferendum nocumenta, inquantum quilibet vellet obtinere in proposito suo; tertio, quando non potest obtinere in proposito suo, sed succumbit, accenditur zelo invidiae; quarto, ex hoc prorumpit ad contentiones verborum.
Et ab isto ultimo incipit apostolus, dicens ne forte contentiones, etc., quasi dicat: non solum timeo mala vestra in generali, sed in speciali, ne forte sint in vobis contentiones de meritis praelatorum, et de baptistis, etc.. Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a contentionibus, etc..
Ambrosius: contentio est impugnatio veritatis, cum confidentia clamoris.
Et haec contentio venit ab aemulatione; et ideo dicit et aemulationes, id est invidiae, in his qui minores sunt, et minus habent. Iac.
C. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi inconstantia, etc.. Iob V, 2: parvulum occidit invidia, etc.. Sap. II, 24: invidia diaboli, etc..
Et aemulatio venit ab animositate, unde dicit animositates, in ultione et illatione nocumenti.
Eccli. VIII, 18: cum audace ne eas, etc.. Et animositas venit ex dissensionibus, et ideo dicit dissensiones, id est odia et contrarietas animorum. Rom. Ult.: observetis eos qui dissensiones et offendicula, etc..
I Cor. I, 10: idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata.
Consequenter enumerat eorum mala praesentia quantum ad offensionem. Et quia ista specialiter sunt mala in nocumentis verborum, et non factorum, ideo dimissis nocumentis factorum, enumerat nocumenta verborum, in quibus etiam procedit ordine retrogrado, incipiens a posteriore, et hoc est, cum quis expresse malum dicit de aliquo, et, siquidem in manifesto, sic est detractor, et ideo dicit detractiones, Rom. I, 30: detractores, deo odibiles, etc.; si vero in occulto, tunc est susurro, et ideo dicit susurrationes.
Sunt enim susurrones, qui latenter seminant discordias. Eccli. XXVIII, 15: susurro et bilinguis maledictus erit.
Et haec duo procedunt ex superbia, quae animum inflatum contra aliquos prorumpere facit in mala verba. Et ideo dicit inflationes, I Cor. IV, 18: tamquam non sim venturus ad vos, sic inflati, etc..
Et hae inflationes veniunt ex seditionibus, quae sunt praeparationes partium ad pugnam, quia inter superbos semper iurgia sunt, prov.
C. XIII, 10. Et ideo dicit seditiones, id est, tumultus ad pugnam. Prov. XVII, 11: semper iurgia quaerit malus.
Sic ergo patet eorum malitia quantum ad mala praesentia, quae multa sunt et in dissensionibus et in nocumentis.
Manifestat autem eorum malitiam quantum ad mala praeterita, de quibus non poenituerunt, cum dicit ne iterum cum venero, humiliet me deus, id est affligat, apud vos, ita quod et lugeam multos vestrum, ex his qui ante peccaverunt, id est ante primam epistolam, et non egerunt poenitentiam, plene post primam epistolam. Et merito lugeam, quia, sicut gloria patris est gloria filiorum, ita confusio patris est confusio filiorum. Sic Samuel lugebat Saul, I Reg. XVI, 1: usquequo luges Saul, etc..
Et hoc quia non poenituerunt, nec egerunt poenitentiam de peccatis carnalibus praedictis, quorum quaedam sunt contra naturam, et ideo dicit super immunditia, id est luxuria contra naturam. Quaedam sunt, quae committuntur cum mulieribus corruptis, scilicet viduis seu coniugatis, et ideo dicit et fornicatione.
Quaedam sunt, quae fiunt in corruptione virginum, et ideo dicit et impudicitia quam gesserunt. Gal. V, 19: manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, etc..