In praecedentibus apostolus multa locutus est ad detestationem pseudo, hic consequenter loquitur contra illos qui a pseudo sunt seducti. Et circa hoc duo facit.
Primo increpat seductos; secundo consolatur persistentes, ibi de caetero, fratres, gaudete, etc..
Circa primum, primo comminatur sententiae severitatem; secundo ostendit suam iudiciariam potestatem, ibi an experimentum quaeritis, etc.; tertio monet ad correctionem, ibi vosmetipsos tentate, etc..
Circa primum, primo promittit suam praesentiam; secundo praedeterminat sui iudicii formam, ibi in ore duorum vel trium, etc.; tertio comminatur severam sententiam, ibi praedixi enim, et praedico, etc..
Promittit ergo, primo, suum adventum, dicens ecce ego venio, quasi dicat: certum sit vobis, quod venio ad vos, et ideo cavete vobis ne inveniam vos imparatos.
Et dicit tertio, non quod tertio iverit, sed quia tertio iam paraverat ire, etsi non iverat nisi semel, in secundo apparatu impeditus.
I Cor. IV, 19: veniam ad vos cito, etc..
Veniam, inquam, et iudicabo malos, secundum ordinem tamen, ita scilicet quod in ore duorum vel trium testium, accusantium seu testantium contra aliquem, sit omne verbum, accusatorum; quod quidem dicitur Deut. XVII, 6: nemo occidetur, uno teste dicente testimonium, et eiusdem XIX, 15: non stabit testis unus contra aliquem.
Vel aliter in ore duorum, etc., quasi dicat: hoc quod dico de adventu meo ad vos, ita est certum, sicut testimonium duorum, vel trium. Sic ergo ordo iudicii erit.
Sed severitatem sententiae comminatur, dicens praedixi enim, etc.. Ubi, primo, insinuat ordinem iudiciarium quo est procedendum, in quo exigitur ut praecedat trina admonitio. Et quantum ad hoc dicit praedixi vobis ut praesens, bis, quando scilicet eram vobiscum, et nunc absens praedico, ut sic ter admoneat. Praedico, inquam, his qui ante peccaverunt, et omnibus aliis; quasi dicat: omnes moneo.
Secundo, praemissa monitione, comminatur sententiam. Unde dicit quoniam si venero, non parcam iterum, quasi dicat: illis qui peccaverunt peperci prima vice, sed, si iterum peccaverint, vel si non egerint poenitentiam, non parcam eis iterum. Et hoc iuste fit, quia ille cui semel remittitur et iterum peccat, si remitteretur sibi, cresceret in malitia, et efficeretur insolens. Et ideo dicit sapiens Prov. XIII, 24: qui parcit virgae, odit filium suum, etc..
Ex hoc ergo ordinatum est in ecclesia, ut praecedat trina monitio antequam quis sententiam excommunicationis fulminet, quia contingit, quod aliqui, licet sint in peccatis et offendant, tamen ex solo verbo admonitionis corriguntur et satisfaciunt. Et etiam a levioribus semper incipiendum est. Quod si admonitione non ducitur, ne magis insolescat, adhibenda est severitas sententiae. Eccle. VIII, V. 11: ex eo quod non profertur cito contra malos sententia, etc..
Consequenter ne possent calumniari de potestate apostoli, ostendit apostolus suam iudiciariam potestatem, dicens an experimentum, etc.. Ubi tria facit.
Primo ostendit se habere legationem et potestatem iudicandi a christo; secundo ostendit virtutem christi, ibi qui in vobis non infirmatur, etc.; tertio ostendit, quod virtus christi etiam ad alios derivatur, ibi nam et nos infirmi sumus in illo.
Dicit ergo: si venero, non parcam, immo severissime iudicabo, et hoc bene possum, quia habeo auctoritatem christi in puniendo et remittendo. Supra II, 10: nam si quid donavi, etc.. Supra V, 20: pro christo legatione fungimur, etc.. Et ideo dicit an experimentum, etc., quasi dicat: non est dubitandum de potestate mea, quia quidquid ego loquor, vel proferendo sententias, vel remittendo, vel praedicando, loquor a christo.
Ex. IV, 12: perge, ergo, ego ero in ore tuo.
Lc. XXI, 15: ego dabo vobis os et sapientiam, etc..
Quae ergo homo facit ex instinctu spiritus sancti, dicitur quod spiritus sanctus facit; ideo apostolus quia a christo motus hoc loquebatur, attribuit christo tamquam principali, dicens qui in me loquitur christus, etc..
Sed ne dubitetur de potestate et virtute christi, ideo consequenter apostolus ostendit virtutem christi, cum dicit qui in vobis, etc.. Ubi primo ostendit virtutem christi, quantum ad ea quae in eis apparuerunt; secundo quantum ad ea quae in christo sunt, ibi nam etsi, etc..
Dicit ergo: habeo potestatem iudiciariam a christo, qui in me loquitur, qui magnae virtutis est in vobis, dando dona gratiarum, distributionem spiritus et alia multa, quae experti estis; et non solum non infirmatur, sed potens est in vobis, quia potenter vos liberavit a peccato, potenter vos convertit ad bonum. Ps. XXIII, 8: dominus fortis et potens, etc.. Sap. XII, 18: subest tibi cum volueris posse. Et Paulo ante: virtutem enim ostendis tu, etc..
Et non solum potentia christi apparuit in vobis, sed etiam in seipso, scilicet inquantum a morte crucis, quam sustinuit ex infirmitate humana, quam assumpsit infirmatam in paupertate, surrexit, et vivit ex virtute dei, quae est ipse deus. Talis enim erat illa susceptio, quae deum hominem faceret, et hominem deum. I Cor. I, 25: quod infirmum est dei, fortius est hominibus, etc.. Vel, ex virtute dei, scilicet patris, qui est etiam virtus christi, quia eadem est virtus patris et filii. Apoc. I, 18: fuit mortuus, etc..
Haec etiam virtus christi derivatur ad nos.
Nam et nos infirmi, etc., quasi dicat: ad nos etiam pertinet illa virtus, quia et nos infirmi sumus in illo, id est ad intentionem illius, inquantum propter ipsum multa patimur, et mortificamus nosmetipsos, et humiliamus nos. I Cor. IV, 10: nos infirmi propter christum, etc.. Supra X, 10: praesentia corporis infirma. Supra IV, 10: semper mortificationem, etc.. Et ideo vivemus, id est vivificabimur, ex virtute dei in vobis, iudicandis.
Gal. I, 1: qui suscitavit iesum christum, etc..
Et est sensus: nos ex virtute qua christus vivit, resuscitamur; et illa virtute habemus etiam potestatem iudicandi in vobis, vel vivemus, simili beatitudine, cum eo, et hoc ex virtute dei, quae quidem virtus dei est in vobis, id est in conscientiis vestris.