LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Utrum species metallorum possint ad invicem transmutari, sicut dicunt alchimici.
Ex omnibus autem his inductis possumus considerare, utrum verum sit quod quidam Aristotelem dicunt dixisse, cum secundum rei veritatem dictum sit Avicennae, quod videlicet sciant artifices alchimiae species permutari non posse, sed similia his facere possunt, ut tingere rubeum citrino, ut aurum videatur : et album tingere, donec sit multum simile argento vel auro vel cui. voluerint corpori. Caeterum autem quod differentia specifica aliquo tollatur ingenio, non credo possibile : sed exspoliatio accidentium non est impossibilis, vel saltem diminu- tio eorum. Haec enim est sententia Avicennae, quam dicit esse Hastcm Philosophi praecipui in. naturis et in mathematicis : tamen Avicenna in alchimia sua dicit, quod contradictionem eorum qui in alchimicis de permutatione metallorum contradixerunt, invenit : propter quod et ipse subjungit, quod non permutantur species, nisi forte in primam materiam et in materiam metallorum reducantur, et sic juvamine artis deducantur in speciem metalli quod voluerint. Sed tunc oportet nos dicere, quod alchimicorum periti operantur sicut periti medicorum : medici enim periti per medicinas purgativas purgant materias corruptas et facile corruptibiles et impedientes sanitatem quae est finis intentus a medico, et postea per confortanda naturam juvant virtutem naturalem, ut digerendo sanitatem naturalem inducant. Ita enim procul dubio sanitas effectus erit naturae effective, et artis organice et instrumentaliter. Per oninem autem eumdem modum dicemus operari alchimicorum peritos in transmutatione metallorum. Primo enim quidem purgant multum materiam argenti vivi et sulphuris, quam inesse videmus metallis, qua purgata, confortant virtutes materiae quae insunt ei elementales et caelestes ad proportionem mixtionis metalli quod intendunt inducere : et tunc ipsa natura operatur, et non ars, nisi organice, juvando et expediendo, ut diximus : et sic verum aurum et verum argentum educere et facere videntur . ''Quod enim virtutes elementales et caelestes faciunt in vasis naturalibus, hoc faciunt in vasis artificialibus, si artificialia formantur ad modum vasorum naturalium : et quod facit natura calido solis et stellarum, hoc faciet et ars calido ignis : dummodo contemperctur sic, quod non excedat virtutem se moventem et informantem quae est in metallis : huic enim caelestis inest virtus quae primo commiscuit eam: et
haec inclinatur ad hoc vel ad illud per artis juvamen. Caelestis enim virtus valde communis est, et accipit determinationem per virtutes eorum quae sunt subjectum ejus in rebus commixtis : hoc enim modo virtutes caelestes operari videmus in tota natura generatorum, maxime in his quae ex putrefactione generantur. In his enim Addemus virtutes stellarum influere virtutes in id ad quod convenientiam habet materia. Alchimia autem per hunc modum procedit, scilicet corrumpens unum a specie sua removendo : et cum juvamine eorum quae in materia sunt, alterius speciem inducendo : propter quod omnium operationum alchimicarum, melior est illa quae procedit ex eisdem ex quibus procedit natura, sicut ex purgatione sulphuris per decoctionem et sublimationem, et ex purgatione argenti vivi, et bona permixtione horum cum materia metalli : in his enim ex virtutibus horum omnis metalli species inducitur. Qui autem per alba albificant, et per citrina citrinant, manente specie metalli prioris in materia, procul dubio deceptores sunt, et verum aurum et verum argentum non faciunt : et hoc modo fere omnes vel in toto vel in parte procedunt : propter quod ego experiri feci, quod aurum alchimicum quod ad me devenit, et similiter argentum postquam sex vel septeni ignes sustinuit, statim amplius ignitum consumitur et perditur, et ad faecem quasi revertitur. Haec igitur omnia dicta sunt de natura speciei metallorum in communi.