LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De cremabililale et incremabillicite metallorum.
Est autem de numero eorum quae metallis accidunt et multum judicant substantias eorum, cremabilitas, sive adustibilitas, et inadustihititas, quorum causas et differentias oportet in metallorum naturis agnoscere . Scimus autem quod aqua secundum quod hujusmodi non est de numero cremabilium, sed potius quaecumque unctuosam habent valde humiditatem permixtam cum terrestri substantia. Scimus autem sulphur esse valde unctuosum et terrestre, argentum autem vivum esse aquosum cum subtili terrestri. Scimus igitur adustibilitatem metallorum esse ex sulphure, et non ex argento vivo secundum se. Adhuc autem scimus, quod omne quod habet cum terrestri unctuosam valde humiditatem mixtam, tres invenitur habere humiditates, quarum una valde est aerea et ignea exterius partibus adhaerens, propter horum elementorum elevationem qua semper evolant ad superficies rerum in quarum ve- niunt mixtionem et complexionem. Aliam autem habet magis aqueam sub illa proxime natantem in partibus rei. Tertiam autem habet humiditatem radicitus infixam et immersam partibus quae terminata est ad complexionem, et ideo sola complexionalis non facile separabilis ab ipsa sine totius rei destructione. Oportet igitur et in sulphuris natura sic esse : propter quod praecipiunt peritiores alchimici per loturas acutas, sicut est acetum, et lac acetosum, et serum caprinum, et aqua ciceris, et urina puerorum, removeri a sulphure duas proprias humiditates, et etiam per decoctionem et sublimationes plures factas in alembico : quia una illarum procul dubio ignem non sustinet, sed cremabilis existens cum incenditur in igne, concremat substantiam metalli, quare ideo non tantum inutilis est ad propositum, sed etiam nociva. Secunda autem evanida est, et evaporatur in igne, et ideo nec illa aliquid confert proposito in alchimicis intentionibus. Tertia autem radicaliter inhaerens et intrinseca manet, et ideo confert proposito. Similiter autem considerandum est in argento vivo, quod est secundum elementum metallorum : illud enim quando est purum in terrea substantia bene lotum et subtile et apprehensum fortiter per mixturam cum humido aqueo, et similiter humidum aqueum non est abundans neque diminutum sed aequale complexioni et viribus ferrei quod est in ipso : tunc utrumque defendit alterum ab igne, ut diximus saepius : quoniam terreum tunc tenet humidum et non siuit ipsum evaporare, et humidum extinguit terreum et non sinit ipsum incendi : si autem lutulentum est terreum, vel abundans super humidum, vel diminutum ab eo, aut certe aequale, sed non fortiter apprehensum in mixtura, tunc incenditur et cremabitur et aduret substantiam metalli. Similiter autem si humidum non fuerit digestum congruae complexioni metalli, et non bene terminatum, aut abundans, aut diminutum, oportebit ne-
ccssario evanescere per evaporationem et remanere substantiam metalli siccam et crem abileui. Secundum hoc vero considerandum est in cremabilibus metallorum, et est cremabile ubi aliquod istorum invenitur, et magis cremabile ubi plura et plura horum concurrunt.
Aurum ergo purum et bonum propter utriusque conditiones optimas, sulphuris videlicet et argenti vivi, minime crematur : quaecumque cremant alia metalla, non cremant ipsum, sed dcpurant, sicut sal et later tritus, et sulphur, et arsonicum, et hujusmodi. Argentum autem post hoc minus : eo quod sulphur suum habet aliquid aqueitatis sulphureas, et similiter suum argentum vivum : et ideo cum evaporat haec aqueitas, tunc denigrat per adurentia primo incipit argentum, et postea aduritur per adurentia, ut sunt sulphur, et argentum, et ea quae dicta sunt, et plura alia quibus alchimici utuntur. aes autem multum aduritur : quia sulphur non habet bene retentum in aqueo argenti vivi et terrestre nimis : et ideo de facili crematur valde. Et vidi ego, quod in monte aeris ligna viridia ad lapidem aeris apodiata, statim b ali- tur propter abundantiam sulphuris et pinguedinis egredientis de lapide aeris. Ferrum autem aduritur in rubeum multum, eo quod terrestre in eo superat et incenditur. Stannum et plumbum non bene habent a lutea pingui substantia emundatum argentum vivum, et similiter nimis est aquosa : et ideo evanescente per ignem aquoso, aduritur lutea substantia unctuosa in ipsis. Haec igitur de crcmabilitate et incremabilitate dicta sunt.