LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura et complexione argenti.
De argento autem post hoc dicemus : eo quod in colore secundum aliquid videtur convenire dictis metallis. Cum autem nos non sciamus compositi naturam, nisi sciamus ex quibus et quot et qualiter componitur, oportet nos de argenti natura investigare. Nos autem per ante dicta jam certificati sumus, quod argentum vivum in compositionem argenti venit : quia secundum colorem ejus coloratur, et habet accidentia illius quando liquescit : tunc enim non adhaeret tangenti, nec quiescit in superficie una, neque omnino diffunditur, ut aqua, vel oleum, vel vinum, vel alius liquor. Haec autem tria primum argento vivo videmus inesse. Si igitur argento liquefacto ista conveniunt, oportet quod hoc sit gratia argenti vivi quod venit in compositionem substantiae ipsius. Cum autem splendidissimum sit argentum fulgens in albedine et bene polibile, oportet quod habeat rationem argenti vivi multum digesti, et depurati, et per subtilissima commixti: et hoc enim etiam habet quod faetidum sit, non est tamen foetidum sicut alia metalla de quibus jam habitum est.
Scimus autem per ea quae ante dicta sunt, quod tam sulphur quam argentum vivum et quodlibet quod ex sua complexione est humidum et per ignem liquabile, habet tres humores sicut et vi-
Arentia plantae et animalia, quorum quidem unus crassus et indigestus est et onatans sicut pinguis, sicut adeps, vel oleum, et hic facit res inflarnniabiles. Alius autem est sicut phlegmaticus humectans partes rerum, et non generans vel augens. Tertius est radicalis essentialibus partibus rei imbibitus : quia ex. ipso partos essentiales raro constant, et per ipsum augentur et nutriuntur. Argentum autem invenimus durum et siccum. Oportet igitur quod ab humoribus duobus superfluis sit multum emundatum, et subtilitas tertii facit optimam ipsius commixtionem. Cum autem conflatur argentum, odor sentitur sulphuratus : oportet igitur de substantia et qualitate habere sulphuris, habet enim ex calore sulphuris fermentationem et digestionem ad speciem metalli: et de substantia quidem habet parum, propter quod etiam non colorat ipsum sulphur : sed de virtute et qualitate multum accipit e sulphure, quia calore ejus consumptum est in eo humidum dupliciter, de quo diximus, et tertium cum terreo subtile optime est commixtum. Calor enim sulphuris et vapor et maxime sulphuris bene mundati et sublimati dealbat optime, et, digerendo subtiliat, et optime et fortissime commiscet : quando etiam a sulphuris substantia duo extranei humores artificio et ingenio naturae purgati sunt : hoc enim artificium omni arte certius et subtilius est, et ideo certissimum tunc habet effectum. Tunc igitur habens naturam argenti vivi, quoniam est metallum ex purgatissimo argento vivo calore depurati sulphuris ad speciem splendidam deductum : et ideo necessario album et fulgens. Quod autem, sicut dictum est, exsiccatum sit, ostendit hoc quod tinnulum est sonorum valde, quod non esset si esset superflua infectum humiditate. Haec autem digestio dat ei potentiam ad actum quem agit : invenitur enim in effectu frigidum propter argenti vivi abundantiam quae est in ipso : sed propter sui humidi optimam digestionem et subtiliationem est, quod conf ideatum speciebus aliquibus, vel etiam commixtum valet spiritualibus, et praecipue contra tremorem cordium.
Sed admirabile est quod supra diximus, quod melius in hac specie metalli invenitur molle sub terra sicut spissae pultes, cujus pro certo causa est abundantia argenti vivi quod fuit in locis illis : et cum ex humoribus tertius separatus est in compositionem argenti, tunc alii duo circa ipsum in sorditie materiae remanent, et haec albedo mollis glandulosa significans nihil de superfluo indigesto in naturam argenti esse assumptum: propter quod in igne positum statim evaporat in naturale humidum dum mollificatur, et constare incipit humidum quod est de substantia argenti, positum ad aerem infrigidatum coagulatur, et est argentum, et litargirum illius argenti humidi prae omnibus valet litargiris ad elixir album in alchimicis : quia litargirum hoc est de humore qui dispositionem habet ad argentum, et est aliquid ad argentum in potentia, sicut adeps aliquid est animalis. Purificatur autem argentum in igne cum plumbo, et tunc per ustionem exhalat plumbum, et separantur sordes ab argento, sicut diximus superius.
Quod autem incorporatum lapidi invenitur, tunc oportet in molendino farinari et comminui utrumque, lapidum videlicet substantiam et argenti: comminutis enim partibus et divisis, facilius unum separatur ab altero, et substantia lapidum tunc non exurit argentum. Sed et hoc non est silendum, quod aliquando in Teutonia inventum est multum tenax et siccum fere depuratum, et hoc duobus modis, his temporibus nostris accidit. Uno quidem modo inventum fuit ut columna stans sub terra et exsiccatum et tenax valde et flexibile. Alio modo inventum est extensum per terram sicut chordae, et fuit ejusdem quantitatis sicut illud quod inventum fuit per modum columnae . Causa autem figurae non fuit nisi diversitas loci qui erat ut vas, in quo praefocatis vapor in argenti materiam convertebatur. Causa autem
viscositatis et creraabilitatis ipsius erat, quod licet superfluum humidum in magna parte evaporasset, tamen adhuc aliquid adhaerebat extrinsecus substantiae argenti, sicut humidum phlegmaticum extrinsecus adhaeret membris et mollificando solvit ea, quod cum purgatur per ignem, redit substantia argenti purissima. Sulphur autem exurit argentum quando spargitur super argentum liquefactum : et denigratio argenti ostendit quod aduritur per sulphur, sicut diximus superius : sulphur enim propter affinitatem naturae metalla adurit, et non magnam adustionem infert rebus aliis, sicut lignis et lapidibus, etiamsi spargatur inflammatum super ea, Haec igitur dicta sunt a nobis de natura argenti.