LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Subjiciendum autem his de natura auri, quod solum secundum Hermetem est in quo nulla apparet aegritudo : neutra enim pars materiae ipsius est imperfecta et intemperata. Cum enim sicut et caetera componatur ex sulphure et argento vivo, est suum sulphur lucidissimum et mundissimum et per loturas fortissimas deductum ad puritatem, quod nullam omnino habet unctuositatem creniabilem, nec aqueam humiditatem phlegmaticam evaporabilem : et forte in locis concavis, quorum solida superficies, est saepius sub- limatum et digestum temperato calore digerente digestione quae pepansis vocatur: et terrea substantia quae est incorporata sulphuri, munda et subtilissima vaporabiliter suspensa per totam substantiam humidi radicalis ipsius sulphuris. Propter quod relinquitur quod calor illius sulphuris sit complexionalis, a temperamento in nullo recedens: et hoc est sicut virtus masculina in compositione auri. Similiter autem suum argentum vivum habet duas substantias ad extrema mundificata. Tertium enim quod est in ipso, calore est subtiliatum non modo materialiter divisum, sed vaporabiliter, est subtilissimum terrae forte saepius sublimatum in terrae concavitatibus per vivificum caloris solis et stellarum. Similiter autem et aqueum subtiliatum per eumdem modum iteratae saepius subtiliationis : et cum vitrum sic insit, subtiliatur subtiliter. Constat quod simul mixta per calorem et dispositionem loci praedicantis et reflectentis vaporem in seipsum, fortissimo nexu mixtionis colligata sunt. Sulphur autem in compositionem auri non venit tantum per qualitatem, sed per substantiam : et cum sit subtilis substantiae, penetrabit ubique per argentum vivum et coagulando colorat ipsum, et cum sit utrumque subtiliatione ad formam superiorum elementorum deductum, quae in natura diaphaneitatis cum perpetuo conveniunt corpore, habebit utrumque plurimum pervietatis : et cum spissentur plurimae partes materiae, simul constabunt: hoc enim est de proprietate subtilis substantiae, quod constans per coagulationem plurimas partes habebit in parvissimo loco. Diaphaneitas igitur contracta faciet colorem citrinum, et subtilitas facit consolidationem maximam : et constantia multarum partium simul in parvo loco et situ facit pondus, sicut probatur ex his quae in Coelo et Mundo rationabiliter demonstrata sunt.
Relinquitur autem ex consolidatione et temperamento simul, quod aurum sit parum vaporativum, vel nihil, et
ideo quasi non est odoriferum. Odor autem licetnonsit essentialiter fumalis evaporatio, tamen frequenter fortis odor est cum fumali evaporatione : propter quod etiam relinquitur ulterius, quod aurum sit incorruptibilius omni metallo, et magis sustinens ignem propter fortissimam sui commixitionem in mixtura. Fumalis enim evaporatio quamdam indicat corporum corruptionem, quae est minus in argento, et magis in aere. Ex his habetur causa quare quaedam adurunt argentum, quae non adurunt aurum, sicut sulphur et arsenicum et quaedam alia. Causa enim hujusmodi est mixtura, eo quod omne terrestre ipsius est in humido se defendente ab ustione, et omne humidum ipsius est in terrestri se retinente ne evolet per evaporationem : quam connexionem Plato foeolus vocat, et Empedocles collam germanorum. Ex temperantia autem auri habetur quare est calidum et humidum conferens tremori cordis et melancholiae quae facit tristem, et praecipue illi quae facit hominem solum apud se loqui: confert autem contra has passiones, sive speciebus ejusdem virtutis confricatum, sive etiam sumptum contritum. Ex soliditate autem est, quod non tingit corpora quae tangit nisi difficiliter : et ideo fertur in annulis et caeteris ornamentis. Argentum autem tingit parum, et caetera metalla tingunt multum : quod contingit ideo quia humor unctuosusin toto non est ab eis separatus, cui commixtum est terrestre adustum in eis : et hoc tingit sicut fuligo corporis unctuosi Multa autem puritas materiae facit, quod rarissime invenitur alii corpori immixtum, sed semper quasi purum : quod cum alii permiscetur, non potest retinere tantam puritatem, et ideo degenerat in aes : econtra rarissime invenitur nisi lapidibus incorporatum. Ex hoc iterum est quod invenitur ut grana arenularum frequenter, quia tantam puritatem oportet esse paucam, et ab illa materia elevatam et quasi expulsam, et ideo diversam : tamen jam inventum est granum centum marcharum simul. Ex his iterum constat quare haec duo metalla, scilicet aurum et argentum, assumpta sunt in materiam numismatum a sapientibus antiquis : habent enim hoc speciale juvamentum ad homines complexionem juvandam et consolandam, et sunt durabiliora et nobiliora caeteris.
Purificantia autem aurum sunt acuta et valde sicca, sicut sales et praecipue sales marini, et fuligo corporum unctuosorum sed siccorum et later tritus. Cum autem purificari debet aurum, fit testeum vas ad modum cucurbitae vel scutellae factum, et super illud vas fit simile illi, et conglutinata in loco contactuum et tenaci luto, quod sapientiae lutum vocant alchimici. In superiori autem sunt foramina multa, per quae exeat vapor et fumus et postea attenuatur aurum in laminas breves et tenues, et ordinantur in vase, ita quod quilibet ordo laminarum subtus et supra habet pulverem fuliginis et salis et lateris farinati commixtorum : et decoquitur in igne forti, donec purissimum est, et consumuntur in eo substantiae ignobiles : lutum autem sapientiae de quo fiunt testae, fit ex testa contrita et iterum commixta et decocta : hoc enim vas in igne positum non comminuit igne sensibili consumptione. Tamen alio modo in alchimicis praeparatur lutum sapientiae, sed illud hic sufficiat quo aurifices utuntur. Sic igitur purificatur aurum, et non exuritur in eo nisi substantia ignobilis : propter quod eleganter dicit Hermes in Alchimicis suis : " Sulphur ipsum quadam subtili affinitate sulphuris ad quam vicinantur omnia metalla, omnia eorum pcrurit corpora et mciuerat, aurum vero non : pori nanque ejus arcti sunt et indissolubiles.)) Aurum tamen quod temporibus nostris abundantius invenitur, venit de Boemiae regno, et nuper in Vuclvuale Teutoniae partibus in loco qui vocatur Turbeth, invenitur in monte quodam aurum, de quo minus, cum purificatur, consumitur, quam de aliquo alio, et tamen minoris pretii quam aliud aestimatur : cujus profecto causa nulla est, nisi
quia novum est, et valor ejus ab emptoribus adhuc non probatur.
Non autem ignorandum est, quod aurum quasi citrinum et croceum invenitur, quod tamen per decoctionem rubescit propter materialis principii quod album magis quam formalis quod est rubeum, consumptionem : propter quod alchimici volentes aurum facere, student ad elixir rubeum, quod medicinam vocant : et studium eorum est quod quatuor in se habeat, colorationem videlicet, et penetrationem, et immortalitatem in igne, et consolidationem : et hoc vocant rubeum solis. Elixir autem ad argentum student habere colorationem albedinis, et quod sit penetrativum, et non evaporet ab igne, et habeat subtilitatem : et hoc vocant album lunae : propter quod dicit Hermes, qui est radix super quam omnes Philosophi sui sustentati sunt, quod rubeum solis medicina est , album vero lunae. Candor vero et rubor croceum aperiunt aurum. Genus autem decoctionis quod ruborem medicum per coctionem assumat necesse est. Ex praedictis omnibus elucescit aliqualiter secundum quam rationem plurimi alchimistarum asserant de omni corpore elementato posse extrahi tria corpora, oleum videlicet, vitrum, et aurum. Patet enim ex saepius habitis pingue quoddam esse in omni elementato, quod circumfunditur partibus : quod quia viscosum est, evanescente humido aquae, distillat ab incenso corpore et assato : eo quod per optesim pellitur ad interiora, ubi diutius defenditur ab igne. In omni enim corpore est humidum radicale permixtum terreo subtili, ita quod utrumque tenet alterum, et hoc fortissime assatum sublimando se in poris corporis interioribus, quorum orificia exteriora clausa sunt per combustionem, quasi per duo se dividit : magis enim grossum et aqueum natat in corporis partibus et per fortissimum ignem effunditur vitri effusione, et congelatur frigido in vitrum: magis autem purum sublimatum propter caliditatem fit croceum, et effunditur effusione auri, quod congelatur frigido. Hoc tamen praecipue est in capillis humanis verum,
quia in illis est magis virtus mineralis, praecipue illis qui de capite abscinduntur. Quare autem hoc sit, non est praesentis intentionis,sed in scientia de Animalibus est declarandum. Signum autem hujus est, quoniam tempore meo inventum est et visum caput hominis, quod inter dentes suturae superioris eran ei partes multas auri pulveris habuit immixtas. Fere enim ubicumque aurum invenitur , ut diximus, quasi pulvis et quasi grana inveniuntur : cujus causa est subtilitas et expulsio materiae et sublimatio : et hujus indicium est , quod inveniuntur quasi quaedam guttulae congelatae. In poris enim vasorum naturalium praefocatis vapor cum in se reduplicatur saepius, ad humorem convertitur, qui rotunditatem guttarum assumunt : et si aliquando sunt concava obionga et quasi ex parvis composita, hoc fit ideo, quod in collo vasis naturalis vapor nec simul conversus est nec simul congelatus, sed pars post partem : et ideo secunda addita est primae, et aliquando illis duabus tertia, sicut etiam fit in generatione grandinis. Haec universaliter a nobis de auri natura physice dicta sunt.