LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Alumen est terrestris compositionis. Est autem tale terreum quod grossum est et humido concretum, quod a complemento deficit argenti vivi, et tamen aliquod accedit ad illud. Et Addetur esse quadam vi coagulatum, quae quidem non est sulphuris, sed aliquid propinquitatis habet cum sulphure existente. Est igitur colore album frequentius : et cum assatum fuerit optesi, distillat ab eo quaedam aqua fere sicut a salgemma. Est autem quod frequentius occurrit, et cujus utilitas major est, trium specierum, videlicet longum et scissibile valde, quod in scissuris plumosum apparet, et habet colorem argento similem. Secundum autem est, quod est siccum et rotundum, ut mollis lapis, et in splendore argenti et albedine parum declinans a praecedente, et non est ita efficax sicut id quod dictum est : et hoc a quibusdam vocatur rotundum. Tertium autem est siccum quasi petrosum, declinans ad diuinitatem. Et haec omnia tria sunt de facili pulverizabilia : duo autem prima sunt calida sicca, multum exsiccativa, et constrictiva. Tertium autem non habet sti- pticitatem, licet sit petrosum. Aqua etiam in qua saepius lavatur primum genus quando est antiquum, et saepius colatur per ipsum aqua, efficitur ultra modum consolidativa et coagulativa diversorum corporum. Propter hoc ipsa utuntur alchimici in. illa lotura quam lac virginis vocant : de quo alibi fecimus, et faciemus adhuc mentionem. Fertur autem inveniri alumen humidum et hoc esse sicut bitumen unctuosum, quod multum est cremabile deficiens in odore aliquantulum a sulphuris unctuositate et cremabilitate : et hujusmodi aluminis speciem quamdam dicunt esse naphtam.