LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
Arsenigum autem licet lapis quidam aliquando sit, de quo in secundo Mineralium libro fecimus mentionem, tamen quia plurium modorum invenitur, oportet hic melius de ipso pertractare. Non autem dubium est quin sit ferreae naturae, combustum habens aliquid de unctuositate sulphuris : propter quod cognationem habet cum sulphure : et humor sulphuris est multum penetrativus in metalla, propter cognationem quam habet ad. ipsa et adurens ea : et cum arsenicum sit acutius, plus efficitur adurens. Est autem putverizabile calidum et siccum, sed. est calidius quam sit siccum, et ideo putrefactivum est et valde mordicativum. Invenitur autem et trium modorum, album videlicet, et citrinum quod est communius et pulverizabilius albius caeteris, et auripigmentum vocatur, et rubeum, et melius in genere illo est quod imbibitam sibi habet rubedinem cum quibusdam aliis viis, et forte multorum aliorum modorum invenitur secundum materiae diversitatem.