LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De marghasita etiam de qua in secundo libro hujus scientiae fecimus mentionem, hic interponere oportet subtilius, quoniam in veritaie marchasita habet naturam tam lapidis quam metalli : et ideo verius illud medium est quam aliquod aliorum : habet enim substantiam lapidis terrestrem per calidum siccum non solubilem : sed calcinatur per combustionem in. forti igne sicut lapis. Pondus autem et splendorem habet metalli, et est ponderosa multum : non tamen unquam metallum distillat ab ea, sed potius evaporat in igne, et tunc lapis in calcem convertitur : cujus causa profecto est, quia metallum quod est in ipsa, complete ad speciem suam non pervenit. Si enim aurea marchasita speciem auri perfecte haberet, non evaporaret ex ipsa aurum, sed liquaretur ex ipsa : habuit igitur materiam et colorem metalli, sed non speciem: et ideo evaporando evanescit quando assatur assatione forti. Marchasitae autem sunt tot genera quot species metallorum. Est autem aurea et argentea : sed aurea raro invenitur, argentea autem frequenter, stannea autem raro et plumbea, et est quaelibet marchasita de natura et commixtione aliquid habens super naturam lapidis et metalli illius cujus similitudinem praetendit in colore : est tamen dura et ponderosa, dura quidem propter lapidis duritiem et excoctionem et assationem, ponderosa autem propter lutulentiam non purgatam. Hic autem lapis a physicis Antiquis lapis adestrum vocatur, quod sonat lapis luminis, propter juvamentum quod confert visui, praecipue marchasita aurea. Est autem in qualitate natura-
li calidus et siccus, in effectu constrictivus, et calefactivus, et maturativus, et resolutivus, et fortis in effectibus istis. Fertur autem quod suspensus collo puerorum, aufert timorem ab eis. In alchimicis etiam iste lapis principalis cibus est, cum quo cibatur argentum vivum ad elixir album ex argentea marchasita, ad elixir rubeum ex aurea.