LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura iuchiae.
Tu chi a autem cujus usus frequens est in transmutationibus metallorum, est artificialis et non naturalis commixtio : fit autem tuchia ex fumo qui elevatur ad superius, et adhaerendo corporibus duris coagulatur, ubi purificatur aes a lapidibus et stanno quae sunt in ipso : melius autem in hoc genere est ex eo quod sublimatur ab illo : et tunc illud quod in tali sublimatione residet in fundo, est climia quae vocatur a quibusdam succudus. Sunt autem multi modi tuchiae: est enim alba, et citrina ad rubedinem declinans. Quando autem lavatur tuchia, residet in fundo quoddam sicut faex tuchiae nigrum, aliquando hoc vocatur a quibusdam tuchia Juda. Differentia autem inter succudum et tuchiam est quam diximus : quia scilicet tuchia sublimatur, et succudus est quod residet in fundo canalis non sublimatum. Melior autem est
: volatilis alba, et deinde citrina, et deinde rubea : recentior enim melius valet quam vetusta. Est autem omnis tuchia frigida et sicca : et illa quae abluta est melius valet in operationibus istis.