LIBER II QUI EST DE LAPIDIBUS PRETIOSIS.
CAPUT III, De improbatione dictarum opinionem.
CAPUT VIII. De incipientibus ab II, I et Jitteris,
CAPUT X. De incipientibus a littera L.
CAPUT II. De propria materia metallorum.
CAPUT X. De loco generationis metallorum.
CAPUT IV. De saporibus et odoribus metallorum.
CAPUT II. De natura argenti vivi.
CAPUT VII. De natura et commixtione auri.
CAPUT IV. De natura et genere aluminum.
CAPUT V. De modo et natura ars eniti.
De natura et proprietatibus electri.
Multi antiquorum non minus inter medi a, sed inter metalla posuerunt electrum, quod Arabes tinchar vocant : quidam autem ipsum capistrum auri vocaverunt. Habet autem colorem mixtum ex auro et argento, et ideo etiam duo sunt genera hujus metalli: est enim artificiale, quod ex argento et nitro simul mixtis confectum est : aliud autem est minerale et naturale, quod Antiqui omni metallo melius esse dixerunt : nescio quare, nisi quia sibi hunc effectum attribuerunt, quod stridorem emittit vas factum ex tali electro, quando venenum est immisum in potu, quod in vas mittitur, sicut stridet nitrum quando infunditur sibi acetum. Cum autem colorem habeat argenti et auri mixtum, procul dubio et proprietatem habet utriusque et naturam. De mixtis igitur homogeniis et non complexionatis neque animatis secundum hunc modum dictum sit. Ex dictis enim omnino quaecumque hic non nominata sunt, de facili poterunt cognosci .