DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Prologus

Prologus

Tria sunt homini necessaria ad salutem: scilicet scientia credendorum, scientia desiderandorum, et scientia operandorum.

Primum docetur in symbolo, ubi traditur scientia de articulis fidei; secundum in oratione dominica; tertium autem in lege.

Nunc autem de scientia operandorum intendimus: ad quam tractandam quadruplex lex invenitur.

Prima dicitur lex naturae; et haec nihil aliud est nisi lumen intellectus insitum nobis a deo, per quod cognoscimus quid agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit deus homini in creatione. Sed multi credunt excusari per ignorantiam, si hanc legem non observant.

Sed contra eos dicit propheta in Psal. IV, 6: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? quasi ignorent quid sit operandum.

Sed ipse ibidem 7, respondet: signatum est super nos lumen vultus tui, domine: lumen scilicet intellectus, per quod nota sunt nobis agenda. Nullus enim ignorat quod illud quod nollet sibi fieri, non faciat alteri, et cetera talia.

Sed licet deus in creatione dederit homini hanc legem, scilicet naturae, diabolus tamen in homine superseminavit aliam legem, scilicet concupiscentiae. Quousque enim in primo homine anima fuit subdita deo, servando divina praecepta, etiam caro fuit subdita in omnibus animae vel rationi. Sed postquam diabolus per suggestionem retraxit hominem ab observantia divinorum praeceptorum, ita etiam caro fuit inobediens rationi. Et inde accidit quod licet homo velit bonum secundum rationem, tamen ex concupiscentia ad contrarium inclinatur. Et hoc est quod apostolus dicit Rom. VII, 23: video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Et inde est quod frequenter lex concupiscentiae legem naturae et ordinem rationis corrumpit. Et ideo subdit apostolus, ibid.: captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.

Quia ergo lex naturae per legem concupiscentiae destructa erat, oportebat quod homo reduceretur ad opera virtutis, et retraheretur a vitiis: ad quae necessaria erat lex Scripturae.

Sed sciendum, quod homo retrahitur a malo et inducitur ad bonum ex duobus.

Primo, timore: primum enim propter quod aliquis maxime incipit peccatum vitare, est consideratio poenae inferni, et extremi iudicii. Et ideo dicitur Eccli. I, 16: initium sapientiae timor domini; et ibidem 27: timor domini expellit peccatum.

Licet enim ille qui ex timore non peccat, non sit iustus: inde tamen incipit iustificatio.

Hoc ergo modo retrahitur homo a malo et inducitur ad bonum per legem Moysi, quam quidam irritantes, morte puniebantur.

Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur.

Sed quia modus iste est insufficiens, et lex quae data erat per Moysen, hoc modo, scilicet per timorem, retrahebat a malis, insufficiens fuit: licet enim coercuerit manum, non coercebat animum; ideo est alius modus retrahendi a malo et inducendi ad bonum, modus scilicet amoris.

Et hoc modo fuit data lex christi, scilicet lex evangelica, quae est lex amoris.

Sed considerandum est quod inter legem timoris et legem amoris triplex differentia invenitur.

Et primo, quia lex timoris facit suos observatores servos, lex vero amoris facit liberos. Qui enim operatur solum ex timore, operatur per modum servi; qui vero ex amore, per modum liberi vel filii. Unde apostolus II Cor. III, 17: ubi spiritus domini, ibi libertas; quia scilicet tales ex amore ut filii operantur.

Secunda differentia est quia observatores primae legis ad bona temporalia introducebantur. Isai. I, 19, si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.

Sed observatores secundae legis, in bona caelestia introducuntur. Matth. XIX, 17, si vis ad vitam ingredi, serva mandata; et ibid. III, 2: poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum.

Tertia differentia est, quia prima gravis: Act. XV, 10: cur tentatis imponere iugum super cervicem nostram, quod neque nos neque patres nostri portare potuerunt? secunda autem levis: Matth. XI, 30: iugum enim meum suave est; et onus meum leve; apostolus, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum.

Sicut ergo iam praedictum est, quadruplex lex invenitur: et prima quidem lex naturae, quam deus in creatione infudit; secunda lex concupiscentiae; tertia lex Scripturae; quarta est lex caritatis et gratiae, quae est lex christi.

Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae insudare; et propterea a christo data est lex brevis, ut ab omnibus posset sciri, et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia excusari. Et haec est lex divini amoris. Apostolus, rom.

IX, 28: verbum breviatum faciet dominus super terram.

Sed sciendum, quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum.

Sicut enim videmus in artificialibus quod unumquodque opus tunc bonum et rectum dicitur quando regulae coaequatur; sic etiam quodlibet humanum opus rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat; quando vero discordat ab hac regula, non est bonum nec rectum aut perfectum. Ad hoc autem quod actus humani boni reddantur, oportet quod regulae divinae dilectionis concordent.

Sed sciendum quod haec lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde desiderabilia.

Primo causat in eo spiritualem vitam.

Manifestum est enim quod naturaliter amatum est in amante. Et ideo qui deum diligit, ipsum in se habet: I ioan.

IV, 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo.

Natura etiam amoris est quod amantem in amatum transformat: unde si vilia diligimus et caduca, viles et instabiles efficimur: Os. IX, 10: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Si autem deum diligimus, divini efficimur, quia, ut dicitur I Cor. VI, 17: qui adhaeret domino, unus spiritus est.

Sed sicut Augustinus dicit, sicut anima est vita corporis, ita deus est vita animae. Et hoc manifestum est. Tunc enim dicimus corpus per animam vivere quando habet operationes proprias vitae, et quando operatur et movetur; anima vero recedente, corpus nec operatur nec movetur.

Sic etiam tunc anima operatur virtuose et perfecte quando per caritatem operatur, per quam habitat deus in ea; absque caritate vero non operatur: I Ioan. III, 14, qui non diligit, manet in morte.

Considerandum est autem, quod si quis habet omnia dona spiritus sancti absque caritate, non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum, sive sit donum fidei, vel quicquid sit aliud, sine caritate vitam non tribuunt. Si enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis, nihilominus mortuum manet. Hoc est ergo primum quod efficit caritas.

Secundum quod facit caritas, est divinorum mandatorum observantia.

Gregorius: nunquam est dei amor otiosus: operatur enim magna si est; si vero operari renuit, amor non est. Unde manifestum signum caritatis est promptitudo implendi divina praecepta. Videmus enim amantem propter amatum magna et difficilia operari.

Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit.

Sed considerandum, quod qui mandatum et legem divinae dilectionis servat, totam legem implet. Est autem duplex modus divinorum mandatorum. Quaedam enim sunt affirmativa: et haec quidem implet caritas; quia plenitudo legis quae consistit in mandatis, est dilectio, qua mandata servantur. Quaedam vero sunt prohibitoria; haec etiam implet caritas, quia non agit perperam, ut dicit apostolus I Cor. XIII.

Tertium quod facit caritas, est, quia est praesidium contra adversa.

Habenti enim caritatem nulla adversa nocent, sed in utilia convertuntur: rom.

VIII, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum; immo etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti, sicut et apud nos manifeste videmus.

Quartum vero est quod ad felicitatem perducit. Solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur.

Omnia enim absque caritate insufficientia sunt. II Tim. IV, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius.

Et sciendum, quod solum secundum differentiam caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam virtutem. Multi enim magis abstinentes fuerunt quam apostoli; sed ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam caritatis: ipsi enim fuerunt primitias spiritus habentes, sicut dicit apostolus, Rom. VIII. Unde differentia beatitudinis est ex differentia caritatis.

Et sic patent quatuor quae in nobis efficit caritas.

Sed praeter illa, quaedam alia efficit quae praetermittenda non sunt.

Primo enim efficit peccatorum remissionem.

Et hoc manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit, et ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensam laxat. Sic et deus diligentibus se peccata dimittit. I petr.

IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum.

Et bene dicit, operit, quia scilicet a deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit multitudinem, tamen Salomon dicit, Prov. X, 12, quod universa delicta operit caritas. Et hoc maxime manifestat Magdalenae exemplum, luc.

VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa: et causa subditur: quoniam dilexit multum.

Sed forte dicet aliquis: sufficit ergo caritas ad delenda peccata, et non est necessaria poenitentia. Sed considerandum, quod nullus vere diligit qui non vere poenitet.

Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus, tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis effectus.

Item causat cordis illuminationem.

Sicut enim dicit iob XXXVII, 19: omnes involvimur tenebris. Frequenter enim nescimus quid agendum vel desiderandum.

Sed caritas docet omnia necessaria ad salutem. Ideo dicitur I Ioan. II, 27: unctio eius docet vos de omnibus. Et hoc ideo est, quia ubi caritas, ibi spiritus sanctus, qui novit omnia, qui deducit nos in viam rectam, sicut dicitur in Psal. Cxlii.

Ideo dicitur Eccli. II, 10: qui timetis deum, diligite illum; et illuminabuntur corda vestra, scilicet ad sciendum necessaria ad salutem.

Item perficit in homine perfectam laetitiam. Nullus enim vere gaudium habet, nisi existens in caritate. Quicumque enim aliquod desiderat, non gaudet nec laetatur nec quietatur donec illud adipiscatur.

Et accidit in rebus temporalibus quod non habitum appetatur, et habitum despicitur et taedium generat; sed non sic est in spiritualibus; immo qui deum diligit, habet ipsum, et ideo animus diligentis et desiderantis quietatur in eo. Qui enim manet in caritate, in deo manet, et deus in eo, ut dicitur I Ioan. IV, 16.

Item efficit pacem perfectam.

Accidit enim in rebus temporalibus, quod frequenter desiderantur; sed ipsis habitis adhuc animus desiderantis non quiescit; immo uno habito aliud appetit. Isai. LVII, 20: cor autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Item ibidem, 20: non est pax impiis, dicit dominus. Sed non sic accidit in caritate circa deum. Qui enim diligit deum, pacem perfectam habet.

Psal. Cxviii, 165: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.

Et hoc ideo est, quia solus deus sufficit ad implendum desiderium nostrum: deus enim maior est corde nostro, sicut dicit apostolus: et ideo dicit Augustinus in I confessionum: fecisti nos domine ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Psal. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum.

Item facit caritas hominem magnae dignitatis. Omnes enim creaturae ipsi divinae maiestati serviunt (omnia enim ab ipso sunt facta) sicut artificialia subserviunt artifici; sed caritas de servo facit liberum et amicum. Unde ait dominus apostolis, Ioan. XV, 15: iam non dicam vos servos... Sed amicos.

Sed nunquid Paulus non servus; sed et alii apostoli, qui se servos scribunt? sed sciendum, quod duplex est servitus.

Prima est timoris; et haec est poenosa, et non meritoria. Si enim aliquis a peccato abstinet solum timore poenae, non meretur ex hoc, sed adhuc est servus. Secunda est amoris. Si enim quis operatur non timore iustitiae sed amore divino, non sicut servus operatur, sed sicut liber, quia voluntarie.

Et ideo dicit: iam non dicam vos servos.

Et quare? ad hoc respondet apostolus, Rom. VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. Timor enim non est in caritate, sicut dicitur I Ioan. IV; habet enim poenam; sed caritas facit non solum liberos, sed etiam filios, ut scilicet filii dei nominemur et simus, ut dicitur I Ioan. III.

Tunc enim extraneus efficitur alicuius filius adoptivus, quando acquiritur sibi ius.

In hereditate illius. Sic et caritas acquirit ius in hereditate dei, quae est vita aeterna: quia, ut dicitur Rom. VIII, 16-17: ipse spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii dei. Si autem filii, et heredes: heredes quidem dei, coheredes autem christi. Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios dei.

Ex iam dictis patent utilitates caritatis. Postquam igitur tam utilis est, studiose laborandum est ad acquirendam eam et retinendam.

Sed sciendum, quod nullus a se caritatem habere potest, immo solius dei est donum: unde ioannes dicit: non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos: quia videlicet non propterea ipse nos diligit quia nos prius dilexerimus eum; sed hoc ipsum quod diligimus eum, causatur in nobis ex dilectione ipsius.

Considerandum etiam, quod licet omnia dona sint a patre luminum, istud tamen donum, scilicet caritatis, omnia alia dona superexcellit. Omnia enim alia sine caritate et spiritu sancto habentur, cum caritate vero necessario spiritus sanctus habetur. Apostolus, Rom. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Sive enim sit donum linguarum, sive scientiae, sive prophetiae, absque gratia et spiritu sancto habentur.

Sed licet caritas sit donum divinum, ad ipsam tamen habendam requiritur dispositio ex parte nostra.

Et ideo sciendum, quod duo specialiter ad acquirendam caritatem necessaria sunt, et duo ad augmentum caritatis iam acquisitae.

Ad acquirendam igitur caritatem primum est diligens divini verbi auditio. Et hoc manifestum est satis ex his quae sunt apud nos. Audientes enim bona de aliquo, in eius dilectionem accendimur. Sic et dei verba audientes, accendimur in amorem ipsius. Psal. Cxviii, 140: ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.

Item Psal. Civ, 19: eloquium domini inflammavit eum. Et propterea illi duo discipuli divino amore aestuantes dicebant, Luc. XXIV, 32: nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? unde et Act. X, legitur, quod praedicante Petro, spiritus sanctus in auditores divini verbi cecidit.

Et hoc frequenter accidit in praedicationibus, quod qui duro corde accedunt, propter verbum praedicationis ad divinum amorem accenduntur.

Secundum est bonorum continua cogitatio. Psal. XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me. Si ergo vis divinum amorem consequi, mediteris bona. Durus enim nimis esset qui divina beneficia quae consecutus est, pericula etiam quae evasit, et beatitudinem quae sibi a deo repromittitur, cogitans, ad divinum amorem non accenderetur. Unde Augustinus: durus est animus hominis, qui etsi dilectionem nolit impendere, saltem non velit rependere.

Et universaliter, sicut cogitationes malae destruunt caritatem, ita bonae eam acquirunt, nutriunt et conservant. Unde iubemur Isai. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Sap. I, 3: perversae cogitationes separant a deo.

Sunt autem et duo quae habitam caritatem augent.

Primum est cordis separatio a terrenis.

Cor enim perfecte in diversa ferri non potest. Unde nullus valet deum et mundum diligere. Et ideo quanto magis ab amore terrenorum noster animus elongatur, tanto magis firmatur in dilectione divina.

Unde Augustinus dicit in Lib. 83 quaest.: caritatis venenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas: quia radix omnium malorum est cupiditas. Quisquis igitur caritatem nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus.

Est autem cupiditas amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius imminuendae initium est deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Et propter hoc ordinatae fuerunt religiones, in quibus et per quas a mundanis et corruptibilibus animus trahitur, et erigitur ad divina: quod signatur II Mac. I, 22, ubi dicitur: refulsit sol, qui prius erat in nubilo.

Sol, idest intellectus humanus, est in nubilo, quando deditus est terrenis; sed refulget, quando a terrenorum amore elongatur et retrahitur. Tunc enim splendet, et tunc divinus amor in eo crescit.

Secundum est firma patientia in adversis. Manifestum est enim quod quando gravia pro eo quem diligimus, sustinemus, amor ipse non destruitur, immo crescit. Cant. VIII, 7: aquae multae (idest tribulationes multae) non potuerunt extinguere caritatem. Et ideo sancti viri qui adversitates pro deo sustinent, magis in eius dilectione firmantur; sicut artifex illud artificium magis diligit in quo plus laboravit. Et inde est quod fideles quanto plures afflictiones pro deo sustinent, tanto magis elevantur in amore ipsius. Gen.

VII, 17: multiplicatae sunt aquae (idest tribulationes) et elevaverunt arcam in sublime, idest ecclesiam, vel animam viri iusti.