DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 7

De quinto praecepto.

Non occides. Exod. XX, 13.

In lege divina, per quam ordinamur ad dilectionem dei et proximi, praecipitur non solum facere bonum, sed etiam declinare a malo. Inter alia autem maius malum quod possit fieri proximo, est occidere eum; et hoc prohibetur cum dicitur, non occides.

Circa quod praeceptum tripliciter est erratum.

Quidam enim dixerunt, quod non licet occidere etiam bruta animalia. Sed hoc falsum est, quia non est peccatum uti illis quae sunt subdita hominis potestati. Est etiam naturalis ordo quod plantae sint in nutrimentum animalium, et quaedam animalia in nutrimentum aliorum, et omnia in nutrimentum hominum. Gen. IX, 3: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Philosophus etiam dicit in politica, quod venatio est sicut iustum bellum. Apostolus I cor.

X, 25: omne quod in macello venit, manducate nihil interrogantes propter conscientiam.

Ergo, non occides homines.

Quidam dixerunt hic prohibitum esse homicidium hominis omnino.

Unde homicidas dicunt esse iudices saeculares, qui condemnant secundum leges aliquos. Contra quos dicit Augustinus, quod deus per hoc praeceptum non abstulit sibi potestatem occidendi: unde deut.

XXXII, 39: ego occidam, et vivere faciam.

Est ergo licitum illis qui mandato dei occidunt, quia tunc deus facit. Omnis enim lex mandatum dei est. Prov. VIII, 15: per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt. Et apostolus, Rom. XIII, 4: si malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat, dei enim minister est.

Moysi quoque dicitur, Exod. XXII, 18: maleficos non patieris vivere. Id enim quod licitum est deo, licitum est et ministris eius, per mandatum ipsius. Constat autem quod deus non peccat, cum sit auctor legum, infligendo mortem propter peccatum. Rom.

VI, 23: stipendia peccati mors. Ergo nec minister eius. Est ergo sensus: non occides propria auctoritate.

Alii vero dixerunt, quod per hoc quod dicitur, non occides, prohibetur non occidere alium; unde dicebant, quod licitum erat occidere seipsum. Sic enim invenitur de Samsone, iudic. XVI, et de catone, et de quibusdam virginibus quae se in flammas iniecerunt, sicut recitat Augustinus I de Civit. Dei. Sed ad hoc respondet Augustinus ibidem, dicens: qui se occidit, hominem utique occidit. Si ergo hominem non licet occidere, nisi auctoritate dei: ergo nec seipsum, nisi vel auctoritate dei, vel instinctu spiritus sancti, sicut dicitur de Samsone. Ergo non occides.

Sciendum est etiam, quod hominem occidere contingit multipliciter.

Primo manu. Isai. I, 15: manus vestrae sanguine plenae sunt: quod quidem est non solum contra caritatem qua praecipitur ut diligas proximum sicut teipsum: I ioan.

III, 15: omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem; verum etiam contra naturam: quia, ut dicitur eccli.

XIII, 19, omne animal diligit sibi simile.

Unde Exod. XXI, 12: qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Et hic quidem crudelior est lupo, de quo dicitur in 4 animalium, quod si lupo detur caro lupi, non comedit.

Item ore. Et hoc fit dando consilium alicui contra aliquem, provocando, accusando et detrahendo. Psal. LVI, 5: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

Tertio adiutorio. Prov. I, 15: fili mi, ne ambules cum eis... Pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

Item consensu. Rom. I, 32: digni sunt morte non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Consentis autem quodammodo, quando potes impedire: Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem; et iterum si vires suppetunt, sed dimittis negligentia vel avaritia. Ambrosius: pasce fame morientem: si non paveris, occidisti.

Et sciendum, quod aliqui occidunt solum corpus, de quo dictum est; alii animam, auferendo vitam gratiae, trahendo scilicet ad peccatum mortale.

Ioan. VIII, 44: ille homicida erat ab initio, inquantum scilicet traxit ad peccatum. Alii autem utrumque, et hoc dupliciter. Primo in destructione praegnantium: occiduntur enim pueri in corpore et in anima. Secundo interficiendo seipsum.

Non occides. Christus dat in evangelio, Matth. V, quandam doctrinam, quae est, quod iustitia nostra debet esse maior iustitia legis. Unde docet perfectius servari mandata legis a christianis quam Iudaei servaverunt. Et ratio huius est, quia maiori labore acquiritur maior merces. II Cor. IX, 6: qui parce seminat, parce et metet. In lege enim promittebantur temporalia et terrena: Isai. I, 19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; sed in lege nostra promittuntur caelestia et aeterna. Ergo iustitia, quae est observantia mandatorum, debet abundare, cum maior expectetur merces.

Inter alia autem praecepta facit mentionem de isto, dicens Matth. V, 21-22: audistis quod dictum est antiquis, non occides.

Ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, idest poena quam lex adiudicavit. Exod. XXI, 14, ubi dicitur: si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias; ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

Debet autem quilibet quinque modis ab ira cavere.

Primo ne cito provocetur. Iac. I, 19: sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

Et ratio est, quia ira peccatum est, et punitur a deo.

Sed nunquid omnis ira est contraria virtuti? circa hoc duplex est opinio.

Stoici enim dixerunt, quod nulla passio cadit in sapientem; immo volebant quod vera virtus esset in quiete mentis. Peripatetici autem dixerunt, quod ira cadit in sapientem, sed moderata: et est opinio verior.

Et patet primo auctoritate, quia in evangeliis invenimus istas passiones christo attributas, in quo fuit fontalis plenitudo sapientiae.

Secundo patet ratione: nam si omnes passiones virtuti contrarientur, essent aliquae potentiae animae quae essent frustra, immo quae essent homini in nocumentum, quia non haberent aliquos actus convenientes; et sic irascibilis et concupiscibilis frustra datae essent homini.

Et ideo dicendum est, quod aliquando ira est virtus, aliquando non.

Accipitur enim ira tripliciter.

Primo prout est in solo iudicio rationis absque commotione animi; et ista non dicitur proprie ira, sed iudicium. Sic enim dominus puniens malos, iratus dicitur.

Mich. VII, 9: iram domini portabo, quoniam peccavi ei.

Secundo accipitur prout est passio. Et ista est in appetitu sensitivo. Et est duplex: quia aliquando ordinatur ratione et continetur sub terminis rationis, quando scilicet quis irascitur quando debet et quantum debet et pro quo debet, et huiusmodi: et tunc est actus virtutis, et dicitur ira per zelum. Unde philosophus dicit, quod mansuetudo non est nullo modo irasci. Ista ergo ira non est peccatum.

Est et tertia ira quae refugit iudicium rationis: et ista semper est peccatum; sed aliquando veniale, aliquando est mortale: et hoc distinguitur ex eo quod ad iram incitat, quod aliquando est veniale, aliquando est mortale.

Mortale duplex: vel ex genere, vel ex circumstantiis. Homicidium autem videtur esse actus peccati mortalis ex suo genere, quia directe ordinatur contra praeceptum divinum. Et ideo consensus in homicidium est peccatum mortale ex genere: quia si actus est mortalis, et consensus in actus erit mortalis. Aliquando autem peccatum mortale est ex genere, sed tamen motus non est peccatum mortale, quia est sine consensu; sicut si ascendit motus concupiscentiae ad fornicandum, et non consentitur, non est peccatum mortale.

Similiter ira: est enim motus ad iniuriam illatam vindicandam: haec enim est proprie ira. Si ergo iste motus est taliter in passione, ita quod ratio deducatur, tunc est peccatum mortale; si autem usque ad consensum non pervertitur ratio, tunc est peccatum veniale. Si autem motus non sit ex genere peccatum mortale, tunc etsi consensus adhibeatur, non est peccatum mortale.

Quod ergo dicit, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio, intelligendum est de motu tendente in nocumentum, qui motus est peccatum mortale, ita quod sit ibi consensus. Eccli. Ult., 14: cuncta quae fiunt, adducet deus in iudicium pro omni errato, sive bonum sive malum.

Secunda ratio quare debemus non provocari cito ad iram, est, quia omnis homo diligit libertatem et odit servitutem.

Non est autem iracundus dominus sui ipsius. Prov. XXVII, 4: impetum concitati spiritus ferre quis poterit? et ibidem, 3: grave saxum et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior.

Secundo cavere debet ne diu in ira permaneat. Psal. IV, 5: irascimini, et nolite peccare; Ephes. IV, 26: sol non occidat super iracundiam vestram.

Et rationem huius assignat in evangelio dominus, dicens, Matth. V, 25: esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo, ne forte tradat te ministro, et in carcerem mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum quadrantem.

Tertio cavere debet ne in ira procedat.

Primo in corde, quod fit quando pervenit ad odium. Est enim differentia inter iram et odium, quia ira subita est, odium vero diuturnum; et ideo est mortale peccatum.

I Ioan. III, 15: qui odit fratrem suum, homicida est. Et ratio huius est, quia et se interficit spoliando se caritate, et alium.

Augustinus, in regula: lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Prov. XV, 18: vir iracundus provocat rixas. Gen.

XLIX, 7: maledictus furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura.

Quarto cavere debet ne procedat in verbo. Prov. XII, 16: fatuus statim indicat iram suam. Et potest indicare duobus modis; iniuriando scilicet, et superbe loquendo.

Quantum ad primum dicit dominus, Matth. V, 22: qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit Gehennae ignis. Qui autem dixerit, racha, reus erit Concilio. Prov. XV, 1: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.

Quinto cavere debet ne procedat in opere. In omni enim opere nostro duo debemus observare, scilicet facere iustitiam et misericordiam. Et ira utrumque impedit: ira enim viri iustitiam dei non operatur, ut dicitur Iac. I, 20: quamvis enim velit, tamen non potest. Unde philosophus quidam dixit cuidam qui eum offenderat: punirem te, nisi essem iratus.

Prov. XXVII, 4: ira non habet misericordiam, nec erumpens furor. Gen. XLIX, 6: in furore suo occiderunt virum.

Et propter hoc christus non solum docuit nos cavere ab homicidio, sed ab ira. Bonus enim medicus non tantum tollit malum quod apparet, sed etiam radicem removet infirmitatis, ne scilicet recidivet: et ideo vult nos abstinere a principiis peccatorum, et ita ab ira, quae est principium homicidii.