DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 11

De nono praecepto.

Non concupisces rem proximi tui. Exod. XX, 17.

Haec est differentia inter legem divinam et mundanam: quia lex mundana iudicat facta et dicta; divina autem non haec tantum, sed etiam cogitata. Et ratio huius est, quia illa est per homines, qui iudicant ea quae apparent exterius; sed divina est a deo, qui exterius interiusque conspicit. Psal. Lxxii, 26: deus cordis mei.

I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris sunt, deus autem intuetur cor.

Dictum est autem de praeceptis quae pertinent ad dicta et facta; nunc ergo dicendum est de cogitatis. Nam apud deum voluntas pro facto reputatur: unde non concupisces; idest, non solum non auferas facto, sed nec etiam rem proximi tui concupisces.

Et hoc propter multa.

Primo propter concupiscentiae infinitatem. Concupiscentia enim quid infinitum est. Quilibet autem sapiens debet intendere finem aliquem, immo nullus debet ire per viam infinitam. Eccle. V, 9: avarus non implebitur pecunia. Isai. V, 8: vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Et quod concupiscentia nunquam satietur, ratio est, quia cor hominis factum est ad recipiendum deum. Unde Augustinus, in I confess.: fecisti nos domine ad te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Id ergo quod minus deo est, ipsum implere non potest. Psal. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum.

Secundo quia aufert quietem, quae multum est delectabilis. Semper enim cupidi soliciti sunt acquirere non habita, et habita custodire. Eccle. V, 11: saturitas divitis non sinit eum dormire.

Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Et ideo christus, Luc. VIII, divitias spinis assimilavit, ut dicit Gregorius.

Tertio quia causat in divitiis inutilitatem. Facit enim divitias esse non utiles nec sibi nec aliis: non enim utuntur eis nisi conservando. Eccli. XIV, 3: viro cupido et tenaci sine ratione est substantia.

Quarto, quia tollit iustitiae aequitatem. Exod. XXIII, 8: ne accipias munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum. Eccli. XXXI, 5: qui autem diligit, non iustificabitur.

Quinto, quia necat caritatem proximi: quia, secundum Augustinum, quanto magis habet quis de caritate, tanto minus de cupiditate; et e converso, eccli.

VII, 20: neque fratrem carissimum auro spreveris; et caritatem dei: quia sicut nemo potest duobus dominis servire, ita neque deo et mammonae, ut dicitur Matth. VI.

Sexto, quia producit omnem iniquitatem. Est enim radix omnium malorum, secundum apostolum, ut dicitur I Tim. VI. Et ideo si in corde radicata est, et homicidium et furtum et omnia mala operatur. Et ideo dicit apostolus, I Tim. VI, 9-10: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem: radix enim omnium malorum est cupiditas.

Et nota, quod cupiditas tunc est peccatum mortale, quando sine ratione concupiscitur res proximi; sed quando rationabiliter, veniale.