DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 5

De tertio praecepto.

Memento ut diem sabbati sanctifices. Exod. XX, 8.

Hoc est tertium mandatum legis, et convenienter. Primo enim debemus deum venerari corde: unde praecipitur quod non colatur nisi unus deus: unde non habebis deos alienos coram me.

Secundo ore: unde non assumes nomen domini dei tui in vanum. Tertio opere: et hoc est: memento ut diem sabbati sanctifices. Voluit enim ut esset certus dies in quo intenderent homines ad servitium dei.

Habetur autem hoc praeceptum quinque rationibus.

Primo enim datum fuit ad destructionem erroris. Praevidit enim spiritus sanctus quod futuri erant aliqui dicturi mundum semper fuisse. II Petr. III, 3-5: venient in novissimis diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: ubi est promissio aut adventus eius? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.

Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua, et per aquam consistens dei verbo. Voluit ergo deus ut custodiretur unus dies in memoriam quod deus omnia creaverat in sex diebus, et in septimo quievit a novis creaturis condendis.

Et hanc rationem ponit dominus in lege, dicens: memento ut diem sabbati sanctifices.

Sed Iudaei in memoriam primae creationis colebant sabbatum; christus autem veniens fecit novam creationem. Per primam enim homo terrenus, per secundam homo caelestis effectus est. Gal. VI, 15: in christo iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura.

Et haec nova creatura est per gratiam, quae incepit in resurrectione. Rom. VI, 4-5: quomodo christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus. Et quia resurrectio facta est in dominica, ideo celebramus illum diem, sicut Iudaei sabbatum propter primam creationem.

Secundo datum fuit ad instructionem fidei redemptoris. Caro enim christi in sepulcro corrupta non fuit: unde dicit Psal. XV, 9: caro mea requiescat in spe; item, ibidem 10: non dabis sanctum tuum videre corruptionem. Unde voluit sabbatum observari, ut sicut sacrificia significabant mortem christi, ita quies sabbati requiem carnis eius. Sed nos ista sacrificia non servamus, quia adveniente re et veritate, debet cessare figura, sicut adveniente sole cessat umbra; servamus tamen in veneratione virginis gloriosae, in qua remansit tota fides tali die in morte christi.

Tertio datum fuit ad roborandum sive figurandum veritatem promissionis.

Promittitur enim nobis quies. Isai.

XIV, 3: et erit in die illa, cum requiem dederit tibi deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura qua ante servisti; item ibid. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta.

Et nota, quod expectamus requiem de tribus: de labore praesentis vitae, de tentationum concussione, et de diaboli servitute. Hanc christus repromisit venientibus ad se, dicens, Matth. XI, 28-30: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis; et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris: iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Invenimus autem quod dominus operatus est sex diebus, et in septimo quievit: quia primo oportet facere opera perfecta. Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Plus enim incomparabiliter excedit tempus aeternitatis totum tempus praesens, quam mille anni diem unum.

Quarto datum fuit hoc praeceptum ad inflammationem amoris. Sap.

IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et ideo homo semper ad terrena inferius tendit, nisi conetur erigere se ab eis. Et ideo oportet habere certum tempus ad hoc. Unde aliqui toto tempore hoc faciunt: Psal. XXXIII, 2: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo; apostolus, I Thess. V, 17: sine intermissione orate: et hi continue sabbatum habent. Aliqui hoc faciunt in aliqua parte temporis: Psal. Cxviii, 164: septies in die laudem dixi tibi. Alii, ne omnino alienarentur a deo, oportuit quod haberent aliquem diem determinatum, ne nimis tepescat in eis amor dei. Isai.

LVIII, 13-14: si vocaveris sabbatum delicatum...

Tunc delectaberis super domino.

Iob. XXII, 26: tunc super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad deum faciem tuam.

Non enim ad ludendum ordinatur talis dies, sed ad laudandum et orandum dominum deum. Unde Augustinus dicit, quod minus malum est tali die arare, quam ludere.

Quinto datum fuit ad opera pietatis respectu subiectorum. Aliqui enim crudeles sibi et suis, non cessant continue operari propter lucrum; et hoc habent Iudaei maxime, quia avarissimi sunt. Deut.

V, 12-14: observa diem sabbati... Ut requiescat servus tuus et ancilla tua, sicut et tu; et post: non faciens in eo quidquam operis tu et filius et filia, servus et ancilla, bos et asinus et omne iumentum tuum, ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu.

Propter praedicta ergo praedictum mandatum datum fuit.

Memento ut diem sabbati sanctifices. Dictum est, quod sicut Iudaei celebrant sabbatum, sic nos christiani dominicam, et alia principalia festa. Videamus ergo quomodo ista servare debemus.

Et sciendum, quod non dicit, custodi sabbatum, sed memento ut diem sabbati sanctifices.

Sanctum autem accipitur duobus modis. Aliquando enim est sanctum idem quod purum. Apostolus, I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis.

Aliquando dicitur sanctum res consecrata ad cultum dei, ut locus, tempus, vestes et vasa sacra. Istis ergo duobus modis debemus festa celebrare; quia et pure, et mancipando se divino servitio.

In isto ergo praecepto duo considerantur.

Primo quidem in festo quid cavendum sit; secundo quid faciendum.

Debemus autem cavere tria. Primo corporalem operam. Ier. XVII, 22: sanctificabis sabbatum, ut non facias in eo opus servile; unde et in lege dicitur, lev.

XXIII, 25: omne opus servile non facietis in eo. Opus autem servile est opus corporale: nam opus liberum est animae, sicut intelligere et huiusmodi; ad quod opus homo constringi non potest.

Sed sciendum, quod opera corporalia possunt fieri in sabbato propter quatuor.

Primo propter necessitatem. Unde dominus excusavit discipulos evellentes spicas in sabbato, ut dicitur Matth. XII. Secundo propter ecclesiae utilitatem. Unde dicitur in evangelio ibid., quod sacerdotes faciebant omnia quae erant necessaria in templo in die sabbati. Tertio propter proximi utilitatem.

Unde dominus curavit in die sabbati habentem manum aridam, et confutavit Iudaeos reprehendentes eum, ponens exemplum de ove, ibid.. Quarto propter superioris auctoritatem. Unde dominus praecepit Iudaeis ut circumciderent in die sabbati, ut dicitur Ioan. VII.

Secundo debemus cavere culpam. Ier. XVII, 21: custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati. Onus autem animae vel pondus malum est peccatum: Psal. XXXVII, 5: sicut onus grave gravatae sunt super me. Peccatum autem opus servile est: quia, ut dicitur Ioan. VIII, 34, qui facit peccatum, servus est peccati. Unde cum dicitur, omne opus servile non facietis in eo, potest intelligi de peccato: et ideo contra praeceptum hoc facit quis, quando in sabbato peccat, quia operando et peccando deus offenditur. Isai. I, 13-14: sabbatum et festivitates alias non feram. Et quare? quia iniqui sunt coetus vestri. Calendas vestras et solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta.

Tertio debemus cavere negligentiam, Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas. Hieronymus, ad rusticum: semper aliquid boni operis facito, ut te diabolus inveniat occupatum. Et ideo non est bonum custodire nisi principalia festa, si in aliis debeat homo esse otiosus.

Psal. Xcviii, 4: honor regis iudicium diligit, scilicet discretionem. Unde I Mach. II, dicitur, quod Iudaei quidam occultati erant, et inimici irruerunt super eos, qui credentes quod se non possent in sabbato defendere, victi et occisi sunt. Ita accidit multis qui otiosi sunt in festis. Thren. I, 7: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. Sed tales debent facere sicut illi Iudaei fecerunt: unde I Mach. II, 41, dicitur: quicumque venerit ad nos in bello in die sabbatorum, pugnemus adversus eum.

Memento ut diem sabbati sanctifices.

Sicut dictum est, homo diem festum debet sanctificare: et dictum est, quod sanctum dicitur duobus modis: quia et quod mundum est, et quod deo consecratum est. Item dictum est a quibus tali die abstinere debemus. Nunc dicendum est in quibus occupari debemus: et sunt tria.

Primo in faciendis sacrificiis. Unde Num. XXVIII, dicitur, quod deus praecepit quod quolibet die unus agnus mane, et alius vespere debeat offerri; sed in sabbato debent duplicari. Et significat quod in sabbato debemus offerre deo sacrificium, et de omnibus quae habemus. I paralip.

XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manibus tuis accepimus, dedimus tibi.

Unde primo debemus ultro offerre animam nostram, dolendo de peccatis: Psal. I, 19: sacrificium deo spiritus contribulatus, et orando pro beneficiis: Psal. Cxl, 2: dirigatur, domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo. Factus est enim dies festus ad habendam spiritualem laetitiam, quam facit oratio: unde et tali die multiplicari debent preces.

Secundo corpus nostrum affligere, et hoc ieiunando: Rom. XII, 1: obsecro vos per misericordiam dei, ut exhibeatis membra vestra hostiam viventem deo, sanctam; laudando: Psal. XLIX, 2: sacrificium laudis honorificabit me: unde in tali die cantus multiplicantur.

Tertio res tuas sacrificare, et hoc dando eleemosynas. Hebr. XIII, 16: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci: talibus enim hostis promeretur deus; et hoc in duplo magis quam in aliis diebus, quia tunc est communis laetitia. Nehem. VIII, 10: mittite partes his qui non paraverunt sibi, quia sanctus dies domini est.

Secundo in verborum dei studiis, sicut et Iudaei faciunt hodie. Act.

XIII, 27: voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur. Unde et christiani, quorum iustitia debet esse perfectior, debent tali die convenire ad praedicationes et ad officium ecclesiae. Ioan. VIII, 47: qui ex deo est, verba dei audit; item loqui utilia: apostolus, Ephes. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus, ad aedificationem.

Ista enim duo utilia sunt animae peccatoris, quia immutant cor eius in melius.

Ierem. XXIII, 29: verba mea sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens petram.

Contrarium autem accidit etiam in perfectis non loquentibus utilia, vel audientibus.

Apostolus, I Cor. XV, 33-34: corrumpunt bonos mores colloquia mala. Evigilate iusti, et nolite peccare; et psal.

Cxviii, 11: in corde meo abscondi eloquia tua. Eloquium enim et instruit ignorantem: Psal. Eodem, 105: lucerna pedibus meis verbum tuum; et inflammat tepescentem: Psal. Civ, 19: eloquium domini inflammavit eum.

Tertio in divinorum exercitiis.

Hoc autem perfectorum est. Psal. XXXIII, 9: vacate et videte quoniam suavis est dominus. Et hoc propter quietem animae.

Sicut enim corpus fatigatum quietem desiderat, ita et anima. Locus autem animae deus est: Psal. XXX, 3: esto mihi in deum protectorem, et in locum refugii. Hebr.

IV, 9-10: itaque relinquitur sabbatismus populo dei: qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis deus. Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, quiescam cum illa.

Sed antequam ad hanc quietem perveniat anima, oportet tres quietes praecedere.

Prima ab inquietudine peccati.

Isai. LVII, 20: cor autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.

Secunda a passionibus carnis; quia caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut dicitur Gal. V.

Tertia ab occupationibus mundi. Luc. X, 41: martha, martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Et tunc post haec anima libere quiescit in deo. Isai. LVIII, 13-14: si vocaveris sabbatum delicatum tunc delectaberis super domino.

Propterea sancti omnia dimiserunt; quia haec est pretiosa margarita, quam qui invenit homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit eam, ut dicitur Matth. XIII.

Haec enim requies vita aeterna, et delectatio aeterna est. Psal. Cxxxi, 14: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam: ad quam nos perducat.