DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 10

De octavo praecepto.

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Exod. XX, 16.

Prohibuit iam dominus, quod nullus iniurietur proximo suo opere; nunc autem praecipit quod non iniurietur verbo; et hoc est: non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. Hoc autem potest esse dupliciter: vel in iudicio, vel in communi locutione.

In iudicio autem tribus modis, secundum quod tres personae possunt facere contra hoc praeceptum.

Prima persona, scilicet accusantis falso.

Lev. XIX, 16: non eris criminator nec susurro in populo. Et nota, quod sicut non debes dicere falsum, ita non debes tacere verum. Matth. XVIII, 15: si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum.

Item persona testificantis mentiendo.

Prov. XIX, 5: testis falsus non erit impunitus. Hoc enim praeceptum includit omnia praecedentia: quia aliquando talis est homicida, aliquando fur etc.. Debent autem isti puniri poena, de qua dicitur, Deut. XIX, 18, 19, 21: cum diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit...p non misereberis eius, sed animam (idest vitam) pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges; et Prov. XXV, 18: iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

Item persona iudicis male sententiando.

Lev. XIX, 15: non iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.

In communi locutione peccant aliquando contra hoc praeceptum quinque genera hominum.

Scilicet detractores. Rom. I, 30: detractores deo odibiles. Dicit enim, deo odibiles, quia nihil est ita carum homini sicut fama. Eccle. VII, 2: melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa. Prov.

XXII, 1: melius est nomen bonum quam divitiae multae. Detractores autem auferunt hoc. Eccle. X, 11: si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Unde si famam non restituant, salvari non possunt.

Item qui detractores libenter audit. Eccli. XXVIII, 28: sepi aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire, et ori facito Ostia, et seras auribus tuis. Non debet autem homo tales libenter audire: quinimmo debet detrahenti ostendere vultum tristem et torvum. Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

Item susurratores, qui scilicet recitant quidquid audiunt. Prov. VI, 16: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius: (scilicet) eum qui seminat inter fratres discordias. Eccli.

XXVIII, 15: susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes; et multa quae sequuntur.

Item blanditores, idest adulatores.

Psal. X, 3: laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.

Isai. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Psal. Cxl, 5: corripiet me iustus in misericordia, et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.

Item murmuratores; et hoc maxime abundat in subditis. I Cor. X, 10: neque murmuraveritis. Sap. I, 11: custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest.

Prov. XXV, 15: patientia lenietur princeps, et lingua mollis constringet duritiem.

Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. In hac prohibitione prohibetur omne mendacium. Eccli.

VII, 14: noli velle mentiri omne mendacium; assiduitas enim illius non est bona. Et hoc propter quatuor.

Primo propter diaboli assimilationem.

Talis enim efficitur diaboli filius. Nam homo ex verbis suis cognoscitur de qua regione et patria sit: nam et loquela tua manifestum te facit, ut dicitur matth.

XXVI, 73. Item homines quidam sunt de genere diaboli, et dicuntur diaboli filii, qui scilicet loquuntur mendacium: quia diabolus mendax est, et pater eius, ut dicitur Ioan. VIII. Ipse enim mentitus est, gen.

III, 4: nequaquam moriemini. Quidam vero filii dei, qui scilicet veritatem loquuntur, quia deus veritas est.

Secundo propter societatis dissolutionem.

Homines enim simul vivunt: quod esse non posset, si simul verum non dicerent. Apostolus, Ephes. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

Tertio propter famae amissionem.

Qui enim assuescit mendaciis, non creditur sibi, etiam si verum dicat. Eccli.

XXXIV, 4: ab immundo quid mundabitur: et a mendace quid verum dicetur? quarto propter animae perditionem.

Occidit enim homo mendax animam suam. Sap. I, 11: os quod mentitur, occidit animam. Psal. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium. Unde patet quod est peccatum mortale.

Unde advertas, quia ipsorum mendaciorum quoddam est mortale, quoddam veniale.

Mortale autem est mentiri in his quae sunt fidei; quod pertinet ad praeclaros magistros et praedicatores: et hoc gravius omnibus aliis speciebus mendacii: II petr.

II, 1: in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis. Et aliqui aliquando talia dicunt, ut videantur scire: Isai. LVII, 4: super quem lusistis, super quem dilatastis os, et eiecistis linguam? nunquid non vos filii scelesti, semen mendax? item aliquando mentiuntur aliqui in damnum proximi. Col. III, 9: nolite mentiri invicem.

Et haec duo mendacia mortalia sunt.

Aliqui autem mentiuntur pro seipsis; et hoc multipliciter.

Aliquando ex humilitate. Et hoc in confessione quandoque: de quo ait Augustinus: sicut cavendum est ne homo taceat quod fecit, ita ne dicat quod non fecit. Iob XIII, 7: nunquid deus indiget vestro mendacio? Eccli. XIX, 23: est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo; et est iustus qui se nimium submittit a multa humilitate.

Aliqui ex verecundiae levitate, cum scilicet quis credit verum dicere, et dicit falsum; et hoc advertens verecundatur retractare.

Eccli. IV, 30: non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis confundere.

Aliqui ex utilitate, quando volunt aliquid adipisci, vel ab aliquo evadere. Isai.

XXVIII, 15: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Prov. X, 4: qui nititur mendaciis, hic pascit ventos.

Aliqui propter alterius commodum, quando scilicet volunt aliquem a morte vel periculo vel damno aliquo liberare: et hoc cavendum est, sicut dicit Augustinus.

Eccli. IV, 26: non accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.

Aliqui propter ludum: et hoc cavendum, ne propter consuetudinem ducat ad mortale.

Sap. IV, 12: fascinatio nugacitatis obscurat bona.