DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 4

De secundo praecepto.

Non assumes nomen domini dei tui in vanum. Exod. XX, 7.

Hoc est secundum praeceptum legis: et sicut non est nisi unus deus quem debemus colere, ita non est nisi unus quem debemus maxime venerari. Et primo quantum ad nomen: unde non assumes nomen domini dei tui in vanum.

Sciendum, quod vanum dicitur tripliciter.

Aliquando enim dicitur falsum.

Psal. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Assumis ergo nomen dei in vanum, quando assumis illud ad confirmationem falsitatis. Zach. VIII, 17: iuramentum mendax ne diligatis; ibidem XIII, 3: non vives, quia locutus es mendacium in nomine domini.

Talis autem facit iniuriam deo, sibi ipsi, et omnibus hominibus.

Deo quidem, quia cum iurare per deum nihil aliud sit nisi invocare eius testimonium, cum iuras falsum: aut credis deum nescire verum, et sic ponis ignorantiam in deo, cum tamen omnia nuda et aperta sint oculis eius, ut dicitur ad Hebr. IV; aut quod diligat mendacium, cum tamen odiat ipsum: Psal. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium; aut derogas potentiae, quasi non possit de eo punire.

Item facit iniuriam sibi ipsi: obligat enim se iudicio dei. Nihil est autem aliud dicere, per deum ita est, nisi quod deus puniat me, si non est ita.

Item iniuriatur aliis hominibus. Nulla enim inter aliquos societas durare potest, nisi credant sibi invicem. Dubia autem iuramentis confirmantur. Hebr. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est iuramentum.

Iniuriatur ergo deo, crudelis est sibi, et noxius et hominibus.

Aliquando dicitur vanum, inutile. Psal. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et ideo confirmando vanitatem assumitur nomen dei in vanum.

In veteri enim lege prohibitum fuit ut non iuraretur falsum: Deut. V, 11: non usurpabis nomen dei tui frustra. Sed christus prohibuit non nisi in necessitate iurare; et ideo dicitur Matth. V, 33-34: audistis quia dictum est antiquis, non iurabis. Ego autem dico vobis: nolite iurare omnino. Et huius ratio est, quia in nulla parte ita fragiles sumus sicut in lingua: quia eam nullus domare potuit, sicut dicitur Iac. III, et ideo de levi posset homo deierare. Matth.

V, 37: sit sermo vester, est est, non non; et iterum, vers. 34: ego autem dico vobis: nolite iurare omnino.

Et nota, quod iuramentum est sicut medicina, quae non semper accipitur, sed in necessitate. Et ideo, ut dicitur Matth. V, 37, quod his amplius est, a malo est. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum: multi enim casus in illa. Nominatio vero dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum ne admiscearis: quoniam non eris immunis ab eis.

Aliquando autem dicitur vanum, peccatum vel iniustitia. Psal. IV, 3: filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem? qui ergo iurat pro peccato faciendo, assumit nomen dei sui in vanum. Iustitiae vero partes sunt facere bonum, et dimittere malum. Si ergo iuras facere furtum, vel aliud huiusmodi, hoc contra iustitiam est: et quamvis non sit servandum hoc iuramentum, tamen sic iurans periurus est. Talis fuit Herodes contra ioannem, Marc. VI. Similiter contra iustitiam facit qui iurat non facere bonum, sicut non intrare ecclesiam vel religionem: et hoc etiam iuramentum non est servandum, et tamen periurus est iurans.

Non est ergo iurandum de falso, non de inutili, non etiam de iniustitia: et ideo dicitur Ier. IV, 2: et iurabis, vivit dominus, in veritate et in iudicio et in iustitia.

Vanum dicitur aliquando fatuum: Sap. XIII, 1: vani sunt omnes homines in quibus non est scientia dei. Qui ergo accipiunt nomen dei stulte, sicut blasphemi, assumunt nomen dei in vanum.

Lev. XXIV, 16: qui blasphemaverit nomen domini, morte morietur.

Non assumes nomen domini dei tui in vanum. Sciendum, quod nomen dei sumitur ad sex.

Primo quidem ad dicti confirmationem sicut in iuramento. Et in hoc confitemur quod prima veritas non est nisi in deo.

In hoc autem fit reverentia deo: unde in lege praecipitur, Deut. VI, quod non iuretur nisi per deum. Contrarium faciunt qui aliter iurant. Exod. XXIII, 13: non iurabis per nomina deorum exterorum.

Et quamvis aliquando iuretur per creaturas, tamen sciendum, quod in omnibus his non iuratur nisi per deum. Cum enim iuras per animam tuam vel caput tuum, idem est quod eam obligare poenae infligendae a deo. Apostolus, II Cor. I, 23: testem deum invoco in animam meam.

Item cum iuras per evangelium, iuras per deum, qui dedit evangelium: et ideo peccant qui iurant per deum de facili, aut per evangelium.

Secundo sumitur ad sanctificationem.

Baptismus enim sanctificat. Apostolus, I Cor. VI, 11: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri iesu christi. Hoc autem non habet virtutem nisi in invocatione trinitatis. Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum invocatum est super nos.

Tertio sumitur ad adversarii expulsionem. Unde ante baptismum abrenuntiatur diabolo. Isai. IV, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufert opprobrium nostrum. Et ideo si redis ad peccata, nomen dei sumitur in vanum.

Quarto sumitur ad eiusdem nominis confessionem. Apostolus, Rom. X, 14: quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt? et iterum, vers. 13: omnis enim quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit.

Confitemur autem primo ore ad manifestandum gloriam dei. Isai. XLIII, 7: omnis qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Ergo si dicis aliquid contra gloriam dei, assumis nomen dei in vanum.

Confitemur secundo opere, cum ea operamur quae gloriam dei manifestant.

Matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Contrarium faciunt quidam, de quibus dicit apostolus, Rom. II, 24: nomen dei per vos blasphematur inter gentes.

Quinto assumitur ad defensionem.

Prov. XVIII, 10: turris fortissima nomen domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur. Marc. Ult., 17: in nomine meo Daemonia eiicient. Act. IV, 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

Sexto sumitur ad operis completionem.

Apostolus, Col. III, 17: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine domini nostri iesu christi facite. Psal. Cxxiii, 8: adiutorium nostrum in nomine domini. Sed quia aliquando aliquis indiscrete incipit, sicut accidit in voto quod non adimpletur, tunc etiam in vanum nomen domini assumitur.

Unde Eccli. V, 3: si quid vovisti deo, ne moreris reddere. Psal. Lxxv, 12: vovete et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu eius affertis munera. Displicet enim ei infidelis et stulta promissio, Eccli. V, 3.