DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 6

De quarto praecepto.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam dominus deus tuus dabit tibi. Exod. XX, 12.

Perfectio hominis consistit in dilectione dei et proximi. Et ad dilectionem dei pertinent tria praecepta quae scripta fuerunt in prima tabula; ad dilectionem vero proximi septem quae sunt in secunda tabula. Sed, sicut dicitur I Ioan. III, non debemus diligere verbo neque lingua, sed opere et veritate. Homo enim sic diligens debet duo facere: scilicet fugere malum, et facere bonum. Unde quaedam sunt in praeceptis inducentia ad bonum, alia autem sunt prohibentia facere malum.

Et sciendum, quod cavere a malo faciendo est in potentia nostra; sed facere cuilibet bonum non possumus: et ideo dicit beatus Augustinus, quod nos omnes debemus diligere, sed non omnibus tenemur benefacere. Sed inter omnes debemus benefacere coniunctis nobis: quia, si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, infidelis est, I ad tim.

V, 8. Inter omnes autem propinquos sunt nobis propinquiores pater et mater; et ideo dicit Ambrosius: primo debemus diligere deum; secundo patrem et matrem; et hoc est quod dicit: honora patrem tuum et matrem tuam.

Et huiusmodi rationem reddit philosophus, qui dicit, quod ex magno beneficio recepto ab eis non possumus eis respondere ex aequali: et ideo bene potest pater offensus expellere filium, sed non e converso.

Dant autem parentes filio tria.

Primo stabilimentum quoad esse. Eccli.

VII, 29: honora patrem tuum, et gemitus matris tuae non obliviscaris. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses.

Secundo nutrimentum sive fulcimentum quoad necessaria vitae. Nudus enim intrat filius in hunc mundum, ut dicitur Ioan. I, sed a parentibus sustentatur.

Tertio documentum. Hebr. XII, 9: patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus.

Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos.

Et debent parentes dare duo documenta filiis, et cito: quia, ut dicitur Prov. XXII, 6, adolescens iuxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea; et Thren. III, 27: bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Et sunt illa quae docuit tobias filium suum tobiae IV, scilicet timorem domini, et abstinere ab omni peccato. Et hoc est contra illos qui delectantur in malitiis filiorum.

Sed, sicut dicitur Sap. IV, 6, ex iniquis omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes. Unde deus punit peccatum in filio, ut dicitur Exod. XX.

Igitur filii a parentibus habent esse, nutrimentum et disciplinam. Et quia esse habemus ab eis, debemus magis revereri quam dominos, a quibus solum res, praeterquam deum, a quo habemus animam.

Eccli. III, 8-10: qui timet dominum, honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, in opere et sermone, et omni patientia. Honora patrem tuum et matrem tuam, ut superveniat tibi benedictio a deo.

Et in hoc etiam honoras teipsum: quia, sicut dicitur Eccli. III, 13, gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore.

Item quia dant nobis nutrimentum in pueritia, et nos debemus eis dare in senectute. Eccli. III, 14-15: fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius; et si defecerit sensu, veniam da; et ne spernas eum in tua virtute.

Quam malae famae est qui derelinquit patrem.

Et est maledictus a deo qui exasperat matrem.

Ad confusionem illorum qui contra faciunt, ponit cassiodorus in epistolis, Lib. 2, quod ciconiae cum parentes earum pennas, senio cogente, laxaverunt, nec ad proprios cibos idonei possunt inveniri, plumis suis genitorum membra foventes, escis corpora laxa reficiunt, et pia vicissitudine iuvenes reddunt quod a parentibus parvuli susceperunt.

Item tertio quia docuerunt nos, debemus eis obedire. Coloss. III, 20: filii obedite parentibus vestris per omnia, nisi scilicet in his quae sunt contra deum. Hieronymus, ad Heliodorum: solum pietatis genus in hac re esse crudelem. Luc. XIV, 26: si quis non odit patrem suum et matrem...

Non potest meus esse discipulus. Deus enim verior pater est. Deut. XXXII, 6: nunquid non ipse est pater tuus, qui possedit et fecit et creavit te? honora patrem tuum et matrem tuam. Inter omnia praecepta huic tantum adiungitur: ut sis longaevus super terram. Et ratio huius est, ne credatur non deberi praemium honorantibus parentes, quia est naturale.

Sed sciendum, quod honorantibus parentes quinque desiderabilia promittuntur.

Et primum est gratia in praesenti, et gloria in futuro, quae maxime desiderantur.

Eccli. III, 9: honora patrem tuum, ut superveniat tibi benedictio a deo, et benedictio illius in novissimo maneat. Contrarium debetur maledicentibus; et etiam in lege maledicuntur a deo, ut dicitur Deut. XXVII; et Luc. XVI, 10, dicitur: qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.

Sed vita naturalis quasi nihil est in comparatione ad vitam gratiae. Si ergo non recognoscis beneficium vitae naturalis quam habes a parentibus, indignus es vita gratiae quae maior est, et per consequens vita gloriae, quae maxima est.

Secundum desiderabile est vita: unde ut sis longaevus super terram.

Dicitur Eccli. III, 7: qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. Et nota, quod vita longa est quando est plena: quae non mensuratur tempore, sed actione, secundum philosophum. Tunc autem plena est vita quando est virtuosa. Et ideo virtuosus et sanctus diu vivit, quamvis cito moriatur corporaliter. Ideo dicitur Sap. IV, 13-14: consummatus in brevi, explevit tempora multa: placita enim erat deo anima illius.

Optime autem mercatur ille qui tantum facit una die quantum alius in uno anno.

Et nota, quod aliquando accidit quod longior vita causa est mortis corporalis et spiritualis, sicut accidit Iudae. Praemium ergo est vita corporalis.

Sed contrarium, scilicet mortem, acquirunt illi qui iniuriantur parentibus.

Habemus enim ab eis vitam, sicut milites a rege feudum; et ideo sicut dignum est quod illi amittant pro proditione feudum, ita isti propter iniuriam illatam parentibus vitam. Prov. XXX, 17: oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, suffodiant eum corvi de torrentibus et comedant eum filii aquilae. Per filios aquilae intelliguntur reges et principes, per corvos officiales; et si aliquando non puniuntur corporaliter, mortem tamen spiritualem effugere non possunt.

Propterea pater non debet potestatem multam dare filiis. Eccli. XXXIII, 21: dum adhuc superes, et aspiras, non immutet te omnis caro; item, ibid. 20: filio, mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua, et ne dederis illis possessionem in vita tua ne forte poeniteat te.

Tertium est habere filios sibi gratos et acceptos. Naturaliter enim pater thesaurizat filiis, sed non e converso. Eccli.

III, 6: qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis. Matth. VII, 2: in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.

Quartum est habere famam laudabilem. Eccli. III, 13: gloria hominis ex honore patris sui; et iterum, 18, quam malae famae est qui derelinquit patrem.

Quintum est habere divitias.

Eccli. III, 11: benedictio patris firmat domos filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta.

Honora patrem tuum et matrem tuam. Notandum, quod non solum dicitur aliquis pater ratione carnalis generationis; sed quibusdam aliis rationibus aliqui dicuntur patres, et cuilibet eorum debetur aliqua reverentia.

Dicuntur enim patres apostoli et alii sancti per doctrinam et exemplum fidei.

Apostolus, I Cor. IV, 15: nam si decem millia paedagogorum habeatis in christo, sed non multos patres: nam in christo iesu per evangelium ego vos genui. Et ideo dicitur Eccli. XLIV, 1: laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua: laudemus autem non ore, sed imitatione. Et hoc fit, si non invenitur in nobis contrarium eius quod laudamus. Hebr. XIII, 7: mementote praepositorum vestrorum... Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.

Dicuntur etiam praelati patres; et isti venerandi sunt, sunt enim dei ministri.

Luc. X, 16: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et ideo debemus eos honorare obediendo: apostolus, Hebr. XIII, 17: obedite praepositis vestris, et subiacete eis; et decimas praebendo: Prov. III, 9: honora dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.

Item reges et principes: IV reg.

V, 13: pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras: qui dicuntur patres, quia debent intendere bonum populi. Et istos honoramus per subiectionem: Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Et hoc non solum timore, sed amore; nec solum propter rationem, sed etiam propter conscientiam.

Et ratio huius est, quia, secundum apostolum ibidem, omnis potestas a deo est; et ideo reddendum est debitum; quia cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem, Rom. XIII, 7. Prov. XXIV, 21: time dominum, fili mi, et regem.

Item benefactores. Eccli. IV, 10: esto pupillis misericors ut pater: est enim proprium patris benefacere filiis. Et ideo tenemur reddere vicem in benefaciendo.

Eccli. XXIX, 20: gratiam fideiussoris ne obliviscaris.

Ingratis enim accidit illud sap.

XVI, 29: ingrati spes tanquam hibernalis glacies tabescet.

Item aetate. Deut. XXXII, 7: interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; maiores tuos, et dicent tibi. Lev. XIX, 32: coram cano capite consurge, et honora personam senis. Eccli. XXXII, 13: in medio magnatorum loqui non praesumas, et ubi sunt senes non multum loquaris. Ibid. 9, audi tacens; et pro reverentia accedet tibi bona gratia.

Omnes igitur isti venerandi sunt: quia omnes portant quodammodo similitudinem patris qui in caelis est. Et de istis dicitur Luc. X, 16: qui vos spernit, me spernit.