DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 1

De dilectione dei.

Interrogatus christus ante passionem, a legisperitis, quod esset maximum et primum mandatum, dixit, Matth. XXII, 37: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est maximum et primum mandatum.

Et vere istud est maius et nobilius et utilius inter omnia mandata, sicut satis manifestum est. In hoc enim omnia mandata implentur.

Sed ad hoc quod istud praeceptum dilectionis possit perfecte impleri, quatuor requiruntur.

Primum est divinorum beneficiorum rememoratio: quia omnia quae habemus, sive anima, sive corpus, sive exteriora, habemus a deo: et ideo oportet quod sibi de omnibus serviamus, et eum diligamus corde perfecto. Nimis enim ingratus est qui cogitans alicuius beneficia, eum non diligit.

Haec recogitans David dicebat, I paralip.

XXIX, 14: tua sunt omnia: quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et ideo in eius laudem dicitur Eccli. XLVII, 10: de omni corde suo laudavit dominum, et dilexit deum qui fecit illum.

Secundum est divinae excellentiae consideratio. Deus enim maior est corde nostro, I Ioan. III: unde si toto corde et viribus ei serviamus, adhuc non sufficimus. Eccli. XLIII, 32-33: glorificantes dominum quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc... Benedicentes dominum exaltate illum quantum potestis: maior est enim omni laude.

Tertium est mundanorum et terrenorum abdicatio. Magnam enim iniuriam deo facit qui aliquid ei adaequat.

Isai. XL, 18: cui similem fecistis deum? tunc autem alia deo adaequamus, quando res temporales et corruptibiles simul cum deo diligimus. Sed hoc est omnino impossibile.

Propterea dicitur Isai. XXVIII, 20: coangustatum est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve utrumque operire non potest. Ubi cor hominis assimilatur strato arcto et pallio brevi. Cor enim humanum arctum est in respectu ad deum: unde quando alia ab eo in corde tuo recipis, ipsum expellis: ipse enim non patitur consortem in anima, sicut nec vir in uxore. Et ideo dicit ipse Exod. XX, 5: ego sum deus tuus zelotes. Nihil enim vult quod diligamus quantum eum aut praeter eum.

Quartum est omnimoda peccatorum vitatio. Nullus enim potest diligere deum in peccato existens. Matth.

VI, 24: non potestis deo servire et mammonae.

Unde si in peccato existis, deum non diligis. Sed ille diligebat qui dicebat, Isai. XXXVIII, 3: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Praeterea dicebat elias, III reg.

XVIII, 21: quousque claudicatis in duas partes? sicut claudicans nunc huc nunc illuc inclinatur; sic et peccator nunc peccat, nunc deum quaerere nititur. Et ideo dominus dicit, ioelis II, 12: convertimini ad me in toto corde vestro.

Sed contra istud praeceptum duo genera hominum peccant.

Illi scilicet homines, qui vitando unum peccatum, utputa luxuriam, aliud committunt, ut usuram. Sed nihilominus damnantur: quia qui offendit in uno, factus est omnium reus, ut dicitur Iac. II, 10.

Item sunt aliqui qui confitentur quaedam, quaedam non, vel quantum ad diversos confessionem dividunt. Sed isti non merentur, immo peccant in hoc, quia deum decipere intendunt, et quia divisionem in sacramento committunt.

Quantum ad primum dicit quidam: impium est a deo dimidiam sperare veniam.

Quantum ad secundum, Psal. Lxi, 9: effundite coram illo corda vestra: quia videlicet omnia sunt in confessione revelanda.

Iam ostensum est quod homo se deo dare tenetur. Nunc considerandum est quid homo de se deo dare debeat.

Debet enim homo deo dare quatuor: scilicet cor, animam, mentem et fortitudinem.

Et ideo dicitur Matth. XXII, 37: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua et ex tota virtute, idest fortitudine tua.

Sciendum est autem, quod per cor intelligitur hic intentio. Est autem intentio tantae virtutis quod omnia opera ad se trahit: unde quaecumque bona mala intentione facta, in mala convertuntur.

Luc. XI, 34: si oculus tuus (idest intentio) nequam fuerit, totum corpus tenebrosum erit; idest, congeries bonorum operum tuorum tenebrosa erit. Et propterea in omni opere nostro intentio ponenda est in deo. Apostolus, I Cor. X, 31: sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam dei facite.

Sed bona intentio non sufficit; immo oportet quod adsit bona voluntas, quae per animam significatur. Frequenter enim aliquis bona intentione operatur, sed inutiliter, cum bona voluntas desit; ut si quis furetur ut pascat pauperem, est quidem recta intentio, sed deest rectitudo debitae voluntatis. Unde nullum malum bona intentione factum excusatur. Rom. III, 8: qui dicunt, faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est.

Tunc autem adest bona voluntas intentioni, quando ipsa voluntas voluntati divinae concordat; quod quotidie postulamus dicentes: fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra; et Psal. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, deus meus, volui. Et propter hoc dicit, in tota anima tua.

Anima enim in Scriptura frequenter pro voluntate accipitur, ut Hebr. X, 38: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae, idest voluntati meae.

Sed aliquando est bona intentio et bona voluntas, sed in intellectu quandoque aliquod peccatum habetur, et ideo totus intellectus dandus est deo. Apostolus, II Cor. X, 5: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium christi. Multi enim in opere non peccant, sed tamen volunt ipsa peccata cogitare frequenter; contra quos dicitur Isai. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum.

Sunt etiam multi qui in sua sapientia confidentes, nolunt fidei assentire, et tales non dant mentem deo. Contra hos dicitur Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae.

Sed istud non sufficit; immo totam virtutem et fortitudinem deo dare oportet. Psal. LVIII, 10: fortitudinem meam ad te custodiam. Aliqui enim sunt qui fortitudinem suam tribuunt ad peccandum, et in hoc suam potentiam manifestant; contra quos dicitur Isai. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Aliqui ostendunt potentiam suam vel virtutem in nocendo proximis; deberent eam ostendere in subveniendo ipsis. Prov. XXIV, II: erue eos qui ducuntur ad mortem; et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.

Igitur ad diligendum deum danda sunt ista deo: scilicet intentio, voluntas, mens, fortitudo.