DE DUOBUS PRAECEPTIS CHARITATIS

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Articulus 5

 Articulus 6

 Articulus 7

 Articulus 8

 Articulus 9

 Articulus 10

 Articulus 11

 Articulus 12

Articulus 9

De septimo praecepto.

Non furtum facies. Exod. XX, 15.

Dominus prohibuit principaliter in lege sua iniuriam proximi: et primo iniuriam in propriam personam, ibi, non occides; secundo in persona coniuncta, ibi, non moechaberis; tertio in rebus, hic, non furtum facies.

Et sciendum, quod in hoc praecepto prohibetur omne male ablatum.

Committitur enim furtum multis modis.

Primo occulte accipiendo. Matth. XXIV, 43: si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset: et hoc vituperabile est, quia est proditio quaedam. Eccli. V, 17: super furem enim est confusio.

Secundo violenter auferendo: et haec est maior iniuria. Iob XXIV, 9: vim fecerunt depraedantes pupillos. Inter istos sunt mali principes et reges. Sophon.

III, 3: principes eius in medio eius quasi leones rugientes; iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane. Isti enim faciunt contra intentionem domini volentis iustum regnum, et dicentis, Prov. VIII, 15: per me reges regnant, et legum conditores iusta decernunt.

Et aliquando talia faciunt per modum furti, aliquando per violentiam. Isai.

I, 23: principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributionem.

Aliquando condendo leges, et statuendo ad lucrandum tantum. Isai. X, 1: vae qui condunt leges iniquas; et Augustinus dicit, quod omnis mala dominatio furtum est: unde dicit: quid regna, nisi latrocinia? tertio mercedem non solvendo.

Lev. XIX, 13: non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Et hoc intelligitur quod homo cuilibet dare debet quod suum est, sive principi, sive praelato, sive clerico etc. Rom. XIII, 7: reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal. Tenemur enim regibus custodientibus pacem nostram dare mercedem.

Quarto fraudem in mercationibus committendo: unde dicitur deut.

XXV, 13: non habebis in sacculo diversa pondera; et Lev. XIX, 35-36: nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta, et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius; Prov. XX, 23: abominatio est apud deum pondus et pondus: statera dolosa non est bona. Hoc est etiam contra caupones, qui miscent aquam vino. In hoc etiam prohibetur usura. Psal. XIV, 1: quis habitavit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo? et postea, 5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram.

Hoc est etiam contra campsores, qui multas falsitates committunt, et contra venditores pannorum et aliarum rerum.

Sed dices forsitan: quare non possum dare pecuniam sicut equum vel domum? dicendum, quod in illis est peccatum quae bis venduntur. In domo autem sunt duo: scilicet substantia et usus. Aliud autem est habere domum, et aliud uti domo: unde separatim possum usum vendere sine domus venditione; et ita in omnibus huiusmodi.

Unde si aliqua sunt quae consistant in ipso usu tantum, et usus eorum est distractio, non potest fieri id quod de domo. Denariis enim utimur distrahendo, et frumento consumendo: et ideo si usum vendis, bis vendis.

Quinto dignitates emendo, sive temporales, sive spirituales. De primo, iob XX, 15: divitias quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas deus. Omnes enim tyranni, qui VI tenent regna vel provinciam vel feudum, fures sunt, et omnes tenentur ad restitutionem. De secundo Ioan. X, 1: amen amen dico vobis: qui non intrat per Ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; et ideo simoniaci fures sunt.

Non furtum facies. Hoc praeceptum, sicut dictum est, prohibet omne male ablatum. Et debent nos inducere multae rationes ad hoc cavendum.

Prima sumitur ex gravitate. Assimilatur enim hoc peccatum homicidio. Eccli.

XXXIV, 25: panis egentium, vita pauperis est: qui defraudat illum, vir sanguinis est; et iterum, ibidem 27: qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.

Secunda ex periculi qualitate.

Nullum enim peccatum est ita periculosum.

Nullum enim peccatum remittitur sine satisfactione et poenitentia. De omnibus cito poenitet quis; sicut patet de homicidio, cessante ira; ita et de fornicatione, cessante passione concupiscentiae, et sic de aliis. De hoc autem peccato licet aliquando poeniteat quis, non tamen de facili satisfacit; et maxime cum non solum teneatur ad id quod accepit, sed etiam de damno quod fecit patrono ex hoc; et cum hoc etiam tenetur facere poenitentiam de peccato.

Ideo dicitur Habac. II, 6: vae ei qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum? densum lutum dicit, quod non de facili homo egreditur.

Tertio ex talium inutilitate.

Non enim sunt utilia, neque spiritualiter, Prov. X, 2: nil proderunt thesauri impietatis: divitiae enim spiritualiter prosunt ad eleemosynas et sacrificia: Prov. XIII, 8: redemptio animae viri divitiae suae; sed de non propriis dicitur, Isai. Lxi, 8: ego dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in holocaustum; Eccli. XXXIV, 24: qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui; nec temporaliter, quia parum durant. Habac. II, 9: vae qui congregat avaritiam in malum domui suae... Et liberari se putat de manu mali. Prov. XXVIII, 8: qui coacervat divitias usuris, et fenore liberali in pauperes congregat eas. Prov.

XIII, 22: custoditur iusto substantia peccatoris.

Quarto ex nocumenti singularitate: faciunt enim perdere alia: sunt enim sicut ignis paleis commixtus. Iob XV, 34: ignis devoravit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.

Scias insuper, quod talis non solum suam amittit animam, sed etiam filiorum, quia illi tenentur reddere.