THEOREMATA SUBTILISSIMA

 THEOREMA PRIMUM.

 Quoniam passio praesupponit agens, et omnis actio circa aliquid est, illud circa quod est intellectio, alterum est.

 THEOREMA II.

 Hoc Theorema patet evidenter ex primo, ut ait Doctor, quia si intelligibile primum est prius intellectione, non potest per eam accipere esse. Secundar

 THEOREMA III.

 Assertionem hujus Theorematis fuse tradit 1. dist. 3. quaest. 2. num. 21. ubi tribus rationibus probat ultimam speciem esse primum cognitum : idem pro

 Aliter potest poni, propter defectum luminis intellectus agentis. Natura, quae cognoscibilior est, potest in ipso agere, et intellectum possibilem imm

 THEOREMA IV.

 Quod ex secunda et tertia flet manifestum si enim nullum universale dictum in quid de singulari extra, causatur per intellectionem ut ex illis sequi

 THEOREMA V.

 Ratio hujus Theorematis a posteriori, quia nihil cognoscitur perfecte et distincte, nisi cognitis omnibus ejus praedicatis in quid etsi haec essent

 THEOREMA VI.

 SCHOLIUM L

 THEOREMA VII.

 Postquam arguit qualitatem esse nobiliorem quantitate, ex quatuor mediis, scilicet communitatis, actualitatis, perfectionis simpliciter, et generation

 THEOREMA VIII.

 Hoc Theorema est determino actus intelligendi, qui quatuor nominibus explicari solet, nempe objecto, intelligibili, intellecto, intentione. Circa huju

 THEOREMA IX.

 Ex dictis in Theoremate praecedenti, infert dari statum in conceptibus, ita ut aliquis sit primus. In secunda conclusione hujus, tenet nullum conceptu

 6. Conceptum dico objectum actu intellectum, prout scilicet est in intellectu, non ut forma, sed ut actu cognitum. Hic autem esse in, non est nisi hab

 THEOREMA X.

 1. Primo concipi dicitur, quod intellectui adaequatur.

 THEOREMA XI.

 In undecimo Theoremata una tantum est assertio, seu communis animi conceptio, de ratione per se unius, pro quo nota ex Theorem. 8. quod simplex concep

 THEOREMA XII.

 THEOREMA XIII.

 1. Conceptuum resolutio statum habet.

 8. Tantum est unus conceptus quiddilalivus communissimus.

 THEOREMA XIV.

 Mirabitur quis, quod Doctor dicat quatuor primis propositionibus hujus Theorematis probari non posse, Deum esse vivum, intelligentem, volentem, vel ul

 Circa propositionem octavam Doctor 1. d. 2. q. 7. ad q. 6. n. 3. adducit quatuor rationes .adeo fortes, ad probandam duplicem productionem ad intra, u

 Quod tangit decima quinta, tradit fuse 1. d. 26. g. Tertia opinio, n. 23. ubi sustinet ut probabile, personas constitui per absoluta, et a n. 31. solv

 Propositionem decimam octavam tractat 4. dist. 43. q. 2. num. 10. ubi tenet animae immortalitatem non demonstrari, de quo fuse egi in supplemento de A

 25. Non potest probari, Deum oportere pati propter peccatum hominis remittendum.

 30. Non potest probari, necessariam esse institutionem aliquorum Sacramentorum in Ecclesia.

 THEOREMA XV.

 Prima petitio hujus Theorematis probata est tract. de primo principio c. 3. concl. 2. et 15. et 1. d. 2. q. 2. art. 1. a n. 11. secundum tres particul

 THEOREMA XVI

 In hoc Theoremate videtur Doctor, dum haec scriberet, ejus fuisse sententiae, quod istae propositiones non essent demonstrabiles, ut sentiunt Doctores

 9. Non potest probari quod Deus aliquid possit extra istum ordinem causarum.

 De decimaquarta, decimaquinta et decimasexta quae tangunt Dei simplicitatem, vide 1. dist. 8. q. 1. 3. et 5. et de primo princ. cap. i. conclus. 1. et

 THEOREMA XVII.

 Conclusione secunda quod ait, instrumentum non habere propriam actionem, alioquin esset causa principalis, docet 4. d. 1. q. 1. n. 9. et q. 5. n. 14.

 De conclusione decima vide Doctorem locis citatis. Pro conelus. 9. concl. 11. quod ait eumdem effectum fieri a diversis causis ordinatis, bene tractat

 THEOREMA XVIII.

 Vide de variis finis acceptionibus, et quomodo est prima causarum, et qualiter causat 5. Met. q. 1. et locis ibi Schol. 1. citatis per finem intra,

 THEOREMA XIX.

 1. Causa est per quam aliud, ut causatum est.

 Decimatertia conclusione patenter ostendit, nullam causam simpliciter necessario causare, de quo agit 1. dist. 8. q. 5. In commento decimaequartae fat

 THEOREMA XX.

 Sequuntur sexdecim axiomata seu propositiones famosae, de materia, ex ?-Mlosopho omnes : quarum exactam expositionem videre potes apud ipsum Doctorem,

 Circa conclusionem secundam praecedentis Theorematis, ponitur sequens littera, quam Mauritius notavit additionem, infert ad illam conclusionem, causam

 THEOREMA XXI.

 1. Forma est essentia simplex, perfectior pars compositi, et propria sibi.

 Circa duodecimam, de eo quod quid est, vide Doctorem 7. Metaph. quaest. 7. et 2. dist. quaest. O. ad 3. et quomodo formae sunt sicut numeri, vide eum

 18 In omni genere est unum primum.

 THEOREMA XXII.

 1. Omne agens agit aliquo, quod est forma ejus.

 SCHOLIUM II

 Explicat conclus. 19. quomodo actio est causa passionis, de diversis actionis acceptionibus, vide eum de Anima, quaest. 7. ubi in commentario plura de

 Vigesimasecunda conclusio explicat bene quid sit creatio, et quomodo differat a generatione, et quod for.na est per se terminus ejus, non compositum.

 34. Nihil agit in se.

 THEOREMA XXIII.

 Affert pulcherrimas regulas de ratione perfecti, partim ex se, partim ex Philosopho, cujus loca citat. Vide eum Quodlib. 5. art. 1. ubi declarat descr

 Scholia hactenus elaborata, magno certo labore et cerebri vexatione, textui in multis satis intricata inserere sategi. Nec paenitet susceptae molestia

THEOREMATA SUBTILISSIMA

AD OMNES SCIENTIAS SPECULATIVAS, PHYSICAM ET THEOLOGIAM MAXIME NECESSARIA.

CUM ANNOTATIONIBUS F. MAURITII DE PORTU, EJUS QUONDAM INTERPRETIS FIDELISSIMI.

ADJECTIS SCHOLIIS ET NOTIS R. P. F. HUGONIS CAVELLI, IN CONVENTU

S. MARIAE DE ARACOELI IN URBE, S. THEOLOGIAE

PRIMARII PROFESSORIS.

R. P. F. LUCAE WADDINGI CENSURA.

Nulli dubium opusculum hoc Scoli esse; ingenium quippe ejus sapit, et ab Henrico Willoto, ab Antonio Posseuino, et Joanne Pitsaeo inter Scotica recensetur. In variis Codicibus MSS. varia est dispositio Theorematum, uli in suis etiam praefationibus monent Maurilius et Cauellus, qui co piosissimos adjunxerunt Commentarios.

PRAEFATIO AD LECTOREM.

Tractatus sequens utilissimus est, maxime ad omnes speculativas scientias acquirendas : continet enim celeberrimas regulas, maximas, seu principia, quae ad quamcumque speculativam materiam examinandam, ejusque ueritatem indagandam maximopere deserviunt, quibus ideo Doctor passim in suis scriptis explicite, implicite utitur, velut speculativa pharetra ad euincendam occurrentium quaestionum veritatem. Faciunt non solum ad Metaphysicam, sed etiam ad Physicam et Theologiam, sub ratione tamen Metaphysica magis a Doctore traduntur. Theoremate 14, Theologicas

propositiones ponit, et quidem insigniores ex quatuor libris Sententiarum, de quibus Metaphysice et Physice disputat, hoc tantum concludens, quod ratione naturali non demonstrantur, rigide sumendo demonstrationem, aut potius in plerisque nihil concludit, sed sententiam aliorum, fundamentis ipsorum innixam, proponit, ut cum negat demonstrari Deum esse vivum, volentem, intelligentem, etc. aut forte unum, vel efficiens primum et similia, quae habet Theoremate 16. quorum opposita, provectior factus in Theologia, omnium subtilissime probavit, de quo in Schol. ad 14. et 16. Theorema, notabo.

Scripsit ista post tractatum de primo Principio, ut ibi ipse testatur, cap. 4. num. 37. optima sane methodo. Postquam enim in illo Tractatu vere aureo, altissima speculatione, exaltans se supra se, quantum lumine naturae, vel humano ingenio fieri potuit, de natura primi entis, ejusque perfectionibus, maximis, ac principiis circa illud observandis disputauit ; hunc adjunxit tractatum, univer salia principia, et maximas, ad quaslibet fere materias applicabiles, complectentem quae a speculativis Philosophis et Theologis, eo loco haberi debent, quo apud Legistas et Canonistas regulae Juris, et apud Mathematicos Euclidis elementa. Perlege Lector, et experieris verum esse quod affirmo, asseresque Scoti ingenium, etsi de suo subtilissimum, ista tamen minime praestare potuisse, nisi divinae sapientiae lumine illustratum, et peculiari adjutorio elevatum. Non mireris si quaedam repetat, et ordinem tractandorum quandoque mutet : in repetitione aliquid de novo addit, nec de ordine multum curavit, quem etiam ab aliis post ipsum mutatum esse, verisimilius est, ut sit, doctrinam suspicimus, non ordinem. Dubius est Mauritius de ordine quorumdam Theorematum, et quo numero notanda sint ; nos ea numerabimus ut notantur in margine, et ubi annotatio Mauritii aliter numerat, vel disjunctive ponit, numerationi nostrae accommodabimus. Quod haec scripserit Doctor ante Metaphysicam, colligi videtur ex dictis in praefatione ad quaestiones Metaphysicus, sed dubium me facit, quod Theoremate 19. num. 1. Metaphysicam suam citet, etsi cum Mauritio dicas, id esse additionem; alius idem dicet de citatione horum, non ita expressa, quam in Metaphysica habes, ex qua colligis ista fuisse priora. Dubius ergo in hoc manere volo, nisi certius aliquid occurrat.