Codex Veronensis. Caput Primum.
1
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem rerum, quae in nobis completae
sunt, sicut
2
tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis;
3
placuit et mihi, et Spirituo Sancto †, adsecuto a principio omnibus † diligenter,
ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
4
ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
5
Fuit in diebus Herodis Regis Judeae Sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Avia,
et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabel.
6
Erant autem justi ambo ante Dominum, incedentes in omnibus mandatis, et justificationibus
Dei sine quaerella, et non erat illis
7
filius, eo quod esset Elisabel sterilis, et ambo processi erant in diebus suis.
8
Factum est autem, cum Sacerdotio fungeretur Zaccharias in ordinem vicis suae ante
Deum, secundum consuetudinem Sacerdotii, sorte exiit, ut incensum
9
poneret, ingressus in templum
10
Domini, et omnis multitudo orabat ora incensi.
11
Apparuit autem illi Angelus, stans a dextris altarii incensi:
12
et videns Zacharias, turbatus est, et timor cecidit super illum.
13
Et † ait ad illum Angelus, dicens: Ne timeas Zacharia, quoniam obsecratio tua exaudita
est: et uxor tua Elisabel pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Johannen:
14
et erit gaudium tibi, et exultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:
15
erit enim magnus coram Domino; et vinum, et siceram non bibet; et Spiritu Sancto replebitur
ex utero matris suae;
16
et multos filios Istrahel convertet ad Dominum Deum
17
ipsorum; et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Heliae: ut convertat
corda Patrum in filios, et incredibiles ad prudentiam justorum, parare Domino plebem
perfectam.
18
Et dixit Zaccharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim senex sum, et uxor mea processior
in diebus suis.
19
Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui adsisto ante Dominum: et missum
loqui at te, et haec tibi evangelizare.
20
Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, propter hoc,
quia non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
21
Et erat plebs expectans Zacchariam: et mirabantur, eo quod tardaret. . . templo.
22
Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem viderit in
templo. Et ipse erat adnuens illis, et permansit mutus.
23
Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam.
24
Post hos autem dies concepit Elisabel uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque,
25
dicens: Quid mihi sic fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum
inter homines.
26
Eodem autem tempore missus et Angelus Gabriel a Domino in civitatem Galileae, cui
nomen Nazareth,
27
ad Virgine Maria desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen
Virginis Maria.
28
Et ingressus Angelus, evangelizavit eam, et dixit illi: Dominus tecum: benedicta tu
inter mulieres.
29
Ipsa autem, ut vidit eum, mota est in introitu ejus, et erat cogitans, quod sic benedixisset
30
eam. Et ait ei Angelus Domini: Ne timeas Maria, invenisti enim gratiam aput
31
Deum: et † ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen ejus
32
Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus
sedem David Patris ejus, et regnabit in domo Jacob in
33
aeternum, et regni ejus non erit finis.
34
Dixit autem Maria: Ecce Ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
35
Et respondens angelus, dixit illi: Spiritus sanctus supervenit in te, et virtus Altissimi
obumbravit te. Ideoque quod nascetur † Sanctus vocabitur Filius Dei.
36
Et ecce Elisabel cognata tua, et ipsa concepit Filium in senecta sua: et hic mensis
est sextus illi, quae vocabatur sterilis,
37
quia non est impossibile Deo omne
38
verbum. Et discessit ab illa Angelus.
39
Exurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitate
Judeae:
40
Et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabel.
41
Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabel, exultavit infans in utero
ejus: et repleta est Spiritu Sancto
42
Elisabel, et exclamavit voce magna, dicens: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus
fructus ventris
43
tui. Et unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei
44
ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in
gaudio infans in utero meo:
45
et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
46
Et ait Elisabel †: Magnificat anima mea Dominum:
47
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
48
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
49
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
50
Et misericordia ejus in saecula saeculorum timentibus eum.
51
Fecit potentiam in bracchio suo: disparsit superbos mente corde ipsorum.
52
Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
53
Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes.
54
Suscepit Istrahel puerum suum, memorari † misericordiae.
55
Sicut locutus est ad Patres nostros Abrahae, et semini ejus in saecula.
56
Mansit autem Maria cum illa mensibus † tribus: et reversa est domi suae.
57
Elisabel autem impletum est tempus gignendi, et genuit Filium.
58
Et audierunt vicini, et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam
cum illa, et congratulabantur ei.
59
Et factum est in die octaba, ut venirent, et circumciderent puerum, et vocaverunt
eum in nomine Patris ejus Zachariam.
60
Et respondens Mater ejus, dixit: Non, sed vocabitur Johannes.
61
Et dixerunt ad illam: Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
62
Adnuebant autem Patri ejus, quem vellet vocari eum.
63
Et accepit pugillarem, et scripsit, dicens: Johannes est nomen
64
ejus. Et continuo resoluta est lingua ejus †, et omnes mirati sunt. Apertum est autem
os ejus, et loquebatur, benedicens
65
Deum. Et factus est timor magnus † super omnes vicinos eorum, et in universa montana
† Judeae, et divulgabantur haec omnia
66
verba: et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo, dicentes: Quid utique erit
puer iste? Etenim manus Domini cum illo
67
est. Et Zacharias impletus est Spiritu Sancto, et prophetabat, dicens:
68
Benedictus Deus Istrahel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae.
69
Et erexit cornum salutis nobis, in domo David pueri
70
sui: sicut locutus est per os Sanctorum suorum Prophetarum, qui ab aevo
71
sunt. Et liberavit nos ab inimicis nostris, et de manu omnium, qui nos oderunt.
72
Ad faciendam misericordiam cum Patribus nostris; et memorari testamenti sancti sui.
73
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham Patrem nostrum, daturum se
74
nobis: ut sine timore de manus inimicorum nostrorum liberati serviamus
75
illi. In sanctitate, et justitia coram ipso omnibus diebus nostris.
76
Et tu puer, Propheta Altissimi vocaveris: praeibis enim ante faciem Domini parare
vias ejus.
77
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum
78
eorum. Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens
79
ex alto: inluminare iis, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos
pedes nostros in viam pacis.
80
Puer autem crescebat, et confortabatur in spiritu: et erat in deserto usque in diem
suum ad Istrahel.