Caput II.

1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto, ut profiteretur universus orbis terrarum . . . professio 2 prima a Praeside de Siriae Cyrino: et ibant 3 omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. 4 Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlem: eo quod esset de domo, et patria David, 5 ut profiteretur cum Maria uxore sua pregnante. 6 Factum est autem, cum esset ibi, impleti sunt dies ut 7 pareret. Et peperit Filium primogenitum, et pannis eum involvit, et posuit in praesepio; quia locus non erat in diversorio. 8 Pastores autem † erant in illa regione, vigilantes, et custodientes vigilias noctis supra graegem suum. 9 Et ecce Angelus Domini stetit juxta illos, et claritas † circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. 10 Et dixit illis: Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni plebi: 11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. 12 Et hujus hoc vobis signum: invenietis infantem in pannis involutum, et positum in praesepio. 13 Et subito facta est multitudo exercitus caelestium laudantium Deum, et dicentium: 14 Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. 15 Et factum est, ut discessit ab illis Angelus in caelum, pastores loquebantur ad invicem, et dixerunt: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod sic Dominus ostendit nobis. 16 Et venerunt festinantes; et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio. 17 Et cogno verunt de verbo, quod dictum est illis de puero 18 hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his †, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. 19 Maria autem conserbabat omnia verba haec, conferens in corde 20 suo. Et reversi sunt pastores magnificantes, et laudantes . . . in omnibus, quae audierant, et viderant sicut dicta sunt ad illos. 21 Et, postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomen ejus Jesum, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conci- 22 peretur. . . postquam impleti sunt dies purificationes ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Hierusalem, uti sisterent eum Domino, 23 sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. 24 Et, ut darent ostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turtures, et duos pullos columbarum. 25 Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen erat Symaeon, et homo iste justus, et timoratus, erat expectans consolationem Istrahel, et Spiritus Sanctus erat in ipso. 26 Responsum autem † accepit ab Spiritu Sancto, non visurum mortem, nisi prius videret Christum Dominum. 27 Et venit in spiritu in templo. Et, cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem l. . . pro eo, 28 et ipse accepit eum in manibus, et benedixit Deum, et dixit: 29 Nunc dimitte servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace: 30 quia viderunt oculi mei salutarem 31 tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum. 32 Lumen ad revelationem oculorum, et gloriam plebis tuae Istrahel. 33 Et erat Joseph, et Mater ejus † mirantes super his, quae dicebantur 34 de illo. Et benedixit illos † Symaeon, et dixit ad Mariam Matrem ejus: Ecce hic positus est in casum, et resurectionem multorum in Istrahel, et in signum, quod contradicetur. Et 35 tuam ipsius animam pertransiet gladius, ut revelentur multorum cordium † cogitationes. 36 Et † Anna Prophetissa, filia Fanuel de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat annos † cum viro suo VII. a virginitate 37 sua. Et haec vidua annorum † Lxxxiiii. quae non discedebat de templo, jejuniis, et observationibus serviens nocte, ac die. 38 Et haec, ipsa hora stans, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem. 39 Et, ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. 40 Puer autem confortabatur, et crescebat, et implebatur sapientia: et gratia Dei erat cum illo. 41 Et ibant Joseph, et Maria per omnes annos in Hierusalem, in diem sollemni Paschae. 42 Et cum facti essent illi anni † XII. et ascendissent in Hierusolima secundum consuetudinem di 43 ei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit Jesus puer in Hierusalem, et non cognovit Joseph, et Mater ejus †. 44 Existimantes illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos, et notos. 45 Et non invenientes eum, regressi sunt in Hierusalem, quaerentes † eum. 46 Et factum est, post triduo invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illum, et interrogantem eos. 47 Stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentiam, et responsis 48 ejus. Et viso illo, expaverunt. Et dixit Mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? dolentes quaerebamus te. Et ait ad illos: Quid est quod me quaeritis? 49 nescitis † quia in propria Patris mei oportet me esse? 50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad 51 illos. Et venit Nazareth, et erat subditus illis. Et Mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo. 52 Et Jesus proficiebat aetate, et sapientia, et gratia aput Deum, et homines.