Caput XVIII.

1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare, et non 2 deficere, dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui. . . non timebat, nec hominem reverebatur. 3 Vidua autem quaedam erat in civitate, quae venit ad illum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4 Et nolebat per multum tempus. Post haec dixit intra. . . Si Deum. . . timeo, nec hominem 5 revereor: tamen, quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniendo constringat me. 6 Ait autem Dominus: Audite, quid judex iniquitatis dixerit. 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium die, ac nocte, patientiam habens † in illis? 8 Dico vobis: faciet † cito vindictam illorum. Tamen Filius hominis veniens, numquid inveniet fidem super terram? 9 Dixit autem ad quosdam, qui sibi confidebant, tamquam justi essent †, et spernebant ceteros, similitudinem istam. 10 Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent, 11 unus Publicanus, et alter Pharisaeus. Stans itaque Pharisaeus, sic orabat: Deus, gratias ago tibi, quia non sum, sicut ceteri homines, raptores, injusti, adulteri, velut etiam sicut † hic Publicanus: 12 jejuno bis in sabbato: decimas do omnium, quae possideo. 13 Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos suos sursum levare ad caelum; sed tantum percutiebat pectus suum, dicens: Domine Deus, repropitiare mihi peccatori. 14 Dico itaque vobis, quia discendit hic Publicanus justificatus magis in domum suam, quam ille Pharisaeus †: quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se hu miliat, exaltabitur. 15 Adferebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16 Jesus autem, convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me; et nolite eos vetare: talium est enim regnum caelorum. 17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei, sicut puer, non intravit in illut. 18 Interrogavit autem eum quidam dicens: Magister bone, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 19 Dixit autem ei Jesus: . . . dicis bonum? nemo bonus, nisi unus 20 Deus. Mandata nosti. Non occides: Non adulterium admittes: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum, et matrem tuam †. 21 Ait ille: Haec omnia custodivi a juventute mea. 22 Quod ( sic) audito, Jesus ait: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes, vende, et da pauperibus, et habebis thensaurum in caelo, et veni, sequere me. 23 His ille auditis, contristatus est; quia dives erat valde. 24 Videns autem illum tristem factum, dixit Jesus: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt. 25 Facilius est camellum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regno Dei. 26 Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27 Ait illis Jesus: Quae impossibilia sunt aput homines, haec omnia possibilia sunt aput Deum. 28 Ait autem Petrus: Ecce nos, relictis retibus nostris †, secuti sumus te. 29 Quibus ipse dixit: Amen dico vobis, nemo est, qui reliquid domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30 nisi ut recipiat septies tantum † et in hoc tempore; et in saeculo venturo vitam aeternam possidebit. 31 Adsumpsit autem XII. discipulos suos, et ait ad illos † . . . ascendimus Hierosolyma, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. 32 Tradetur enim gentibus, et inludetur, et inspuetur 33 †; et flagellatum occident illum; et tertia die resurget. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt: sed erat verbum † absconsum ab eis; et non intellexerunt, quod dicebatur ab eo. 35 Factum est autem cum adpropinquaret Hiericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicus. 36 Et, cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat, quid hoc esset. 37 Dixerunt autem illi, quod Jesus Nazoreus transit †. 38 Et clamavit, dicens: Jesu Fili David, miserere mihi. 40 Stans autem Jesus, jussit illum adduci ad se. Et, cum adpropinquasset, interrogavit 41 illum, dicens: Quid tibi vis faciam? Ad ille dixit: Ut videam Domine. 42 Et respondens †, dixit illi Jesus: Respice, fides tua te salvum fecit. 43 Et confestim vidit, et sequebatur illum, magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.