Caput XIII.

1 Venerunt autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens, dixit illis: Putatis. . . Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerunt peccatores, qui talia passi sunt? 3 Non, dico vobis: nisi paenitentiam habeatis, similiter omnes peribitis. 4 Sicut illi XVIII. super quos cecidit turris. in Siloae, et occi- . . . .s puta- . . . niam ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines, qui sedebant in Hierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non credideritis, omnes homines peribitis. 6 Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem ficus . . . quidam plantatam in vineam; et venit, quaerens fructum in illa, et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt, ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram evacuat? 8 Ad ille respondens, ait illi: Domine, remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris †: 9 et, si quidem fecerit fructum: sin autem in futurum succides illam. 10 Erat autem docens in una Synagogarum † sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis XVIII. et erat inclinata, nec omnino poterat susum respicere. 12 Quam cum videret, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13 Et imposuit illi. . . et confestim erecta est, et magnificabat 14 Deum. Respondens autem Arcisynagogus, indignans quod sabbato curaret Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari: in his ergo venite, et . . . mini. et. . . in die sabbati. 15 Respondit † autem ad illum Dominus, et dixit: Hypocrite, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce X. et VIII. annis, non oportuit solvi a vinculo die sabbati? 17 Et, cum haec diceret, erubescebant adversarii ejus; et omnes populus gaudebat in praeclariis, quae viderant fieri ab ipso †. 18 Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei? et cui simile illud esse existimabo? 19 Simile est grano sinapis; quod acceptum homo misit in ortum suum; et crevit, et facta est arbor † illa, ut volucres caeli requiescerent in ramis ejus. 20 Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum. . .? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farina †, donec fermentatum est totum. 22 Et ibat per Civitates, et Castella, docens, et iter faciens in Hierusalem. 23 Et ait illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvi. . . .? Ipse autem dixit ad illos: 24 Contendite intrare per angustam portam; quia, dico vobis, multi quaerent, et non poterunt. 25 Ex quo surrexerit † Paterfamilias, et cluserit ostium, et incipietis foris stare, et pulsare †, dicentes: Domine, Domine †, aperi nobis: et respondens, dicet: Nescio vos unde sitis: 26 tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus; et, in plateis nostris docuisti. 27 Et dicet vobis: Nescio unde estis: discedite a me omnes operarii 28 iniquitatis. Ibi erit fletus, et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isac, et Jacob, et omnes Prophetas introeuntes in regno Dei, vos autem expelli 29 foras. Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro; et recumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi; et sunt primi, qui erunt novissimi. 31 In ipsa autem die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc; quia Herodes vult te occidere. 32 Et ait illis Jesus: Ite, dicite vulpi illi: Ecce eicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor. 33 Abite; quia non oportet Prophetam perire extra Hierusalem. 34 Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos, qui ad te mittuntur; quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina nidum suum sub pinnis, et noluisti! 35 Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico vobis † non me videbitis, donec veniat dies, cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.