Caput VII.

1 Et factum est, cum implesset † omnia verba in aures plebis, intravit Catarnaum. 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus, qui illi erat praetiosus. 3 Et, cum audisset de Jesu. misit se. . . Judaeorum, rogans eum, ut veniens salvaret servum ejus. 4 Ad illi, venientes ad Jesum, rogabant eum solicite, dicentes: Quia dignus est, ut hoc illi 5 praestes: diligit enim gentem nostram, et Synagogam ipse aedificabit nobis. 6 Jesus autem abiit cum eis. Et, cum jam non longe esset a domo, misit ad illum Centurio amicos suos, dicens: Domine noli te vexare: non enim dignus sum, ut sub tecto meo 7 intres; sed dic † verbo, et sanabitur puer meus. 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic vade, et vadit: et alio veni, et venit: et servo meo fac hoc, et facit. 9 Audiens autem haec Jesus, miratus est: et conversus sequentibus se, dixit: Dico vobis, in nullo tantam fidem. . . in Istrahel. 10 Et reversi domum, qui missi fuerant, invenerunt servum sanum. 11 Et factum est, deinceps ibat in civitatem, quae vocatur Naim; et ibant cum illo discipuli ejus multi †, et turba co- 12 piosa. Et factum. . . m adpropinquaret † portae civitatis; et † ecce efferebatur defunctus filius unicus matris suae; et haec vidua erat, et turba multa † cum illa. 13 Quem cum videret Dominus, misertus est super eam, et dixit illi: Noli flere. 14 Et accessit, et tetigit loculum, (Hi autem, qui portabant, steterunt) et ait: Adulescens, tibi dico, surge. 15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri ejus. 16 Accepit autem timor magnus omnes, et magnificabant Deum dicentes: Quod Propheta magnus surrexit in nobis; et quia visitavit Deus plebem suam in bono. 17 Et exiit hic sermo in universa Judaea, Et omni confinio regionis illius † de eo. 18 Et nuntiaverunt Johanni discipuli ejus de omnibus his. 19 Et convocavit duos Johannes de discipulis suis. . . ad Jesum. . . Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 20 Advenientes. autem ad eum viri, dixerunt: Johannes misit nos Baptista ad te, dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? 21 In ipsa hora curabat † multos a languoribus, et plagis, et spiritibus immundis; et caecis multis donavit visum. 22 Et respondens, dixit illis: Ite, nuntiate Johanni, quae vidistis, et audistis: Caeci vident, clodi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur: 23 et, beatus est, qui in me non fuerit scandalizatus. 24 Et, cum discessissent nuntii illi Johannis, coepit dicere ad turbas de Johanne: Quid existis in desertum videre? arundinem a vento moveri? 25 Sed quid existis videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste praetiosa sunt, et in delitiis, in domibus regum sunt. 26 Sed quid existis videre; Prophetam? Utique dico vobis, et plusquam Prophetam. 27 Hic est enim †, de quo scriptum est: Ecce. . . Ange. . . ante faciem tuam, qui praeparavit viam tuam ante te. 28 Dico autem vobis: Major inter natos mulierum Johanne Baptista nemo est. Nam, qui minor est in regno Dei, major est illo. 29 Et omnis populus audiens, et publicani. . . averunt Deum baptizati baptismum † Johannis. 30 Pharisaei autem, et Legisperiti consilium Dei spraeverunt in semetipsos non baptizati. 31 Cui † similes dicam ergo homines hujus generationes? 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentes ad invicem, dicentes †: Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus vobis, et non 33 plorastis. Venit enim Johannes Baptista, neque manducans, neque bibens †, et dicitis: Daemonium habet. 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, publicanorum, et peccatorum amicus. 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. 36 Rogavit † autem illum quidam Pharisaeus, ut manducaret cum. . . Et ingre. . . domum Pharisaei dicubuit. 37 Et ecce mulier in civitate, quae erat † peccatrix, ut cognovit, quod recubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti: 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrymis rigabat † pedes. . . et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguebat unguento. 39 Videns autem Pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se, dicens: Hic, si esset Propheta, sciret utique quae, et qualis mulier est, quae tangit eum; quia peccatrix est. 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum: Simon, habeo tibi aliquid dicere. Ad ille ait: Magister, dic. Dixit ergo Jesus †: 41 Erant duo debitores cuidam faeneratori: unus debebat denarios D. alius L. 42 Non habentibus autem † illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus dilexit? 43 Respondens Simon dixit: Aestimo, quia is, cui plus donavit. Ad ille dixit ei: Recte judicasti. 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam . . . - dibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis 45 tersit. Osculum mihi non dedisti: haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes 46 meos. Oleo non unexisti caput meum: haec autem unguento unexit †. 47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt tibi peccata multa, quia dilexit multum. Cui autem minus dimittitur minus diligit. 48 Dixit autem Jesus ad eam: Mulier, remissa sunt tibi peccata. 49 Et coepit, qui simul recumbebant, dicere intra se: Quis est, qui etiam peccata remittit? 50 Dixit Jesus ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.