Caput VIII.

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella, praedicans, et evangelizans regnum Dei: et XII. discipuli cum illo, 2 Et mulieres, quae erant curatae ab spiritibus immundis, et infirmitatibus: Maria, quae vocabatur Magdalene, a qua daemonia VII. exierant, 3 et Johanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susannae, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis. 4 Cum ergo turba convenisset, et de civitatibus advenirent †, dixit similitudinem ad illos talem †: 5 Ecce exiit, qui seminat, seminare semen suum: et dum seminat, aliut cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres † illud comederunt. 6 Et aliud cecidit supra terram, et natum aruit, quia non habebat humorem. 7 Et aliut cecidit inter spinas, et simul exhortae spinae suffocaverunt 8 illut. Et aliud cecidit. in terram bonam, et natum fecit fructum centuplum. Haec dicens, clamabat: Qui habet aures audiendi, audiat. 9 Interrogaverunt autem eum discipuli, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei: ceteris autem in parabolis loquor, ut videntes non videant, et audientes non intellegant. 11 Est autem haec parabola talis; Semen, est verbum Dei 12 Qui autem secus viam seminati sunt, hi sunt, qui audiunt verbum Dei; venit autem diabolus, et tollit . . . de illorum . . . verbum, ne credentes salvi fiant. 13 Nam qui supra petram, hi sunt, qui, cum audierint verbum, cum gaudio recipiunt illud: et hi radices? non habent; quia ad tempus credunt, et in tempore temptationis recedunt. 14 Quod autem in spinis cecidit, hi sunt, qui audiunt, et a solicitudinibus, et divitiis et voluptatibus vitae euntes, simul suffocantur, et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono † audientes, verbum retinent, et fructum adferent per patientiam. 16 Nemo autem accendit lucernam, et ponit sub modio, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non enim est occultum, quod non manifestetur: et nec absconsum, nisi cognoscatur, et in palam veniat. 18 Videte, quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo. 19 Venerunt autem ad illum mater, et fratres ejus, et non poterant adire ad eum prae . . . Nunciatum . . . autem illi: 20 Quia † mater tua, et fratres tui stant foris, volentes te videre. 21 Qui respondens, dixit ad eos: Mater, et fratres mei, hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. 22 Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et levaberunt †. 23 Navigantibus autem illis, obdormiit, et discendit procella venti, et implebatur a fluctibus navicula †, et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Praeceptor, perimus. Ad ille surgens, imperavit vento, et tempestati aquae, et cessaverunt †: et facta est tranquillitas magna †. 25 Dixit autem illis: Ubi est fides vestra? Et timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes: quis est hic, quod mari, et ventis imperat, et obediunt imperio ejus? 26 Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et, cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate † . . . habebat daemonium temporibus multis, et vestimentum non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis. 28 Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum, et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi, et tibi Jesu † Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. 29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus ruperat illum; nam † vinctus catenis, et compedibus custodiebatur, et, ruptis vinculis, agebatur a daemonio in loca deserta. 30 Interrogavit autem illum Jesus †: Quod tibi nomen est? Ad ille dixit: Legio: quia multi sumus †. 31 Et rogabant illum, ne imperaret illis, ut in abissum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium, et rogaverunt illum, ut in illos irent † Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos; et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocati sunt. 34 Videntes antem qui pascebant, quod factum est †, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem, et in villas. 35 Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum, ac sanae mentis, ad pedes ejus, et timuerunt valde. 36 Nuntiaverunt autem illi, qui † viderant, quomodo salvus factus est, qui a daemoniis † vexabatur. 37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum, ut discederet ab ipsis; quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem, reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum ipso esset. Dimisit autem illum, dicens †: 39 Redi domum, et narra quanta tibi Dominus fecerit. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta Jesus fecit illi. 40 Factum est autem, cum redisset Jesus, excepit illum turba: erant enim omnes expectantes 41 illum. Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse Princeps Sinagogae erat, et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum, ut intraret in domum ejus, 42 qu . . . unica erat . . li fere annorum XII. et haec moriebatur. Et contigit, dum iret Jesus, praemebat eum populus. † 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis XII. quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari: 44 accessit retro, et tetigit vestimenti ejus fimbriam, et confestim stetit fluxus sanguinis ejus. 45 Et ait Jesus: Quis est qui me tetigit? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant: Praeceptor, turbae te conpriment tam magnae, et dicis: Quis me tetigit? 46 Ad Jesus dixit: Tetigit me aliquis; nam et ego cognovi virtutem de me exisse. 47 Videns autem mulier, quia non latuit illum, venit timens, et procidit ante pedes illius: et ob quam causam tetigerit illum, indicabit coram omnibus; et quemadmodum confestim sanata est. 48 Ad ipse dixit illi: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace. 49 Adhuc illo loquente, venit a Principe Synagogae †, dicens ei: Quia mortua est filia. . . noli vexare. 50 Jesus autem, audito hoc verbo, ait patri puellae: Noli timere, crede tantum, et salva erit. 51 Et cum venisset domum. non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Johannen, et Jacobum, et patrem, et matrem puellae. 52 Flebant autem omnes, et plangebant illam. Ad ille dixit: Nolite flere, non est mortua †, sed dormit. 53 Et deridebant eum, scientes quod mortua esset. 54 Ipse autem, tenens manum ejus, clamavit, dicens: Puella, 55 surge. Et convertit spiritum ejus †, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes ejus: quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum est.